Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1720.05.01)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  
Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Halle
Datum 1720.05.01
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.18*
Fussnote "Excerptum ex Transact. Anglio.m A. 1713 editis A. 1714 p.11 et seqq. De inventione Centri Oscillationis per Brook Taylor." 5 Blätter (15,5 x 9,5 cm), auf Blatt 3 drei Figuren



File icon.gif Viro Celeberrimo atque Amplissimo

Dn. Joanni Bernoullio

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Quod negotium Cl. Filii Tui non ex voto successerit, vehementer doleo. Sed nullus dubito, quin ipsi reservata sit melior conditio. Locutus fueram cum Dn. P. Heydeno, cujus non exigua est apud Dn. de Printzen[1] aliosque Ministros Regios autoritas: sed cur nostra consilia eventu destituta fuerint, rationem ipsimet significasti. Optarem in Nostra aut Francofurtana Academia esse Professionem, quae Cl. Filio Tuo demandari posset, tum facili negotio conficeretur, ut voti compos redderetur. Opto et spero hac de re omnia meliora. Bene fecisti, Vir Celeberrime, quod schediasmata Tua[2] statim ad Dn. Menckenium miseris: etenim hoc pacto cessat omnis suspicio intempestivae Tuorum propalationis. Cl. Hermannus videtur utique censuram (quam vocat) Filii Tui aegre ferre: erat enim animus verbis adversus eum acerbius dictis respondendi. Mox tamen mutavit sententiam, ubi ex me intellexit, Te acerbius in Filium dicta ipsummet aegre laturum: Tuam scilicet amicitiam, quod debet, quantivis facit. Et sane nollem amicitiae vestrae per liticulas quasdam praejudicium fieri.

Me non vanum fuisse augurem de moribus Taylorianis, intellexi, ubi in Transact. Num. 360 p. 955 legis Apologiam[3] Viri adversus Te exaratam. Sed risum tenere vix potui, ubi obscuritatem, quam ipsi objicis, excusaturus: "Sit sane", inquit, "liber ille meus[4] File icon.gif nonnihil obscurus: difficile est in re fere nova et ab usu communi aliquantulum remota, non esse obscurum. Sed maxime obscurum oportet esse librum, in quem illa omnia vere dicantur (Acta Erudit A. 1718 p. 18)[5]. Et si vere dicantur, tamen sine ulla omnino causa talia dixisse, [NB.][6] ab ingenuis moribus prorsus alienum est et mera contumelia."[7] Ait itidem, Te universos Anglos indigne tractare. Te vocat Principem eorum, qui in Anglos infensi sunt et ipsum nominatim calumnia provocarunt. Unde addit: in immerentes injuria esset, in Bernoullium non est. Se Solutionem problematis de centro oscillationis cum amicis jam ab initio A. 1712 communicasse, Keilium testem invocat. Ceterum non negandum, in Transactionibus Anglicanis, quae A. 1714 pro A. 1713 prodierunt, extare hujus problematis solutionem Taylorianam[8], quam ob obscuritatem non legi, cum jam Tuam[9] cum voluptate atque attentione perlegissem, ubi librum obtinerem. Liber jam est in manibus bibliopegi, ut eam examinare non possim, utrum prorsus coincidat cum altera, quam in Methodo incrementorum[10] dedit, nec ne. Suspicor fere esse diversam, quod ad eam non provocet in Apologia sua. Aggreditur in Apologia ista potissimum solutionem problematis isoperimetrici, ubi in eo est ut probet, Te calculum concinnasse et elegantiorem reddidisse in Analysi fraterna,[11] non Tua. Omnia enim praecepta, quibus contineatur, esse fraterna. Principium Uniformitatis a se olim observatum, minime novum esse. Concludit tandem:[12] Fortasse nunc quaeret aliquis, quo jure hic primas sibi in sublimiori illa Analysi tam obstinata ambitione arroget? ut nemo sit, qui in illa aliquid profecerit, quin continuo accusetur ad profundiora Bernoullii penetrasse. Unde constet verum esse, quod quidam nuper affirmavit,[13] regulas extantes in libro de Analysi infinite parvorum[14] a Bernoullio emanasse? quod laudes excellentissimi Hospitalii sint suo Praeceptori tribuendae? An hic sit idoneus, qui alias docuerit regulas differentiandi differentias? Ex his, puto, intelliges, mores Taylori non esse diversos a Keilianis.

File icon.gif Constitueram apertius scribere, quae mihi in principiis dynamicis aut potius demonstrationibus Hermanni non probentur; ob temporis tamen penuriam consilium mutare cogor. Et eandem ob rationem de Binaria Leibnitii Arithmetica nihil addo, nisi quod ex ore Leibnitii hauserim, Analyseos Diophanteae perfectionem per eam intendi et virum Summum in negotio etiam quadraturarum non vulgaria ab ea expectasse. Ex gemino, quem mitto, Tractatu[15] videbis, me nunc Philosophicis meditationibus occupari. Vale et fave.

