Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1713.10.18)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1713.10.18
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 46, pp. 129-130
Fussnote



File icon.gif Viro Celeberrimo atque Doctissimo

Johanni Scheuchzero

S. P. D.

Jo. Bernoulli

Non melius compensare poteras mutui nostri silentii diuturnitatem, quam longa Tua et exacta Relatione motuum eorum civicorum, qui ab aliquo tempore apud Vos viguerunt et etiamnum vigent:[1] qua re mirifice me delectasti et devinxisti, saepe enim optabam ut quae surdus tantum rumor de turbis istis ad nos perferebat, ea distinctius intelligerem: Video nunc Cives vestros justissimam habuisse causam petendi variorum abusuum abrogationem, privilegiorum pessumdatorum restitutionem, atque ad alia sua exhibita gravamina satisfacientem responsionem; quocirca lubens et laetus percipiam hujus quam offers Criseos continuationem et quem tandem finem hac rerum vestrarum Catastrophe sortita fuerit, et inprimis an et quaenam ex istis 13 petitionum punctis fuerint Civibus indulta. Laudo Gravissimi Bodmeri Vestri fortitudinem et intrepiditatem, qui homini corrupto iniquitatem palam et in faciem exprobrare non fuit veritus; utinam apud nos quoque tales Bodmeri existerent: Non sine justissima causa exasperati sunt cives per sententiam qua Consul Holtzhalbius corruptionis reus et Dn. Bodmerus Actor, innocentes ambo declarabantur et absolFile icon.gifvebantur, quid enim hoc aliud est quam quod intelligimus quando proverbialiter dicimus Wollen den beltz waschen aber denselbigen nicht naß machen: Alteruter utique erat condemnandus et gravissima poena plectendus, ille quidem ut Dorophagus[2] aut iste ut maledicus. Cl. Tuo Fratri, cui quaeso officia mea cum salute plurima dicas, gratulor ex animo de re bene gesta et quod officio Oratoris civium summa cum dexteritate ut audio et magno Vestrae reip. bono functus fuerit:[3] Quanquam hujusmodi munera in istis occasionibus plerumque sint funesta si inceptum sinistre cedat (ut nostrae quondam revolutionis exemplum docuit)[4] tanto tamen postea magis sunt gloriosa si prudenti consilio geruntur atque salutare reformationis opus ad exitum desideratum perducitur; quo ipso fit ut qui huc omni nisu contenderunt imo et vitae suae periculo, sibi merito Patriae Patris Titulum vindicasse censendi sint, atque etiam dignissimi quibus publica extruantur monumenta honoris, posteros ad imitationem si necessitas exegerit excitatura. O si quis nostris quoque mali[s] mederi vellet, serpit ulcus ceu contagium per omnes civitatis nostrae status; sed nemo est qui succurrere aut velit aut ausit, nisi Deus ex improviso quenquam exsuscitet, quod magis optandum quam sperandum. Vale Vir Clariss. Amice optime et mihi favere perge.

Dabam Basileae a. d. XVIII. Octobr. MDCCXIII.


Fussnoten

  1. Zur Reformbewegung von 1713 siehe den Brief von Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1713.10.01 sowie Kempe, Michael/Maissen, Thomas, Die Collegia der Insulaner, Vertraulichen und Wohlgesinnten in Zürich 1679-1709, Zürich 2002, pp. 249-280.
  2. Dorophagus = einer, der Geschenke annimmt.
  3. Johann Jakob Scheuchzer war Präsident und Aktuar der bürgerlichen Deputierten in der Reformbewegung von 1713.
  4. Gemeint ist hier das sogenannte 1691er-Wesen. Siehe dazu Schweizer, Eduard, Eine Revolution im alten Basel. Das einundneunziger Wesen (Neujahrsblatt der Gesellschaft zur Beförderung des Guten und Gemeinnützigen, Nr. 109), Basel 1931.


Zurück zur gesamten Korrespondenz