Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Nicolaus I (1716.02.09)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Nicolaus I, 1687-1759
Ort Zürich
Datum 1716.02.09
Briefwechsel Bernoulli, Nicolaus I (1687-1759)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 25:Nr.20
Fussnote



File icon.gif Viro Eximio Amico Honoratissimo

D.o Nicolao Bernoullio

S. P.                                    

Johannes Scheuchzerus.

Diu siluit inter nos Amicitia jam saepius contracta, imo antiqua, si ita vis, necessitudo; loquacitatem tamen cum Amicitiae pignus esse haud existimem, literis te meis onerari sine necessitate facile supersedere potui, potuimus ambo, imprimis ego, qui satis superque novi genium Tuum solidis magis quam levibus rerum testimonijs intentum. Si quae me premunt nullum securius quam apud Bernoullios adminiculum novi, Patruo equidem Tuo[1] omnia debeo, Tibi permulta, cum haud raro materiam rude a me dispositam melius digesseris ipse: Incidi nunc in quaedam quae me desiderare faciunt Wallisij Mechanicam,[2] quam apud Te saepius mihi videre contigit, hanc si mihi pro duabus circiter septimanis commodare posses, rem mihi praestares gratissimam, eam sine ulla laesione Tibi rursus transmittam, tanto liberius id facio, cum Tuum esse noverim benevole in amicorum petita condescendere, meum autem et pulchra et necessaria desiderare. Venit haud ita pridem ad manus meas Hermanni Phoronomia,[3] hinc inde librum sum contemplatus, rem ut mihi videtur alias difficilem, novorum terminorum retibus involutam adhuc magis difficilem reddidit;[4] Loquor de me meique similibus, qui novam subinde Linguam novumque Idioma haud ita libenter addiscunt. En occupationes meas File icon.gif Mathematicas videlicet, quibus omne meum tempus quod reliquis superest negotijs qualibuscunque meis, speciatim ab officio Bibliothecarij, consecro.[5] Tuum est Amicum laborantem in omni sensu juvare. Hisce Vale et Amare me perge.

Dabam raptim Tiguri a. d. 9. Febr. 1716.


Fussnoten

  1. Johann I Bernoulli (1667-1748).
  2. Wallis, John, Mechanica sive De Motu, Tractatus geometricus, 3 vols, Londini (W. Godbid) 1670-1671.
  3. Hermann, Jacob, Phoronomia, sive de Viribus et Motibus corporum solidorum et fluidorum libri duo, Autore Jacobo Hermanno Basil. antehac in Illustri Patavino Lyceo; nunc vero in Regio Viadrino Math. Prof. Ord. et Reg. Scientiarum Societatis, quae Berolini est, Sodali, Amstelaedami (R. & G. Wetstein) 1716 (= Na. 022).
  4. Auch Johann I Bernoulli und Leibniz teilten Scheuchzers Ansicht, dass Hermanns Phoronomia wegen der formalen Präsentation ihres Inhalts nur schwer verständlich sei. Ihnen schliesst sich Nicolaus I Bernoulli im folgenden Brief an Scheuchzer von 1716.02.12 an.
  5. Johannes Scheuchzer nahm zu Beginn des Jahres 1716 die ehrenamtliche Stelle eines Bibliothekars der Bibliotheca Tigurinorum civica (auch Bürgerbibliothek Zürich genannt) an. Diese unbezahlte Stelle bedeutete für ihn einen nicht unerheblichen Zeit- und Arbeitsaufwand. Zu Johannes Scheuchzers Arbeit als Bibliothekar der Bürgerbibliothek Zürich siehe Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1716.02.09.


Zurück zur gesamten Korrespondenz