Bernoulli, Johann I an Mieg, Johann Rudolf (1717.12.23)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Mieg, Johann Rudolf, 1694-1733
Ort Basel
Datum 1717.12.23
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 42, Nr.7b
Fussnote



File icon.gif Viro Clarissimo atque Doctissimo

D. ... Miegio

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Ingratus nuncius de sinistra filii mei[1] valetudine non parum me percutit, sed vehementius percutisset, nisi jam antea ab ipso de ea re fuissem praemonitus per literas ad me scriptas pridie ante discessum Lutetia Parisiorum.[2] Gratum autem fuit ex Tuis simul et ex ipsius filii postremis litteris[3] intelligere, eum nunc melius habere, et ita quidem ut sperem proxima occasione illum in patriam perrecturum, arbitri nos omnes per Dei gratiam in optato sanitatis statu visurum. De caetero gratias Tibi habeo pro opera et cura quam impendere voluisti in illius restitutionem,[4] si qua in re Tibi vicissim utilis esse potero, habebis me semper paratissimum; aequum interim est ut petas a filio meo solutionem sostri ac medicamentorum si quae forsan ex Tuo suppeditasti. Rogo ipsi tradas hasce adjectas,[5] reddet ut par est vecturae precium. Vale Vir Clarissime ac porro mihi fave.

Dabam Basileae a. d. XXIII. Xbris 1717.


Fussnoten

  1. Nicolaus II Bernoulli (1695-1726).
  2. Nicolaus II Bernoulli hielt sich vom 10. Juni bis zum 20. oder 21. November in Paris auf (Siehe Varignon an Johann Bernoulli von 1717.06.10 und 1717.11.20 und Johann Bernoulli an Varignon von 1717.11.25). Nach seiner Abreise lag er einige Wochen krank in Strassburg.
  3. Diese Briefe von Miegs und Nicolaus II Bernoulli sind anscheinend nicht erhalten.
  4. Johann Rudolf Mieg war 1716 in Basel zum Dr. med. promoviert worden und hielt sich 1717 offenbar in Strassburg auf. (Siehe Matrikel Basel IV, Nr. 72).
  5. Offenbar war Geld für die Rückreise von Nicolaus II Bernoulli beigelegt.


Zurück zur gesamten Korrespondenz