Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1716.03.15)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1716.03.15
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 83*
Fussnote



File icon.gif Viro Excellentissimo Celeberrimo

Fautori Honoratissimo

D.o Iohanni Bernoullio.

S. P. D.

Johannes Scheuchzerus.

Optatissimus ad nos venit Hospes filius Tuus,[1] eum quod nostris concredere laribus fueris dignatus, maxumopere laetor, non tamen ea lege ut eundem a nobis diripias, cujus rei quendam veluti timorem inijcere videris; Curae jam nostrae concreditus non tam facile inde eripietur, nostros jam agnoscet lares, vel etiam Te invito; est nobiscum non ut peregre adveniens hospes, sed ut familiaris, familiariterque nobiscum vivendi morem jamdum addidicit: Expectabit autem heic usquedum Meyerus noster commodum ei ostensurus erit sodalitium, quo mediante tuto et jucunde in Italiam proficisci possit;[2] eum statim ac tale quid sese obtulerit, dimittemus. Urget tamen nunc adhuc tempus itineribus suscipiundis minime propitium, quominus eundem omnibus tempestatum injurijs exponendum esse tam facile credamus. Iam autem conclusa cum Rhaetis negotiatio veneta;[3] quare brevi sese offerent occasiones quam optimae. Interim plura cum ipso jam egi de Italorum more, consuetudine, atque optima cum ijsdem pacifice vivendi Methodo, quae omnia prono animo recepit: Adhuc plura per Discursum occurrent ipsi tradenda; illa omnia si observaverit gratus erit omnibus, singulorumque favorem facile merebitur: Faciet autem cuncta illa tanto lubentius, quo favorem paternum eo tutius et conservare, et augere possit: Deum ex animo precor ut ipse omnium agendorum File icon.gif et consul sit et tutor. Interim doleo me tantopere Tiguro esse alligatum, ut ne latum quidem pedem inde sine Bibliothecae nostrae notabili detrimento discedere queam; dolent plures, quod jam demum legibus parere addiscere debeant, doleo et ego, quod obsequi legibus, et eas pro domino habere, servitutem putent: Sed duro nodo durum adhibeo cuneum, delinquentes severissime noto, nullus hinc congressus in quo mihi non bellandum sit; vides hinc quam male ageretur si discederet ille, qui bellum indicere, leges defendere, remque totam in ordine habere, utut contrahiscentibus alijs, nullo modo veretur, quam facile ranis hisce, si ita loqui fas est, loco Regis truncum obtruderem[4], cui sine reverentia, sineque noxa ludibundae inequitarent: Interim testabitur filius me pro viribus Matheseos culturae inhaerere, dabitur forsan te consulendi nonnunquam occasio.

Mirati sumus scriptum Tuum circa Reformationem Gymnasij vestri,[5] quod post octiduum denuo transmittam: Mos apud vos viget antiquus, qui fuit rotunde et sine fuco loqui, scapham scapham appellare: Apud nos vix unquam talis prorumpit genius, et si qui est, ille statim locum inter phanaticos acquirit, quale semper accidit Bodmero nostro; usui veniet tamen hoc scriptum Eschero nostro, qui in Reformatione Scholae nostrae unicus hactenus Achilles est, sed pene succumbit ex defectu illorum qui laudabiles suos conatus suffulcire deberent, imo sine fuco dicit, File icon.gif totum hoc negotium esse in fumum abiturum: Hodie aggredietur Vir eruditissimus collegium Publicum nostrum; Sed ut videas quaenam sint ejus ideae, en transmitto suum hac de re scriptum,[6] quod mire mihi placet, displicet autem apud nos ijs, quibus semper deteriora placent. Multum aedificabitur Escherus noster, si illum ad constantiam conservandam monueris per literas ad me datas, magni etenim Te, Tuaque omnia aestumat: Interim postquam perlegisti et alijs forsitam idem communicasti cum otio quidem, illud ut remittas rogo, quidque Tu, Tuique in ardore erga studia similes de illo sentiant communica.

