Bernoulli, Johann I an Wolff, Christian (1724.03.11)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Wolff, Christian, 1679-1754
Ort Basel
Datum 1724.03.11
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.16
Fussnote Datum autograph Die Abfertigung dieses Briefes an Wolff lag dem Brief von Joh. I B. an Georg Bernhard Bilfinger von 1724 03 11 zur Weiterleitung bei. Eine Abschrift dieser Abfertigung findet sich in Bilfingers Nachlass bei dem an ihn gerichteten Briefen von JOh. I B. (WLB cod. hist. q. t. 318. G-ad 13).



File icon.gifViro Celeberrimo

atque de Mathesi ut et de universa Philosophia

Meritissimo Christiano Wolffio

S. P. D.

Joh. Bernoulli.

Nescius ubi nam terrarum degeres,[1] ad Tuas Litteras anno superiori ad me datas respondere non potui. Nunc vero per Cl. Bulfingerum certior redditus,[2] quod Academia Marpurgensis Te possidet Responsionis munere defungor. Ergone tandem ex persecutionis procella salvus appulisti in portum securitatis? Utrum vices Tuas doleam aut potius Tibi gratuler, ambiguus haereo. Pati persecutionem ab imperitis hominibus, qui nocendi potentiam habent, nae id honorificum est, non ignominiosum, quod vero ad fortunam attinet. Lautiorem puto Tibi factam esse in hac qua nunc es statione quam quae Tibi fuerat Halae. Mutasti tantum habitationis locum deteriorem cum meliori, in utroque peregrinus non deseruisti Patriam, boni Viri ubique est Patria; sed quod caput rei est, agis nunc sub Principe Clementiss.[3] qui Litteras et Artes fovet, scientiasque omnifarias quas Ipse probe intelligit, promovet. O quam feliciter Tibi res cecidit macte igitur Animo Vir Cel. et sperne inimicorum Tuorum Insultus ipse jam evectus supra invidiam[4]; certe invidebunt Tibi malevoli sed non amplius nocebunt. Boni contra amabunt Te File icon.gif et de persecutione Triumphanti Tibi applaudent, quos inter me numeres, qui Te mihi viciniorem[5] redditum impense laetor. Si quae perpessus es, mala sunt, quae tamen conditionem in melius convertunt atque si solamen est habere malorum socios, habes sane socium in me, qui cum adhuc in Batavis agerem violentissimas sustinui vexationes a quibusdam Theologis Groninganis[6] mihi intentatas, nulla fuit haereseos species, quam mihi non imputarint, eram illis Soci[ni]anus, Beckerianus, Spinosista et quid non? imo novarum haeresium Auctor, neque profecto per eos stetit, quin sub comminatione laquei stationem deserere cogerer, quod etiam factum fuisset nisi prudentissimus Magistratus persecutorum meorum aliorumque qui cum iis faciebant imperitorum hominum iniquitatem ac perniciosum propositum perspiciens eorum conatus potenter repressisset ac in posterum ne molesti essent publico senatus consulto cavisset addito insuper ad salarium meum insigni augmento, quo patefaceret se me tanto pluris aestimare, quanto me magis oderint turbulenti bonorum studiorum osores. Qua in re sors mea exitum habuit diversum ab eo qui Tibi Vir Clar. contigit, summo nempe Magistratu partes meas tuente, Rege autem sub quo vixisti Adversariis Tuis aures praebente.

Transmisit Cl. Bulfingerus apographum Litterarum Tuarum ad se scriptarum,[7] ex quo varias didici fati Tui circumstantias File icon.gif antea mihi ignotas; vix enim credideris, quam variae voces spargebantur etiam in novellis nostris publicis, ut fere nescirem quid credendum esset. Accepi inter alia relationem aliquam manuscriptam, in qua asseveratur Regem Borussiae[8] eo maxime fuisse offensum, quod in alicujus Libri a Te editi dedicatione ad Moscorum Monarcham,[9] hujus liberalitatem et munificentiam in Musas extollens de alio Principe dixeris, eum solos suos longos milites in pretio habere, Literatos vero et Eruditos vilipendere.[10] Si tale quid Tibi excidisset quod non est verisimile mirum non esset, fieri potuisse ut Antagonistae Tui, qui omnem supplantandi occasionem arripiunt Regis iram in Te inflammaverint; qui ceu apparet Tibi antea erat faventissimus usque adeo ut quemadmodum ex anterioribus Tuis colligo severitatem Regiam interposuerit ad coërcendam inimicorum Tuorum libidinem.

