Bernoulli, Johann I an Salzmann, Johann (1724.07.23)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Salzmann, Johann, 1672-1738
Ort Basel
Datum 1724.07.23
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 675:Bl.107
Fussnote



Viro Excellentiss. atque Celeberrimo

Johanni Saltzmanno

Medico et Anatomico peritiss.

S. P. D.

Joh. Bernoully

Argumentum est summi erga me Amoris Tui, Vir Celeberr., quod mihi mittere dignatus fueris Dissertationem Michelottianam,[1] litteris Tuis humanissimis comitatam.[2] Jam olim testatum dedisti, quantum me ames, cum utrumque Filiorum meorum natu majorum apud vos aliquandiu agentium singularibus beneficiis Tibi obstringeres; alteri, qui aegrotabat, auxilium et opem ferendo,[3] alterum vero, qui nunc Venetiis degit, in re Anatomica fideliter informando.[4] At vero utroque hoc nomine me demeruisse non contentus occasionem arripis qua me porro demerendi cupiditatem Tuam declarare queas; verba queis eam in rem uteris spirant magnificam nimis de me opinionem; qua fateor multum abest quo minus me dignum existimem. Si eam in me cognoscerem ingenii vim, eamque judicii maturitatem ac soliditatem quam in Te veneror quamque publice depraedicat fama, possem mihi tribuere licentiam de Eruditorum Scriptis judicium ferendi. Sed cavebo ne de re quapiam nondum satis perspecta, et quae ulteriori Scrutinio opus habet, festinanter ac temere judicem. Rogaverat me Cl. Michelottus, ut secum communicarem sententiam meam de systemate helvetiano;[5] Roganti aliquot in illud notulas suppeditavi,[6] nihil autem quod non esset geometrice certum, dedit etiam ipsi filius meus quae animadverterat.[7] Michelottus ea suis admiscuit, quae quidem si Stylo scripsisset planiori et minus aspero, a Se invicem facile discernerentur, [si] uti sane dignoscuntur ex styli diversitate, qu[o] in libro habet quem [edi]dit aliquot ante annis de Separatione fluidorum,[8] nostra nempe suis permixt[a] curans, ut nunc fecit, sermonem nostrum in suum loquendi modum transmutare; [hanc] File icon.gif namque operam insumere, vetuisset rerum suggestarum multitudo.

Sed haec quae privatim Tibi dicta confido, in vulgus emanare nollem; est enim caetera Michelottus Vir bonus et eruditus meique amantissimus.

Quod superest Vale Vir Celeberrime et si qua in re commodis Tuis velificari potero, jube.

Dabam Basileae a. d. X Kal. Sextil. MDCCXXIV.


Fussnoten

  1. Vielleicht Michelotti, Pietro Antonio, Petri Antonii Michelotti Tridentini ad illustrissimum ac celeberrimum virum Bernardum Fontenellium Regiae Scientiarum Academiae Parisiensi a secretis epistola: quâ aër pulmones influens cogatne, an solvat sanguinem eorum canales permeantem inquiritur, Lutetiae Parisiorum (P.-J. Mariette) 1724.
  2. Dieser Brief Salzmanns an Johann Bernoulli ist nicht erhalten.
  3. Nicolaus II Bernoulli lag nach seiner Abreise von Pairs Ende September 1717 bis Jahresende krank in Strassburg (Siehe Brief Johann Bernoulli an Johann Rudolf Mieg von 1717.12.23.
  4. Daniel Bernoulli weilte 1719 zum Studium der Medizin in Strassburg.
  5. Pietro Antonio Michelotti bat Johann Bernoulli in seinem Brief von 1723.06.04 um Auskunft über die Arbeit von Helvétius, Jean Adrien, Observation sur l'inégalité de capacité qui se trouve entre les organes destinés à la Circulation du sang dans le Corps de l'Homme; et sur les changements qui arrivent au Sang en passant par le Poulmon, in: Hist. Paris 1718 (1741).
  6. Brief von Johann Bernoulli an Michelotti von 1723.06.30.
  7. Daniel Bernoulli hielt sich von 1723 bis 1725 in Venedig zur medizinischen Weiterbildung bei Michelotti und auch bei dem Grafen Vezzi auf.
  8. Michelotti, Pietro Antonio, De separatione fluidorum in corpore animali dissertatio physico-mechanico-medica, Venetiis (A. & A. Pinelli) 1721.


Zurück zur gesamten Korrespondenz