Addo simul Lapidis Bononiensis, Phosphori illius curiosi, a me praeparati specimen;[7] longe aliam in praeparando hoc lapide, quam caeteri methodum observo. Lapidem ipsum trituratum per cribrum transijcio, eumque postea cum albumine Ovi impastatum in moleculas hisce adjacentibus similes redigo, quas dein Methodo consueta Igne Reverberij calcinationi expono; raro inter multos occurrit, calcinatione peracta, qui non optato successui respondeat. Et cum ex Italia mecum satis magnam copiam lapidis crudi apportaverim, plura Experimenta institui, quae cum tempore aliquam Rei obscurae lucem affundere poterunt: Inter alia autem elixiviando lapidem ita calcinatum, magnam salis pulchre lutei copiam inde extraxi, qui omnis lamellas hexagonas tenues vario invicem situ dispositas exhibet: hic autem Sal copioso Sulphuri mixtus colorem luteum Induit: Residuum a filtratione iterum in pastam redegi, eamque denuo calcinavi, quae lumen ut prius denuo et imbibebat et remittebat: tandem tamen post plures elixiviationes pulvis remanet Terreus omni Vi tali destitutus, nilque aliud est nisi mera marga. His Interim, postquam devotum meum Lectiss.ae Conjugi dixeris obsequium Vale et mihi porro favere perge.

Dabam raptim Tiguri d. 15. Martij 1716.

File icon.gif Scriptum alterum adjacens continet notas tumultuarias in Scholam nostram a fratre meo conscriptas.[8]


Fussnoten

  1. Nicolaus II Bernoulli (1695-1726).
  2. Zum Anlass von Nicolaus II Bernoullis Studienreise nach Venedig siehe die Anmerkung im Brief von Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1716.03.01.
  3. Siehe die Anmerkung im Brief von Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1716.02.09.
  4. Phaedrus, Fabulae, I, 2.
  5. Bernoulli, Johann I, Anmerkungen über den zerrütteten Zustand unsres allhiesigen Gymnasiums und unvorgreifliche Gedanken, wie dasselbe zu reformieren wäre, 1715 (StaB, Erziehung N 1 Allgemeines und einzelnes, 16. Jh.-1816).
  6. Der Examinator Johann Caspar Escher war die Hauptfigur bei der Gymnasialreform von 1716. Er war mit den Brüdern Scheuchzer befreundet. Zur Rolle Eschers siehe Haag, Friedrich, Die Entstehung der Züricher Schulordnung von 1716 und ihr Schicksal bis auf Pestalozzis Zeit, in: Beihefte zu den Mitteilungen der Gesellschaft für deutsche Erziehungs- und Schulgeschichte 20 (1910), pp. 73-98. Bezug wird hier genommen auf Escher, Hans Caspar, Memoriale, 1715 (StAZ, E I 15.2 a), abgedruckt in: Haag, Friedrich, Die Entstehung der Züricher Schulordnung von 1716 und ihr Schicksal bis auf Pestalozzis Zeit, in: Beihefte zu den Mitteilungen der Gesellschaft für deutsche Erziehungs- und Schulgeschichte 20 (1910), pp. 73-98 unter dem Titel Das Escher'sche Memorial zu Handen der den 28. Januar gewählten sechszehngliedrigen Revisionscommission.
  7. Gemeint ist vermutlich die Pietra fosforica [di Bologna], ein “Mineral”, das nach seiner Entdeckung 1602 die Naturwissenschafter wegen seiner Phosphoreszenz faszinierte und als eine Art schwerer Kalkspat oder eine Art von Gips oder Talk angesehen wurde. Die Pietra fosforica wurde 1698 von Luigi Ferdinando Marsigli beschrieben und unter den Intellektuellen des 18. Jahrhunderts als pietra luciferina, lapis illuminabilis oder phosphorus berühmt. Die Pietra fosforica ist allerdings keine Phosphor-Verbindung, sondern Barium-Sulfat (Baryt, BaSO4). Bei der Erwärmung in einem reduzierenden Milieu (Kohlefeuer) wird die Pietra fosforica wegen chemischer Verunreinigungen phosphoreszierend. (Daniel Bernoulli)
  8. Diese Beilage mit den Notizen Johann Jakob Scheuchzers zum Zustand der Zürcher Schulen scheint nicht erhalten zu sein.


Zurück zur gesamten Korrespondenz