Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1706.11.03)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1706.11.03
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.295-296
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime, Fautor honoratiss.me

Literae Tuae[1] a Cl. nostro Staehelino[2] recte mihi fuere transmissae ante octiduum ad quas ob temporis brevitatem et negotiorum impedimenta responsum distuli; quam autem moram ut excuses etiam atque etiam rogo. Dissertatio quam pro Oratoria habui[3] nimis tenuis est, quam ut Tuam aliorumque insignium Virorum mereatur approbationem et Amicitiae potius Tuae quam rei veritati laudes tribuo cum quibus de ea loqueris.

Epistolam Tuam ad Cel. Tournefortium,[4] ut petiisti Parisios per postam curavi; quia Nobiliss. Iunius Versus finem hujus Anni apud nos commoraturus est:[5] is me rogavit ut suo nomine Te plurimum vicissim salutarem, postquam Tuam Ipsi salutationem impertitus fuissem. Plurimum operae et temporis impendit in excolendo studio Geometrico et Algebraico.

Cl. noster Paravicinus,[6] ut puto tibi mittet, si nondum misit, ea quae[7] ab ipso postulas Novis Tuis literariis Helvetiae inserendae.[8] [9] Postremum Te rogo etiam ut inclusam hanc schedulam Amicissimo Tuo Fratri tradere digneris. Hisce Vale et favere perge[10] Celeberrimi Nominis Tui Cultori indefesso Hermanno

Dabam Basileae 3. Novembr. 1706.


Fussnoten

  1. Dieser Brief ist anscheinend nicht erhalten.
  2. Johann Heinrich Staehelin (1668-1721).
  3. Hermann, Jacob, Specimen de requisitis ad veram eloquentiam ..., Basileae (E. König senior) 1706, (= Na. 010).
  4. Dieser Brief von Johann Jakob Scheuchzer an Joseph Pitton de Tournefort (1656-1708) konnte bisher nicht nachgewiesen werden.
  5. Zum Basler Aufenthalt von Ulrich Junius (1670-1726) siehe den vorangehenden Brief von 1706.10.06.
  6. Vincentius Paravicini (1648-1726).
  7. Im Manuskript steht "qua".
  8. Im Manuskript steht "inserenda".
  9. Scheuchzer hatte in den Nova literaria Helvetica pro 1703, Tiguri [Zürich] (D. Gessner) 1704, p. 40, eine Publikation angezeigt, die Vincentius Paravicini zum Druck bereit habe. Er zeigt den Druck als "Vincentius Paravicini, Conrector Gym. Saecularia de viris Eruditione claris. Centuriae tres aliis forte secuturis speciminis loco praemissae, Bas. 1713 imp. Thurnisiorum Fratrum 1713. 8." erst in den Nova literaria Helvetica pro annis 1713 et 1714, Tiguri [Zürich] (Chr. Hardmeyer) 1715, p. 41, an und verweist dort auf seine Anzeige der geplanten Publikation in den Nova literaria von 1703, p. 40 (durch einen Druckfehler steht allerdings "1713" statt "1703"). Paravicini muss also im Jahr 1706 vermutlich einen nicht von ihm stammenden Text an Scheuchzer zur Anzeige in den Nova literaria gesandt haben.
  10. Ein hier stehendes Semikolon wurde gelöscht.


Zurück zur gesamten Korrespondenz