Dabam Halae Saxonum d. 1 Maji 1720.

File icon.gif Excerptum ex Transact. Anglic. A. 1713 editis A. 1714 p. 11 et seqq. de inventione Centri Oscillationis per Brook Taylor. [16]

File icon.gif File icon.gif File icon.gif File icon.gif File icon.gif File icon.gif File icon.gif File icon.gif


Fussnoten

  1. Marquard Ludwig Freiherr von Printzen (1675-1725).
  2. Bernoulli, Nicolaus II Op. 116, Nic. Bernoulli Joh. Fil. Exercitatio Geometrica de Trajectoriis Orthogonalibus, continens varias earum tum inveniendarum tum construendarum methodos, sua vel Demonstratione vel Analysi munitas, cum praemissa discussione quarundam ejusdem problematis solutionum, in: AE Maji 1720, pp. 223-237; AE Suppl. Tom. VII (1721), Sect. VII, pp. 303-326; AE Suppl. Tom. VII (1721), Sect. VIII, pp. 337-353, und Bernoulli, Nicolaus II Op. 118, Responsio ad Cl. Taylori Querelas, in: Bernoulli, Nicolaus II, Enodatio alicuius Problematis Geometrici a Cel. Jac. Hermanno propositi; atque de Inveniendis Curvis Algebraicis, ab eodem Viro propositis, quae non sint indefinite rectificabiles, habeant tamen aliquos arcus rectificationem admittentes, in: AE Junii 1720, pp. 169 [recte 269]-285. Dort §.XVII-XXII, pp. 279-283. Dem Brief an Wolff war der Begleitbrief von Johann I Bernoulli an Mencke von 1720 03 27 beigelegt.
  3. Apologia D. Brook Taylor, J V D. & R S. Soc. contra V. C J. Bernoullium, Math. Prof. Basileae, in: Phil. Trans., Vol. 30, Nr. 360, March, April and May 1719, pp. 955-963.
  4. Taylor, Brook, Methodus incrementorum directa & inversa. Auctore Brook Taylor, LL. D. & Regiae Societatis Secretario, Londini (Pearson/G. Inys) 1715.
  5. Bernoulli, Joh. Bernoulli, De Solutionibus quae extant Problematum isoperimetricorum, ejusque nova eorundem problematum, aliorumque cognatorum citra calculum solvendorum methodus brevis plana & facilis, in: AE Januarii 1718, p. 18. An dieser Steller der lateinischen Erstfassung von Op. CIII spricht Johann Bernoulli positiv über Taylor als Mathematiker, rügt aber die "obscuritas" seiner Darstellung.
  6. Die eckige Klammer steht im Manuskript.
  7. Taylor, Brook, Apologia D. Brook Taylor, J V D. & R S. Soc. contra V. C J. Bernoullium, Math. Prof. Basileae, in: Phil. Trans., Vol. 30, Nr. 360, March, April and May 1719, p. 956.
  8. Taylor, Brook, De Inventione Centri Oscillationis, in: Phil. Trans., Vol. XXVIII (1713), London 1714, pp. 11-21.
  9. Bernoulli, Johann Op. CXIV, Clar. Taylori Mathematici Angli Problema Analyticum, quod omnibus Geometris non-Anglis proposuit, solutum a Joh. Bernoulli.
  10. Taylor, Brook, Methodus incrementorum directa & inversa. Auctore Brook Taylor, LL. D. & Regiae Societatis Secretario, Londini (Pearson/G. Inys), 1715.
  11. Bernoulli, Jacob Op. XCIII, Solutio propria problematis isoperimetrici propositi in Actis Lips. m. Majo 1697, p. 214, in: AE Junii 1700, pp. 261-266.
  12. Im Folgenden gibt Wolff eine Passage aus Taylor, Brook, Apologia, p. 962 wieder.
  13. Mit dem "quidam" ist wohl der Autor der Epistola pro eminente mathematico, also Johann I Bernoulli selbst gemeint.
  14. [L’Hôpital, Guillaume François Antoine de], Analyse des infiniment petits, pour l'intelligence des lignes courbes, Paris (Imprimerie Royale) 1696.
  15. Wolff, Christian, Vernünftige Gedanken von der Menschen Thun und Lassen, zu Beförderung ihrer Glückseligkeit, 1720.
  16. Auszug aus Taylor, Brook, De Inventione Centri Oscillationis, in: Phil. Trans. Vol. XXVIII (1713), London 1714, pp. 11-16.


Zurück zur gesamten Korrespondenz