Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1723.04.20)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Halle
Datum 1723.04.20
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.22*
Fussnote



File icon.gif Viro Amplissimo atque Celeberrimo

Joanni Bernoullio

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Scripsi ad Cl. Eckardum[1], qui post fata Leibnitii munere Historiographi in aula Hannoverana fungitur, et schedas Viri summi penes se habet, ut tuas ad ipsum olim scriptas litteras extraderet, aut saltem apographa communicaret: verum responsum non tuli. De eo tamen cogitabo, num alia ratione desiderio Tuo, Vir Celeberrime, satisfieri possit. Etenim cum et Cel. Varignonius e vita discesserit,[2] nil sane impedit, quo minus integrum commercium epistolicum Tuum in publicum emittatur: id quod etiam a Te optime fieri potest, immo melius quam ab alio post Tua, quae serius contingant! fata, cum subinde notulis adspersis lucem uberiorem nonnullis affundere possis. Ut ipsemet ad Commercium epistolicum Anglorum[3] distincte respondeas, nec mihi consultum videtur ob rationes quam plurimas, tum etiam ob moram, quae convitiandi ansam praeberet adversariis. Par tamen esse videtur, ut hoc munere fungatur aliquis Doctor Academicus, File icon.gif etsi junior, ne mora sit detrimento. Putarem ego, Cl. Bülffingerum labori parem esse, praesertim si ei communicares, quae a Te annotata sunt et quia vobis vicinus commentationem censurae Tuae submittere valet, antequam prodeat.[4] Profecto et ego nuper cum cura evolvi primum illustris Newtoni Tractatulum de Quadraturis,[5] sed non vidi, quod elementa figurarum per calculum differentialem eruat nec per calculum integralem integret, sed longe alia via incedat. Amicus quidam ex Gallia ad me scripsit,[6] Varignonium et Newtonum fuisse amicos intimos, ita ut ille hujus imaginem e collo suspensam gestaverit.[7] Pervenit ad me Crusae Commentarius in Analysin infinite parvorum,[8] in cujus praefatione multus in eo est, ut obscuritatis accuset Hospitalium. Obiter librum evolvi; sed non vidi, quid egregii ab eo praestitum sit. In leviculis prolixus videtur; in iis vero, quae illustrari merebantur, industria ejus desideratur. En Tomum experimentorum tertium[9] et Physicam experimentis ac observationibus superstructam. Intra limites me continui, quos finis lectionum academicarum praefixit: quae etiam ratio est, ut libros iisdem dicatos Germanico idiomate ediderim, etsi hoc ipso obtinui, ut homines File icon.gif a studiis alieni ac linguae Latinae ignari philosophiae operam dent.[10] Applausus, quo Philosophia mea excipitur, collegarum invidiam mihi suscitavit, Theologorum praesertim nostrorum illiteratorum, quibus ignorantia sancta habetur. Usi sunt opera homuncionis ingratissimi ad me tanquam atheum diffamandum,[11] applaudentibus cum Thomasio Collegis aliis, quibus mea, tam abjecta videntur, ut eadem a quovis Gymnasiasta cum applausu refutari posse in publico consessu asseverare non erubuerint et partes scurrae defendendas amplexi fuerint: sed re ad aulam delata Rex severitate usus libidinem compescuit. Haec scribo, ut intelligas, quid sibi schedae adjectae[12] velint hanc controversiam attingentes et quorsum tendant quaedam in praefatione ad Physicam[13] dicta. Ego huc usque rationibus contentus a verbis durioribus abstinui: enimvero non inane dictum reperio, duro nodo durum esse quaerendum cuneum. Sunt, qui, cum ipsimet omnem humanitatis naturam exuerint, humanitatem alterius per impotentiam interpretentur, etsi ultra humanitatis sortem singulari quadam gratia evecti sibi videantur. Scopus, quem mihi proposui, haud quaquam alius est, quam ut Philosophiam certiorem et ad vitam facultatesque, quas vocant, superiores seu opificia (quae ego vocare soleo) litteraria utilem reddam. File icon.gif Nec, nisi me omnia fallunt, ab eo aberro et metam propius feriam, ubi Romano habitu indutam Philosophiam sistam: id quod proxime fiet, ubi alteram Physices partem[14] causas rerum finales explicaturam absolvero. Russorum Monarcha[15] Academiam Scientiarum Petropoli condere et studiis praesertim mathematicis ac physicis in imperio suo sedem figere constituit[16] meque Praesidem et moderatorem flagitat, amplissimis constitutis stipendiis: sed nemo amicorum suadet, ut conditionem quamvis lautissimam acceptem.[17] Cumque solus huic instituto non sufficiam, neutiquam video, ubinam sint viri docti, quorum ea in re opera mihi uti liceat: dulce unicuique natale solum, regionem incultam horrent. Vale.

Dabam Halae Saxonum d. 20 April. 1723.