Tomum experimentorum tertium et Physicam, cum Schedis variis adjectis,[11] quae omnia dono misisti, recte accepi agoque gratias quas possum maximas. Non sine indignatione vehementi percipere potui ingratissimi Straeleri Tui quondam Discipuli rabiem contra Te exercitam;[12] exarsit mihi Bilis eo magis quod memoriam refricabat de simili ingratissimo homuncione[13], qui per aliquot annos institutione mea gratuito usus tandem ad castra Adversariorum transiit, tum et calumniarum plaustra in me sparsit. File icon.gif Quae memoras de vocatione Russica, non minus splendida quam lucrifica, arguunt quidem magna Te gratia flagrare apud Russorum Caesarem. Variae autem sunt Rationes, ob quas nollem Tibi Auctor esse ut eam acceptares; Etsi non dubitem quin Princeps alios praeterea Viros doctos sit accersiturus, quorum opera et Auxilio uti posses in dirigenda Academia Scientiarum, quam Petropoli condere meditatur, regionis certe longuinquitas et Climatis asperitas, nescio an Temperamento Tuo conveniret. Nosti nihil instabilius esse magnorum et a Nemine dependentium Principum mente; quem hodie amant cras neci tradunt; sed finge Te nunquam Principis gratia excisurum; quid, si brevi vitam cum morte commutaret, siquidem ut audio dubia et haud firma utatur valetudine certus ne esses fore ut successor eadem propensione in Scientias feratur? contrarium saepe contingit habemus triste Exemplum quod Tibi est notissimum.[14] Quicquid vero considerem, non video quid ad hoc consilii permovere Te debeat; in hac qua nunc es Statione omnibus abundas sive spectes dignitatem sive emolumenta; nihil fortunae Tuae deest, amaris a Principe et a subjectis, quid plura desideras? Ego sane si quisquam, ansam haberem anhelandi mutationem, sum enim in Patria ubi Propheta nil valet,[15] destitutus fautoribus, ubi scientiae et Scientiarum cultores vilipenduntur imo odio habentur, adde et ubi exiguo fruimur Salario, quo vix per trimene in anno victitare possemus,[16] nisi nobis paterna suppeterent bona. Me hercle! nunquam ex Batavis in patriam rediissem, si Parentum tum Temporis adhuc viventium jussui non fuisset obtemperandum. Nescio, si ex animi sententia loqui debeam quid essem facturus, si de novo aliqua honorifica invitatio ad Exteros, mihi obtingeret; hoc saltem scio, me Patriae meae pertaesum esse, plura dicere non licet. File icon.gif Consilio inductus Tuo rogavi Cl. Bulfingerum num vellet ad Commercium epistolicum Anglorum[17] distincte respondere, cum neminem noverim ad hoc muneris magis idoneum. Promisit sace[r] se ea de re cogitaturum, statim ac per alia negocia licuerit. Schedas quasdam et nonnulla documenta cum annotatis meis petenti transmisi conquiram plura si plura desideraverit.[18] Varignonius fuit Vir bonus et natura sua pacificus, coluit quantum in se fuit Amicitiam cum omnibus quibuscum agendam habebat: Newtonus ejus opera usus est ad corrigendam Editionem Gallicam Optices suae quae Parisiis imprimebatur,[19] hac de causa Newtonus Correctori dono misit Effigiem suam in tela pictam[20] et magnitudinis naturalis;[21] falsum itaque est quod Amicus ille ex Gallia ad Te scripsit, Varignonum Newtoni imaginem e collo suspensam gestasse; talem enim imaginem portatilem Newtoni Varignonus non habuit, neque hic illius tam intimus fuit amicus, quin mihi longe fuerit intimior et familiarior utpote consuetudine mecum contract[a] per triginta et plures annos sufficiens sane temporis spatium quo in me Germanorum antiquam fidem et candorem cognosceret, ipse dum in Litteris ad me suis non semel conquestus est de intolerabili Anglorum ambitione et astutia, imprimis abhorrens et detestans lites intempestivas quas Newtoniani tanta cum ferocia et inhumanitate Leibnitio suscitarunt.[22] Haec cum ita se habeant, putasne Varignonium inter et Newtonium tam arctum amicitiae vinculum vigere potuisse? De Crosae Commentario in Analysin infinite parvorum[23] idem Tecum omnino sentio, videtur ipse non recte intellexisse, quae illustrare voluit. Difficiliora praeterit, in facilioribus haeret, et quod pejus est in multis nectit paralogismos.

