Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johann Jakob (1714.03.28)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1714.03.28 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms. H 318, pp.55-58 |
Fussnote | Der untere Teil von p.57/58 ist abgeschnitten |
J. Jac. Scheuchzero
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Mitto ecce! Vir Celeb. duo exemplaria (unum Tibi alterum Cl. Fratri destinatum) libelli Gallico idiomate a me conscripti qui modo praelum evasit;[1] si quid in eo inveneritis palato vestro arridens, habebo de quo mihi gratuler; argumenti quidem mei raritas, dignitas et utilitas attentionem Lectoris intelligentis excitabit etsi forte scriptoris calamus nihil habeat salis quod eam deficientem extimulet. Litterae Tuae novissimae ante octiduum acceptae[2] mirifice me exhilararunt eo quod Te nunc in Patria mansurum intelligam, quem praecedentes litterae tantum non jam in itinere ad Moscorum Principem[3] versari praedicabant;[4] adeo omnia credebam adversari Tibi in patria, neminem esse cui cordi sint meliora studia, cuncta in barbariem inclinare, atque scientias et artes nostrasque imprimis disciplinas mathematicas apud utrumque statum et Ecclesiasticum et Politicum in summo esse contemtu et ideo in foetidissimo squalore sepultas jacere: Quonam ergo inexpectato miraculo tanta contigit rerum catastrophe? quis ex machina Deus Procerum vestrorum animos ita repente percussit atque illis saniora inspiravit consilia? respondebis fortassis me nimia curiositate duci, ignosce quaeso prae gaudio talia percontanti, verum est tritum illud unde habeas quaerat nemo sed oportet habere[5]. Caeterum gratulor de conditione Tua tam lauto additamento aucta, quod non tantum utile sed et gloriosum Tibi est, quodque invidos Tuos osores in rabiem dabit; videntes nempe omnibus suis machinationibus et technis se nihil aliud efficere quam ut tandem veritatis studium et solidae scientiae quas tantopere persequuntur tanto clarius enitescant et auri instar per ignem probentur. Macte igitur animo Vir Clar. et solito Tuo ardore laudem Mathematum proporro expande; si qui Tibi amplius obstare ausint, eos Tua quam nunc adeptus es auctoritate reprime, atque insulsas cavillationes ignarorum hominum refelle, id quod Tibi in tam clara luce ad quam in reliquis orbis partibus etiam stupidissimi oculos aperuerunt, haud adeo difficile erit; Interim scire vellem quomodo placeat Rever. vestris Canonicis Magistratus Ampl. sententia, vi cujus ad solutionem semissis augmenti Tibi adjudicati adstringuntur? Hoc, credo, acrius eos urit quam si Copernicanismus purus putus lege publica in scholas vestras fuisset introductus cum omnibus heterodoxis recentiorum dogmatibus, utpote quibus non adeo offenduntur quicquid simulent, quin magis multo sentiant vulnus crumenae inflictum. Vale et fave.
Dabam Basileae a. d. 28. Martij 1714.
Fussnoten
- ↑ Bernoulli, Johann I, Essay d'une nouvelle Theorie de la Manoeuvre des Vaisseaux ..., Basel (J. G. König) 1714 (= Op. XCI).
- ↑ Johann Jakob Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1714.02.17.
- ↑ Peter I. der Grosse (1672-1725).
- ↑ Zu Scheuchzers Berufung nach Russland siehe die Briefe von 1713.03.14 und 1714.03.18.
- ↑ Juvenal, Satura XIV, 206.
Zurück zur gesamten Korrespondenz