Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1706.11.03)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 5. August 2015, 15:58 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1706.11.03
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.295-296
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime, Fautor honoratiss.me

Literae Tuae[1] a Cl. nostro Staehelino[2] recte mihi fuere transmissae ante octiduum ad quas ob temporis brevitatem et negotiorum impedimenta responsum distuli; quam autem moram ut excuses etiam atque etiam rogo. Dissertatio quam pro Oratoria habui[3] nimis tenuis est, quam ut Tuam aliorumque insignium Virorum mereatur approbationem et Amicitiae potius Tuae quam rei veritati laudes tribuo cum quibus de ea loqueris.

Epistolam Tuam ad Cel. Tournefortium,[4] ut petiisti Parisios per postam curavi; quia Nobiliss. Iunius Versus finem hujus Anni apud nos commoraturus est:[5] is me rogavit ut suo nomine Te plurimum vicissim salutarem, postquam Tuam Ipsi salutationem impertitus fuissem. Plurimum operae et temporis impendit in excolendo studio Geometrico et Algebraico.

Cl. noster Paravicinus,[6] ut puto tibi mittet, si nondum misit, ea quae[7] ab ipso postulas Novis Tuis literariis Helvetiae inserendae.[8] [9] Postremum Te rogo etiam ut inclusam hanc schedulam Amicissimo Tuo Fratri tradere digneris. Hisce Vale et favere perge;[10]

Celeberrimi Nominis Tui Cultori indefesso Hermanno

Dabam Basileae 3. Novembr. 1706.


Fussnoten

  1. Dieser Brief ist anscheinend nicht erhalten.
  2. $BIBB Johann Heinrich Staehelin (1668-1721).
  3. Hermann, Jacob, Specimen de requisitis ad veram eloquentiam ..., Basileae (E. König senior) 1706, (= Na. 010).
  4. Dieser Brief von Johann Jakob Scheuchzer an Joseph Pitton de Tournefort (1656-1708) konnte bisher nicht nachgewiesen werden. $BIBB Tournefort, Joseph Pitton de (1656-1708)
  5. Zum Basler Aufenthalt von Ulrich Junius (1670-1726) siehe den vorangehenden Brief von 1706.10.06. Junius, Ulrich (1670-1726)$BIBB
  6. Paravicini, Vincentio (1644-1726) $BIBB
  7. Im Manuskript steht "qua".
  8. Im Manuskript steht "inserenda".
  9. $Kommentar$ Beitrag von Paravicini nachweisen in: Scheuchzer, Johann Jakob (ed.), Nova literaria Helvetica pro annis ..., Tiguri [Zürich] (R. Simmler, D. Gessner, J. J. Scheuchzer, M. Schaufelberger/Chr. Hardmeyer) 1702-1715.
  10. $Kommentar$ Fritz fragen, wie mit diesem Semikolon umgehen.


Zurück zur gesamten Korrespondenz