Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1715.10.10)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Halle
Datum 1715.10.10
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.10*
Fussnote



Viro Celeberrimo atque Amplissimo

Dn. Johanni Bernoulli

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Multas Tibi, Vir Celeberrime, gratias, quas debeo, ago, quod Tuam erga me benevolentiam denuo testari volueris, de utilitatis ac dignitatis augmentis mihi gratulatus. Doctor ille Medicinae, cui me commendasti,[1] paucas tantum modo dies apud nos commoratus; sed aliquoties per plures horas me invisere dignatus est, gratumque mihi fuit ejus colloquium. Mitto hic Elementorum Matheseos Tomum alterum,[2] vulgaria continentem, cum aliud mihi non proposuerim, quam ut palmaria mathemata inter se connexa tyronibus traderem, quo facilior posthac ad eadem pateat aditus. Monui in praefatione, quod non semper sufficienter omnia meditari licuerit: unde quae hac vice minus accurate dicta sunt, curis secundis aliquando emendabuntur. Ad Lexicon[3] conscribendum tantum non invitus adactus sum; ne tamen labor omni utilitate destituatur, historica sparsim immisceo et sedes materiarum hinc inde indico. Ubi integrum typis descriptum fuerit, ejus exemplar aliquod ad Te mittam. Weidlerus, novus Professor Wittebergensis, in schediasmate de Phosphoro Mercuriali[4] quaedam contra theoriam tuam hujus phaenomeni opposuit; sed miseret me hominis lucem in tenebris quaerentis. Credit enim lucem, absente lucido, superesse in locis tenebricosis et ad ipsos abditos specus penetrare. Sed permittamus juvenem abundare commentis puerilibus. Apud nos Stahlius, Medicinae Professor, Archiater nunc ad aulam vocatur, vernaculo idiomate edidit introductionem ad Meteoroscopiam,[5] in qua Wilhelmi Cookii Angli Meteorologiam seu Astrologiae meteorologicae[6] File icon.gif regulas tanquam omni exceptione majores in praedicendis ex siderum positu, Planetarum praesertim adspectibus, tempestatibus mirifice commendat, quas quippe per 20 annos ad ammussim eventui respondere deprehenderit. Sed ego a me impetrare nondum possum, ut magnificis hisce promissis fidem adjiciam. Pervenit ad me munere Autoris opus praeclarum Celeberrimi Hermanni,[7] communis Nostrum amici. Etsi autem obiter illud tantum evolvere licuerit; intellexi tamen, adeo praeclara in eodem contineri, ut meritis Germanorum in Mathesin cumulos addat, nec hactenus simile a Germano fuerit publicatum: de quo sane valde gaudeo, hoc praesertim tempore, quo exteri sibi soli sapere videntur. Caeterum cum nuper Anglo illi Medico[8] colloquerer de inventore calculi integralis; asseveravit ipse, quod ejus inventio Tibi sit tribuenda. Vix tamen credo, quod mentem Tuam rite perceperit. Forsan enim exponentialem cum integrali confundit. Extra controversiam enim positum mihi videtur, differentialem totum, cujus sane pars est integralis, Leibnitio deberi. Unde et in Lexico meo eidem ipsum tribui.[9] Vale, Vir Celeberrime, mihique in posterum, ut hucusque fave.

Dabam Halae Saxonum d. 10 Oct. 1715.


Fussnoten

  1. Johann I Bernoulli hatte John Arnold aus Exeter in seinem Brief von 1715.07.13 an Wolff empfohlen.
  2. Wolff, Christian, Elementa matheseos universae. Tomus II. Qui commentationem de methodo mathematica, arithmeticam, geometriam, trigonometriam, analysin tam finitorum, quam infinitorum, staticam et mechanicam, hydrostaticam, aerometriam, hydraulicam complectitur, Halae Magdeburgicae (J. G. Renger) 1715.
  3. Wolff, Christian, Mathematisches Lexicon, darinnen die in allen Theilen der Mathematick üblichen Kunst-Wörter erkläret, und zur Historie der mathematischen Wissenschafften dienliche Nachrichten ertheilet, auch die Schrifften, wo iede Materie ausgeführet zu finden, angeführet werden ..., Leipzig (J. F. Gleditschs Sohn) 1716.
  4. Weidler, Johann Friedrich, Exercitatio de phosphoro mercuriali praecipue eo qui in barometris lucet et eius rationibus una cum schediasmate in quo Apollonio Pergaeo promotae doctrinae curvarum gloria vindicatur, Vitembergae (Witwe Gerdes) 1715.
  5. Stahl, Georg Ernst, Einleitung zu der neuen Meteroscopie oder Witterungs-Deutung nach William Cocks Grund-Reguln und Tit. Herrn Matthaei Schlüters ... curieusen Anmerckungen, wodurch auch jeder gemeiner Mann, ohne einige Schwierigkeit, auß denen in gemeinen Calendern verzeichneten Adspecten von erfolgenden Witterungs-Aenderungen, mit grosser Gewißheit, und zuverläßigen Erfolg, zu urtheilen erlernen kan, Halle (Waisenhaus), 1716.
  6. Cock, William, Meteorologia Oder Der rechte Weg Vorher zu wissen / Zu beurtheilen Die Veränderung der Lufft Und Abwechselung des Wetters In verschiedenen Landern: Darinnen auch entdecket worden die Ursachen warum die gemeine Calender-Schreiber so sehr fehlen; und die rechte Weise das Wetter zu erkennen klar und deutlich erwiesen wird / durch William Cock Philomathem. ... Aus der Engl. Sprach ins Teuthsche übersetzet, Hamburg (Liebezeit), 1691.
  7. Hermann, Jacob, Phoronomia (= Na. 022).
  8. John Arnold.
  9. Wolff, Christian, Mathematisches Lexicon, darinnen die in allen Theilen der Mathematick üblichen Kunst-Wörter erkläret, und zur Historie der mathematischen Wissenschafften dienliche Nachrichten ertheilet, auch die Schrifften, wo iede Materie ausgeführet zu finden, angeführet werden ..., Leipzig (J. F. Gleditschs Sohn) 1716, Spalten 290-291.


Zurück zur gesamten Korrespondenz