Vale et tranquillam transige Vitam.

Dabam Bas. a. d. 11. Martij 1724


Fussnoten

  1. Wolff war bekanntlich auf Betreiben der Hallenser Theologen durch Kabinettsorder des preussischen Königs Friedrich Wilhelm I. vom 8. November 1723 aus Halle vertrieben worden. Er wurde dann von Landgraf Karl von Hessen-Kassel als Professor für Mathematik und Physik nach Marburg berufen, wo er mit grossem Erfolg bis zu seiner ehrenvollen Rückberufung nach Halle im Jahr 1740 lehrte.
  2. Brief von Georg Bernhard Bilfinger an Johann Bernoulli von 1724.02.14.
  3. Karl, Landgraf von Hessen-Kassel (1654-1730).
  4. Die Worte "supra invidiam" hatte Johann Bernoulli bereits um 1705 auf einem Siegelring als Devise verwendet. Dieser zeigt auf seinem Stein ein Hündchen, das vergeblich gegen die auf einem Papierblatt am Stamm einer Palme angebrachte Figur zur Quadratur der Zykloide ankläfft. (Siehe z.B. seinen Brief an Pieter Burman von 1705.08.15). Diese Darstellung mit der gleichen Devise findet sich später auch auf dem Titelblatt zu Johann Bernoullis Opera von 1742 sowie auf dem Titelblatt von Bernoullis Commercium von 1745.
  5. Im Manuskript steht "vicioniorem"
  6. Zu den Angriffen der Groninger Theologen und der Auseinandersetzung mit diesen siehe z.B. MacLean, J., Science and theology at Groningen University (1698-1702), in: Annals of science, 29:2 (1972), pp. 187-201 oder Sierksma, Gerard, Johann Bernoulli (1667-1748): His ten turbulent years in Groningen, in: The Mathematical Intelligencer 14/4, Berlin 1992, pp. 22-31.
  7. Bilfinger sandte mit seinem Brief von 1724.02.28 an Johann Bernoulli eine Abschrift des ihm von Wolff zur Verbreitung zugesandten Schreibens De fatis suis. Dieser Text Wolffs ist publiziert im Anhang zu Nagel, Fritz, Kooperation und Kontroverse. Christian Wolff im Briefwechsel mit Johann I Bernoulli, in: Christian Wolff, Gesammelte Werke, Dokumente und Materialien. II,4. Christian Wolff und die europäische Aufklärung. Akten des 1. Internationalen Christian-Wolff-Kongresses, Halle (Saale), 4.-8. April 2004, Teil 4, Sektion 8: Mathematik und Naturwissenschaften, Sektion 9: Ästhetik und Poetik. (J. Stolzenberg/O.-P. Rudolph eds.), Hildesheim/ Zürich/ New York 2008, pp. 79-81.
  8. Friedrich Wilhelm I., König von Preussen.
  9. Peter der Grosse (16xx-1725, Kaiser von Russland.
  10. In der Widmung von Wolff, Christian, Vernünfftige Gedancken von denen Würckungen der Natur, den Liebhabern der Wahrheit mitgetheilet ..., Halle in Magdeburg. (Renger) 1723 an Peter den Grossen rühmt der Autor den Einsatz des Monarchen für Kunst und Wissenschaft, durch deren Pflege allein einem Lande aufgeholfen werden könne. Von einer Kritik an einer Vorliebe des preussischen Königs Friedrich Wilhelms I. für "lange Kerls" und dessen Verachtung für Literatur und Wissenschaft ist jedoch nicht die Rede. Siehe dazu auch den Brief von Johann Jakob Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1724.01.18.
  11. Siehe die Anmerkungen im Brief Wolffs von 1723.04.20.
  12. Strähler, Daniel, Prüfung der Vernünftigen Gedancken des Herrn Hoff-Rath Wolffs von Gott, der Welt und der Seele des Menschen, auch allen Dingen überhaupt, worinnen des Herrn Autoris Schlüsse examiniret, die Unrichtigkeiten derselben gezeiget, dessen Irrthümer an den Tag geleget, und die Metaphysischen ingliechen die damit verknüpfften Moralischen Wahrheiten in grösseres Licht gesetzet worden. Erstes Stück, Jena (Hartung) 1723.
