Bernoulli, Johann I an Wolff, Christian (1715.07.13)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Wolff, Christian, 1679-1754
Ort Basel
Datum 1715.07.13
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.6
Fussnote



File icon.gif Viro Celeberrimo ac Pereximio

Dn. Christiano Wolfio

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Intellexi nuperrime ab Excell. Menkenio[1] insigne Tibi et utilitatis et dignitatis augmentum quod dudum merueras contigisse, cum praeter salarium auctum juxta expectativam Professionis Physices, etiam titulus Consiliarii Aulici à Reg. Maj. Pruss.[2] concessus Tibi fuerit, postquam scilicet repudiasses invitationem quantumvis honorificam ad Professionem Wittebergicam.[3] Hanc itaque occasionem quae sese mihi offert arripio, ut de splendida dignitate in Te meritissimum quidem collata sed tamen a quibusdam ut audio Collegis Tuis invisa ex toto animo Tibi gratulor, vovens precansque Deum ut ad altiora Te promoveat et nobis totique Reip. Litterariae cujus egregium et utilissimum es ornamentum et columen, quam diutissime superesse velit. Litteras hasce qui Tibi tradit est Doctor Medicinae natione Anglus[4] sed ex sanioribus et moderatioribus, per aliquot annos institutione mea usus tantos quidem in penitiori nostra analysi progressus fecit, File icon.gif ut facile jam ipse perspiciat quid tenendum sit de Lite Ampliss. Leibnitio nostro suscitata ab Anglis quibusdam et imprimis a Keilio;; quod si ergo praesentem Virum qui te meo nomine salutare audet commendatum habere eique quamdiu apud vos est commoraturus Tui accessum, ex quo non potest non doctior evadere, indulgere velis facies mihi rem gratissimam, et nulla non occasione demerendam. Vale Vir Celeberr. mihique favere perge.

Dabam Basileae a. d. XIII. Juli MDCCXV.

P. S. Ex litteris Menckenianis non sine voluptate percipio, Cursus Tui Mathematici alterum Tomum[5] ut et Lexicon Mathematicum Vernaculum sub praelo sudare[6]: de utroque multa et singularia mihi promitto orbi litterato et praesertim Mathematico magnopere profutura.



Fussnoten

  1. Dieser Brief von Johann Burkhard Mencke an Johann I B. ist - wie alle anderen Briefe von Mencke an ihn - nicht überliefert.
  2. Friedrich Wilhelm I. (1688-1740), König von Preussen.
  3. Die "Resolution" König Friedrich Wilhelm I. von Preussen vom 07. Februar 1715 mit seiner Bitte um Ablehnung der Berufung nach Wittenberg und der Zusicherung von Gehalt- und Rangerhöhungen ist abgedruckt in: [Gottsched, Johann Christoph], Historische Lobschrift des weilan hoch- und wohlgebohrnen Herrn Herrn Christians de H. R. R. Freyherrn von Wolff ..., Halle (Renger) 1755, Beylagen, pp. 12-13.
  4. John Arnold (geb. ca. 1688) aus Exeter hatte sich am 17. Oktober 1711 als stud. med. an der Universität Basel immatrikuliert (Matrikel Basel 4, Nr. 2428). Er war zunächst Schüler, dann später Korrespondenzpartner von Johann I Bernoulli.
  5. Wolff, Christian, Elementa matheseos universae. Tomus II. Qui commentationem de methodo mathematica, arithmeticam, geometriam, trigonometriam, analysin tam finitorum, quam infinitorum, staticam et mechanicam, hydrostaticam, aerometriam, hydraulicam complectitur, Halae Magdeburgicae (J. G. Renger) 1715.
  6. Wolff, Christian, Mathematisches Lexicon, darinnen die in allen Theilen der Mathematick üblichen Kunst-Wörter erkläret, und zur Historie der mathematischen Wissenschafften dienliche Nachrichten ertheilet, auch die Schrifften, wo iede Materie ausgeführet zu finden, angeführet werden ..., Leipzig (J. F. Gleditschs Sohn) 1716.


Zurück zur gesamten Korrespondenz