Bernoulli, Johann I an Wolff, Christian (1721.04.10)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Wolff, Christian, 1679-1754
Ort Basel
Datum 1721.04.10
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.14
Fussnote



File icon.gif Viro Amplissimo et Celeberrimo

Christiano Wolfio

S. P. D.

Joh. Bernoulli.

Ad postremas Tuas[1] gratissimas tarde respondeo, sed nosti tarditatis causam; optarem utique me Tibi propinquiorem, ut tecum commutare litteras et frequentius et commodius liceret; Tuo enim commercio, ex quo semper aliquid disco, nihil mihi prius, nihil antiquius esset. De Filio meo[2], qui nunc apud Italos agit per aliquot menses nihil audivi; pro voluntate Tua in illum propensa ago gratias quam maximas, non dubito, quin Tua ex commendatione aliquando ipsi obtingat statio in aliqua ex vestris universitatibus, cum praesertim Dnus de Prinzen[3] se benevolum erga eum declaraverit. Cl. Hermannum non habuisse justam rationem aegre ferendi moderatas filii mei animadversiones, constiterit abunde Tibi, Vir Celeberrime, si legere volueris, quae filius ad ejus querelas (submordaces certe) modeste reposuit in exercitatione de Trajectoriis[4] superiori anno in Actis Lips. edita, hactenus ignoro, an Hermannus replicaverit; miror hunc conquerentem de injusto procedendi modo, cum tamen ipse ansam dederit, quis enim eum coegit, ut se alieno negotio, quod nobis File icon.gif cum Anglis intercedebat, immisceret? si Te hortante ab acerbius dictis abstinuit, aspersit tamen scriptum suum surdis quibusdam aculeis, quibus me potius quam filium pungere voluisse videtur. De Taylori moribus ex rei certe veritate vaticinatus es; oportet eum in rusticitate excellere, qui alios a quibus civiliter est habitus tam indigne tractavit, edidit utique suae rusticitatis egregium specimen per apologiam[5] adversus me exaratam, accepi eam missu Cl. Varignonii,[6] in peculiari scheda impressam; legens miratus sum impotentiam hominis animum suum ex ira, furore, invidia, aemulatione agitatum tam aperte monstrantis; misertus aestuantis ex tot animi affectibus diu haerebam, utrum respondendum esset, datis interim litteris[7] ad Cl. Varignonium, quibus rogabam, ut Taylorum Parisiis tunc agentem meo nomine amice hortaretur ad testandum publice, quod se facti sui poeniteat optetque scriptum suum non scriptum fuisse; ad saniorem vero mentem deduci eum non potuisse postea intelligens ex Varignonio,[8] qui quam gravi injuria me nihil tale merentem affecerit ipsi serio ob oculos posuerat, tandem respondendum esse decrevi, ne Anglis nostrum silentium, ut solet, triumphandi materiam subministret; demandavi hanc provinciam alicui ex meis discipulis,[9] atque in eam rem necessaria communicavi documenta et argumenta; conflata inde mei defensio, sub forma epistolae responsoriae ad ipsum Taylorum directae,[10] File icon.gif missa nuper fuit ad Cl. Bulffingerum Tubingensem[11] Tuum quondam Auditorem, qui promiserat se eam quantocyus Lipsiam missurum actis inserendam; sed jussi ut Tecum prius communicetur, quia forsan aliquid ad rem faciens addere vel mutare possis; idem quoque Bulffingerum rogaveram ut nimirum quod omissum deprehenderet ipse restitueret, cum plus videant oculi quam oculus, spero vos justam meam petitionem non repulsuros, considerantes non meam tantum sed communem vestram causam agi, siquidem Angli, ut videntur, bellum nationale nobis suscitant, imprimis e re erit atque Te, vir Celeb. rogo ut examines illam problematis Taylori de centro oscillationis solutionem, quam dicis prodiisse in Transactionibus pro anno 1713[12] an non diversa sit prout suspicaris ab ea, quam in Methodo incrementorum dedit,[13] quamque multi ex mea desumptam arbitrantur; quod si diversitatem deprehendas, falsum erit quod asserit Taylorus, se illam posteriorem cum Amicis suis jam ab initio anni 1712 communicasse, atque ita patefacta ipsius mala fide de plagio ultro convincetur. Quomodo enim fieri potuisset, ut solutionem, quam in libro de incrementis anno 1715[14] tanquam maxime sibi dilectam edidit, jam 1712 inventam habuerit, hac vero neglecta postea anno 1713 aliam inseruerit Transactionibus?