  13. Johann Bernoulli meint mit jenem "ingratissimus homuncio" Giuseppe Verzaglia, der von April 1708 bis Ende 1710 im Hause von Johann Bernoulli in Basel lebte. Vgl. zu dieser Affäre Nagel, Fritz, Johann Bernoulli und Giuseppe Verzaglia. Monstrum Italicum aut Basiliense, in: Basler Zeitschrift für Geschichte und Altertumskunde, Bd. 91, Basel 1991, pp. 83-105.
  14. Wolff war 1706 von König Friedrich I. von Preussen nach Halle berufen und 1723 von dessen Nachfolger König Friedrich Wilhelm I. von dort vertrieben worden.
  15. Mit Datum vom 25. April 1701 Johann Bernoulli bereits folgendes Epigramm von John Owen (Ioannis Audoeni Epigrammatum libri III, London 1606 [u.ö.]) in das Stammbuch Jacob Hermanns eingetragen: "Illa mihi patria est ubi pascor, non ubi nascor, Illa ubi sum notus, non ubi natus eram." (Stammbuch Jacob Hermann, Basel, Privatbesitz).
  16. Zur Besoldung der Basler Professoren siehe Staehelin, Universitätsgeschichte, pp. 70-76. Dass das Gehalt des Mathematikprofessors in Basel kaum ausreichte, um eine Familie für ein Jahr zu ernähren, hatte schon Johann Bernoullis Bruder Jacob in einem Memoriale von 1691 an die Basler Behörden vergebens angemerkt. Siehe Nagel, Fritz, Jacob Bernoullis Vorschläge zur Universitätsreform während der Basler Unruhen von 1691, in: Jac. B. Briefe, pp. 248-263.
  17. [Collins, John (ed.)], Commercium epistolicum D. Johannis Collins, et aliorum de analysi promota: jussu Societatis regiae in lucem editum, Londini (Pearson) 1712.
  18. Johann I Bernoulli an Georg Bernhard Bilfinger von 1723.08.14 und 1723.12.11 sowie Bilfinger an Bernoulli von 1723.10.15.
  19. Newton, Isaac, Traité d'optique sur les reflexions, refractions, inflexions, et les couleurs de la lumière. ... Traduit de l'Anglois par M. Coste, sur la seconde Edition Angloise, augmenté par l'Auteur, Paris (Montalant) 1720. Varignon bezeugt in seinem Brief an Johann I Bernoulli von 1720.06.09, dass er vom französischen Siegelbewahrer ein Exemplar der in Amsterdam gedruckten Übersetzung von Newtons Opticks durch Pierre Coste zur Begutachtung hinsichtlich der Erteilung des Privilegs für einen Pariser Nachdruck erhalten hat. Varignon hat diesen verbesserten Nachdruck befürwortet. Dieser erschien unter dem Titel Newton, Isaac, Traité d'optique sur les reflexions, refractions, inflexions, et les couleurs de la lumière. ... Traduit de l'Anglois par M. Coste, sur la seconde Edition Angloise, augmenté par l'Auteur. Seconde edition françoise, Paris (Montalant) 1722.
  20. Varignon berichtet über die Geschichte und die Ankunft des ihm von Newton geschenkten Porträts im P. S. seines Briefes an Johann Bernoulli von 1721.01.19. In seinem Antwortbrief von 1721.02.20 äusssert Bernoulli den Wunsch, ebenfalls ein solches Porträt von Newton zu besitzen.
  21. Von den Massen des Porträts ist allerdings in diesem P.S. Varignons nicht die Rede.
  22. Varignon drückte hingegen in seinen Briefen an Johann Bernoulli vor allem seine Abscheu gegenüber Streitereien zwischen Wissenschaftern in Allgemeinen aus und versuchte daher stets, zwischen Johann Bernoulli und den Engländern zu vermitteln. Siehe z.B. seinen Brief an Johann Bernoulli von 1720.09.20.
  23. Crousaz, Jean Pierre, Commentaire sur l'analyse des infiniments petits, Paris (Montalant) 1721.


Zurück zur gesamten Korrespondenz