P. S. Cel. Hermannus promisit, se proxime ad Te litteras daturum: quod interea temporis factum esse puto.[18]


Fussnoten

  1. Johann Georg Eckhart (1674-1730) war Sekretär von Leibniz und wurde nach dessen Tod Bibliothekar und Historiograph des Hauses Hannover.
  2. Pierre Varignon war am 23. Dezember 1722 in Paris verstorben.
  3. [Collins, John (ed.)], Commercium epistolicum D. Johannis Collins, et aliorum de analysi promota: jussu Societatis regiae in lucem editum, Londini (Pearson) 1712.
  4. Johann I Bernoulli teilte Bilfinger in seinem Brief von 1723.08.14 diesen Vorschlag Wolffs unter Beigabe von dessen obiger Textpassage mit. Bilfinger weist in seinem Brief an Bernoulli von 1723.10.15 ausweichend darauf hin, dass er weder die Kenntnisse habe noch über einschlägiges Quellenmaterial verfüge, um dieser Aufgabe gerecht werden zu können. Immerhin erklärt er sich bereit, falls es ihm zeitlich möglich sei und Johann Bernoulli ihn mit den nötigen Materialien unterstütze, die Aufgabe einer Antwort an die Engländer zu übernehmen. Johannn I Bernoulli sendet Bilfinger daraufhin mit seinem von 1723.12.11 in zwölf dort erwähnten Beilagen einiges Quellenmaterial. Zu einer Verteidigungsschrift Bilfingers scheint es jedoch nicht gekommen zu sein.
  5. Newton, Isaac, Optice: sive de reflexionibus, refractionibus, inflexionibus et coloribus lucis libri tres ... Latine reddidit Samuel Clarke, A. M. ... Accedunt tractatus duo ejusdem authoris de speciebus et magnitudine figurarum curvilinearum, Latine scripti, Londini (S. Smith and B. Walford) 1706. Die englische Version war bereits 1704 erschienen in: Newton, Isaac, Opticks or, a Treatise of the Reflexions, Refractions, Inflexions and Colours of Light. Also two Treatises of the Species and Magnitude of Curvilinear Figures, London (S. Smith and B. Walford) 1704.
  6. Dieser Briefschreiber und der Brieftext konnten nicht identifiziert werden.
  7. Newton hatte Varignon ein Porträt gesandt, für das sich dieser in seinem Brief von 1720.11.17 enthusiastisch bedankte Der Brief ist abgedruckt in: Newton, Isaac, The Correspondence of Isaac Newton Vol. VII 1718-1727. Edited by A. Rupert Hall and Laura Tilling, Cambridge/London/New York/Melbourne 1977, pp. 104-105. Als Frontispiz dieses Bandes ist das genannte Porträt Newtons von 1720 abgebildet. Da es sich bei übersandten Porträt um ein Werk auf Leinwand von Sir Godfrey Kneller handelte, ist kaum anzunehmen, dass Varignon dies ständig um den Hals trug. Varignon berichtet über die Geschichte und die Ankunft des ihm von Newton geschenkten Porträts im P. S. seines Briefes an Johann Bernoulli von 1721.01.19.
  8. Crousaz, Jean Pierre, Commentaire sur l'analyse des infiniments petits, Paris (Montalant) 1721.
  9. Wolff, Christian, Allerhand Nützliche Versuche, Dadurch Zu genauer Erkäntnis der Natur und Kunst der Weg gebähnet wird, denen Liebhabern der Wahrheit mitgetheilet ..., Dritter Theil, Halle im Magdeburgischen (Renger) 1723.
  10. Mit seinen Publikationen der deutschsprachigen Fassungen seiner Vorlesungen trug Wolff bekanntlich wesentlich zum Aufbau und zur Verbreitung einer deutschsprachigen wissenschaftlichen Terminologie bei.
  11. Es handelt sich vor allem um Strähler, Daniel, Prüfung der Vernünftigen Gedancken des Herrn Hoff-Rath Wolffs von Gott, der Welt und der Seele des Menschen, auch allen Dingen überhaupt, worinnen des Herrn Autoris Schlüsse examiniret, die Unrichtigkeiten derselben gezeiget, dessen Irrthümer an den Tag geleget, und die Metaphysischen ingleichen die damit verknüpfften Moralischen Wahrheiten in grösseres Licht gesetzet worden. Erstes Stück, Jena (Hartung) 1723.
  12. Wolff, Christian, Sicheres Mittel wieder unbegründete Verleumdungen, wie denselben am besten abzuhelffen, Halle im Magdeburgischen (Renger) 1723.
  13. Wolff, Christian, Vernünfftige Gedancken von denen Würckungen der Natur, den Liebhabern der Wahrheit mitgetheilet ..., Halle in Magdeburg. (Renger) 1723.
  14. Wolff, Christian, Vernünfftige Gedancken von denen Würckungen der Natur, den Liebhabern der Wahrheit mitgetheilet ..., Halle in Magdeburg. (Renger) 1723.
  15. Peter der Grosse (1672-1725), Kaiser von Russland.
  16. Als Gründungsdatum der Petersburger Akademie gilt der 8. Februar 1724. Die Akademie wurde erst nach dem Tod Peters des Grossen durch Kaiserin Katharina I. am 27. Dezember 1725 feierlich eröffnet.
  17. Erster Präsident der Petersburger Akademie wurde dann der Arzt Laurentius Blumentrost (1692-1755).
  18. Hermann schrieb nach langer Pause allerdings erst 1723.11.22 an Johann Bernoulli.


Zurück zur gesamten Korrespondenz