Keilius ut audio de novo gladium contra me strinxit; mira mihi referuntur de ejus invectiva jam ante aliquod tempus in lucem protrusa,[15] si quod fert rumor, verum est, oportet, ut in atrocitate multum superet Taylorianam; forsan jam vidisti illam, sed ego nondum accepi File icon.gif ejus exemplar ad me Lutetia dimissum jam ante 3 quatuorve menses;[16] perdamne ego tempus in retundendis sine fine vociferationibus istiusmodi hominum, qui aliud non habent, quod agant quam turbare nostram tranquillitatem, an potius sequar, quod satius videtur, id quod ipse Tibi prudenter praecepisti in eleganti Tuo schediasmate germanico Erinnerung wegen der einwürfe[17] § 9 praesertim quod mones p. 13 et 14 et ex Keplero allegas consilium Galilaeo datum?[18] interim si tacemus omnino, insolentiores inde fiunt thrasones Britannici quasi victas manus daremus; optarem ut quis esset qui eorum intolerabilem cristam et ineptam arrogantiam quodam satyrico sale perfricaret, fortassis evaderent mitiores; "ridiculum acri, fortius et melius magnas quandoque secat res".[19] Aliquis ex auditoribus meis, qui prae aliis festivum habet caput gestiebat conscribere satyram cui titulus esset Archimedes plagiarius, in qua Anglorum more demonstraturus erat omnia, quae Archimedes scriptis consignavit esse hausta ex inventis Newtonianis, quae in Archivis Societatis Anglicae longo ante Archimedem tempore fuerunt asservata, sed ego veritus ne non satis bene res ipsa succederet, monui eum desistere a proposito. Talia enim ut applausum obtineant, oportet ut sint aliis scriptis multo limatiora. Lectione Tuorum tractatuum Germanicorum[20], quos mihi dono misisti, valde delector, invenio ibi varia scitu jucunda et utilia; Alii quoque lectores mecum observabunt, quanta sit differentia, si ejusmodi philosophica a manu mathematica scribantur, quam quo pacto tractantur a mathematum rudibus ingeniis. Pro egregio hoc munere gratias habeo maximas.

Vale et fave, dab. Basil. a. d. 10. april. 1721.


