Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1708.01.25)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 9. Dezember 2014, 15:40 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1708.01.25
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 7, pp. 19-22
Fussnote Am Briefkopf Bemerkung von anderer Hand: "Respondi d. 12. Febr. 1708"



File icon.gif Clarissimo et Doctissimo Viro

Johanni Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Confirmet Deus ratumque habeat votum Tuum pro voto meo repensum. Tabula quae mihi deest in opere fraterno illa ipsa est quae spectat ad curvaturam radii optici pag. 157.[1] Certissimum est juga montium altiora apparere ob istam refractionem quam sunt; non autem valde notabilis est differentia si angulum subtendunt visualem 45° majorem; nam et ipsa astra in altitudine 45 gr. vix uno minuto altius elevantur. Aëris consistentiam variabilem esse docet quotidiana experientia, adeoque refractionem illam (utpote a rarefactione aëris dependentem) in eadem altitudine quoque variari nullus dubito, ut ita mirer Academicos Parisinos tabulam pro refractionibus condidisse tanquam constantes et invariabiles essent. Probe notas manometrum Amontonianum[2] mixtum quid esse ex thermometro et Barometro, adeo ut ex eo colligere non liceat utrum calor an pondus aëris aut forte utrumque mutetur, sed si juxta ponatur thermometrum purum ex spiritu vini in ampulla colli gracilis hermetice sigillati contento paratum, potest ex utriusque collatione supputari quantum mutationis tribui debeat mutato calori aëris, ita ut reliquum File icon.gif variationis manometri ex sola densitate aëris mutata oriundum cognoscamus. De hisce autem commodius coram agemus. Sententia mea de stratorum alterna duritie et mollitie quod Tibi placeat, est de quo mihi gratuler, eoque magis quod eam per autopsiam confirmari asseras, dum partem duriorem ex particulis crudioribus et crassioribus, molliorem vero ex tenuioribus et rarioribus constare, item inferiorem duriorem a superiori molliori difficilius quam inferiorem molliorem a superiori duriori divelli posse deprehendisti; quod sane argumentum est invictissimum, partes illas duas infernam duriorem et supernam molliorem non nisi unum tantum componere stratum eodem actu generatum.[3] In Tua quoque transeo castra contra Woodwardum et Stenonem Tecum sentiens,[4] strata scilicet a perfecta fluiditate non subito ad perfectam duritiem pervenisse, sed potius hoc fieri gradatim induendo nimirum omnes inter medios mollitiei gradus, videmus enim in omnibus naturam non aliter quam per insensibiles gradus operari, et nihil fieri per saltum vel non dari saltum in rerum natura; idque confirmatur Tua observatione stratorum ad angulum acutum inflexorum sine fissura vel fractura, id quod arguit necessario praeviam aliquam mollitiem.[5] Non est quod roges an dignam putem hanc materiam quam cum publico communices, gustus enim mihi nimis hebes foret, si quod tantam curiositatem sapit ego respuerem: suadeo hunc in finem ut quicquid de ea re habes ad Academiam Regiam scient. Parisinam mittas, rem illi gratissimam Te facturum spondere audeo; atque ecce! commodissima pro hoc sese offert occasio, Tibi et Cl. Fratri, si arripere vultis, proFile icon.giffutura: petiit abs me ante aliquot hebdomadas Illustr. Abbas Bignonius Acad. Scient. Praeses[6] ut secum commercium litterarium ordirer, atque inprimis perscriberem quid hic et in tota Helvetia ad rem litterariam spectans edatur peragaturve; addidit se fere per totam Europam hujusmodi commercium colere, et Hactenus in Helvetia tantum desiderasse aliquem qui sibi simile officium praestaret: Respondi[7] quantum in me sit me ipsi non defuturum, sed omnia quae ad notitiam pervenerint meam fideliter communicaturum, scripsi tum inter alia a Cl. Fratre Tuo haberi nova litteraria Helvetica,[8] atque mentionem injeci simul operis ipsius triennalis Germanici De Descriptione Naturalium Helveticorum[9] quod valde commendavi; Reposuit nuper Vir Illustr. hoc opus sibi impense placere, et ideo etiam quamquam germanice scriptum se desiderare;[10] misit simul memoriale ut vocat instructivum quo videam quousque commercium litterarium extendi cupiat, nempe non tantum ad hanc vel illam partem sed ad universam litteraturam, neque tantum librorum vel operum novorum descriptionem vel recensionem sed et quorumcunque etiam minutissimorum schediasmatum; interim ex ipso memoriali, quod mitto et Tu remittes si lubet, fusius percipies mentem Bignonii; scio Te et Cl. Fratrem Tuum cui frequens est et diffusum cum Eruditis multorum locorum commercium, multum contribuere posse quo satisfiat voto et desiderio Viri Illustrissimi;[11] neque id gratis feceritis, pro nimia qua est generositate erga eruditos praesertim peregrinos, cujus jam multiplex indicium habui; hic File icon.gif nostrum Bibliopolam Joh. Georg. König rogavi, num etiam velit quandoque exhibere quae aliunde sciverit, annuit quidem, sed dubito num possit solus sufficere, partim quod litteratus non sit, partim quod pleraque extra ejus cognitionem edantur. Sed vestrum erit de ea re dispicere. Thecarum instrumentariarum quarum unam jam accersivi adhuc unam vel duas accersam quae una mittentur nisi prior jam sit in itinere. Ex quo ultimas meas dedi ad Verzagliam fere ante 3 menses, nihil responsi accepi: ita ut num verturus sit nec ne ignorem. Vale Vir Clarissime et me amare perge.