Fussnoten

  1. Christian Wolff an Johann Bernoulli von 1720.05.01.
  2. Nicolaus II Bernoulli.
  3. Marquard Ludwig Freiherr von Printzen (1675-1725).
  4. Bernoulli, Johann I Op. 118, {publiziert von Nicolaus II Bernoulli}, Responsio ad Cl. Taylori Querelas, in: Bernoulli, Nicolaus II, Enodatio alicuius Problematis Geometrici a Cel. Jac. Hermanno propositi; atque de Inveniendis Curvis Algebraicis, ab eodem Viro propositis, quae non sint indefinite rectificabiles, habeant tamen aliquos arcus rectificationem admittentes, in: AE Junii 1720, pp. 169 [recte 269]-285. Dort §.XVII-XXII, pp. 279-283.
  5. Taylor, Brook, Apologia D. Brook Taylor, J. V. D. & R. S. Soc. contra V. C. J. Bernoullium, Math. Prof. Basileae, in: Phil. Trans. Nr. 360, March, April and May 1719, pp. 955-963. Oder Taylor, Brook, Apologia against John Bernoulli, 1719.
  6. Johann Bernoulli erhielt Taylors Apologia zusammen mit dem Brief von Pierre Varignon von 1720.07.17.
  7. Johann Bernoulli an Pierre Varignon von 1720.12.31.
  8. Varignon berichtet in seinem Brief an Bernoulli von 1720.09.20, dass er Taylor am 7. September besucht habe. In ihrem Gespräch habe sich aber keine Versöhnung Keills mit Bernoulli ergeben. In seinem Brief an Bernoulli von 1721.01.19 berichtet Varignon, dass er Taylor nochmals aufgesucht habe, dieser jedoch schon seit einem Monat nach England zurückgekehrt sei.
  9. Johannes Burckhardt (1691-1743) war zwischen 1707 und 1710 Schüler von Johann Bernoulli und mathematischer Hauslehrer des jungen Leonhard Euler. (Matrikel Basel IV, Nr. 2194).
  10. Burckhardt, Johannes, M. Johannis Burchardi, Basileensis, Epistola ad Virum Clarissimum Broock Taylor, in: AE Maji 1721, pp. 195-228.
  11. Johann I Bernoulli an Georg Bernhard Bilfinger von 1721.02.19.
  12. Taylor, Brook, De Inventione Centri Oscillationis, in: Phil. Trans. Vol. XXVIII (1713), London 1714 pp. 11-21.
  13. Taylor, Brook, Methodus incrementorum directa & inversa. Auctore Brook Taylor, LL. D. & Regiae Societatis Secretario, Londini (Pearson/G. Inys) 1715.
  14. Taylor, Brook, Methodus incrementorum directa & inversa. Auctore Brook Taylor, LL. D. & Regiae Societatis Secretario, Londini (Pearson/G. Inys) 1715.
  15. Keill, John, Joannis Keill M.D. & R.S.S. in Academia Oxoniensi Astronomiae Professoris. Epistola ad Virum Clarissimum Joannem Bernoulli in Academia Basiliensi Mathematum Professorem, Londini (Pearson) 1720 oder Keill, John, Lettre de Monsieur Jean Keyll, Docteur en Medecine, et Professeur en Astronomie de l'Université d'Oxford, à Monsieur Jean Bernoulli Professeur en Mathematique de l'Université de Basle: Ecrite en Avril 1617 [sic!], in: Journal literaire de l'année 1719, tome dixième, Seconde partie, La Haye (T. Johnson) 1720, pp. 261-287.
  16. Im Brief an Johann Bernoulli von 1720.11.14 schreibt Varignon, Brook Taylor habe ihn vor zwei Tagen besucht und ihm dabei zwei Exemplare einer Reponse Keills an Johann Bernoulli übergeben. Eines der beiden Exemplare des 30 Seiten umfassenden Lettre von Keill sei für Johann Bernoulli bestimmt. Varignon übergibt das Schriftpaketchen Wettstein, damit er es bei günstiger Gelegenheit mit nach Basel nehme. Im Brief an Varignon von 1721.07.10 schreibt Johann Bernoulli, er habe einige Tage zuvor endlich die Sendung mit der Keillschen Reponse erhalten.
  17. Wolff, Christian, Christian Wolffens, Königl. Preuss. Hoff-Raths und Prof. Publ- Ordinarii der Königl. Großbritannischen, wie auch der Königl. Preuss. Societät der Wissenschafften Mittgliedes, Errinnerung wie er es künfftig mit den Einwürffen halten wil, die wieder seine Schrifften gemacht werden, Halle im Magdeburgischen (Renger) 1720.
  18. Das Fragezeichen hinter "datum" macht keinen rechten Sinn.
  19. Horaz, Satiren, lib. 1, 10,14.
  20. Wolff, Christian, Vernünftige Gedanken von der Menschen Thun und Lassen, zu Beförderung ihrer Glückseligkeit, 1720.


Zurück zur gesamten Korrespondenz