Dabam Basileae a. d. 25 Jan. 1708.


Fussnoten

  1. Es handelt sich um die in Scheuchzer, Johann Jakob, Schweizerische Berg-Reisen (Beschreibung der Natur-Geschichten des Schweizerlands, Teil 3), Zürich (M. Schaufelberger/Chr. Hardmeier) 1708 gegenüber p. 160 abgedruckte Tafel.
  2. Zu Guillaume Amontons' (1663-1705) Manometer siehe Camuffo, Dario, Calibration and instrumental errors in early measurements of air temperature, in: Camuffo, Dario/Jones, Phil D. (eds.), Improved understanding of past climatic variability from early daily european instrumental sources, Dordrecht 2002, pp. 298-303.
  3. Vgl. dazu den Brief von Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1708.01.04 und dessen Antwort von 1708.01.08.
  4. Zu Scheuchzers Rezeption der Theorien Woodwards und Stensens siehe den Kommentar im Brief von Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1707.09.18.
  5. Bernoulli deutet hier die Sedimentation (aus einer Flüssigkeit) und die Verfestigung (Lithifizierung) der Sedimente als kontinuierlichen, langsamen Prozess, da die Gesteinsschichten ohne Risse und Brüche gefaltet seien und deshalb ihre heutige "Härte" erst über eine längere Zeit erreicht hätten. In diesem Falle wäre die Faltung vor der endgültigen Lithifizierung erfolgt; diese logische Konsequenz wird aber nicht weiter verfolgt. Es ergibt sich aber ein gewisser Gegensatz zwischen dem gradualistischen Weltbild Bernoullis ("natura non facit saltus") und dem "Katastrophismus" von Scheuchzer. (Daniel Bernoulli)
  6. Dieser Brief von Jean-Paul Bignon an Johann I Bernoulli ist anscheinend nicht erhalten.
  7. Johann I Bernoulli an Jean-Paul Bignon von 1707.12.04.
  8. Johann Jakob Scheuchzer war Herausgeber der Nova literaria Helvetica, die von 1702 bis 1715 in Zürich erschienen sind.
  9. Scheuchzer, Johann Jakob, Beschreibung der Natur-Geschichten des Schweizerlands, Zürich (J. J. Scheuchzer, M. Schaufelberger/Chr. Hardmeier) 1706-1708, drei Bde.
  10. Dieser Brief Bignons an Johann I Bernoulli und das ihm beigelegte Memoriale sind anscheinend nicht erhalten.
  11. Offenbar sind Johannes und Johann Jakob Scheuchzer auf diese Einladung eingegangen. Ihre Briefwechsel mit Jean-Paul Bignon beginnen laut dem Katalog der ZB Zürich im Jahr 1708.


Zurück zur gesamten Korrespondenz