Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1712.06.08)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1712.06.08
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 43, pp. 123-124
Fussnote



File icon.gif Excellent. atque Clarissimo Viro

Johanni Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Cuinam causae tribuam silentium Tuum Vir Cl. hariolari non possum, praesertim cum tanta Tibi suppetat scribendi materia: scripsi Tibi[1] ultimus si memoria me non fallit ab initio belli Helvetici,[2] qua occasione Tibi remittebam scriptum Bodmerianum,[3] quod Tibi acceptum spero, gratias interim agens pro iterata communicatione. Non possum hac vice praeterire verba quae in litteris [nu]peris Varignonianis reperi,[4] quando dicit Mr. Scheuchzer le Cadet a oublié qu'il m'avoit promis icy de m'envoyer du Cristal de son pays qu'il me dit doubler les objets comme celuy d'Islande;[5] propediem forte ansa mihi dabitur mittendi ad ipsum fasciculum librorum, si quid hujus crystalli pro ipso huc transmittere digneris, id eidem fasciculo includam, et ut accipiat rite curabo.[6]

Successus belli vestri cum Bernensibus contra Abbatem[7] suscepti omnium nostrum spem superavit; opto felicem exitum hujus belli intestini, quod nobis omnibus fatale esse posset, inprimis si Principes Exteri ei se immiscerent, quare summopere vovendum est, ut terminetur antequam File icon.gif pax procudatur inter Gallos et Confoederatos, quam nonnulli putant adhuc longinquam esse, quod Angli jam incipiant animadvertere se a Gallis fuisse delusos, et hos nunquam serio cogitasse de praestandis promissis conditionibus, sed potius procrastinationem negotiorum et divisionem inter Confoederatos secendam affectasse.

Etiam nos in hoc rerum statu ne ociosi simus Dolium nostrum volutamus ut Diogenes, nam ex agro nostro 400 milites accersivimus in urbis praesidium, sed vix credideris quanto oneri sint civibus qui eos alere debent, propter summam inopiam aerarii publici; vae nobis! si cogimur Bernensibus petentibus submittere adhuc 2000 subsidiarios nostra stipe alendos, redigeremur certe ad extremam miseriam: Si oeconomia nostra non usque adeo depravata esset, si reditus publici non cessissent in praedam quorundam Luporum, ut verbo dicam si prudenter fuissent administrati et fideliter, sicuti apud Vos et in aliis Rebusp. bene constitutis: nunc non opus foret hoc oneris imponere civibus, qui jam a longo tempore luctantur cum fame sed utinam! etc. plura chartae committere non licet.

Tu interim si quid scriptione dignum in vicinia vestra peragatur, haud gravatim perscribas: ego vicissim par pari referam, si quid notabile rescivero.

Adgnatus meus[8] qui nupero die Saturni cum Doctore Eglingero et Raillardo, Rheno secundo in Batavos[9] profectus est, porro Angliam petiturus, reliquit salutem Tibi suo nomine dicendam. Vale Vir Cl. et mihi fave.

Dabam Basileae a. d. VIII. Jun. MDCCXII.


Fussnoten

  1. Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1712.04.27.
  2. Es handelt sich um den Toggenburger- oder Zweiten Villmergerkrieg.
  3. Es handelt sich um das Memoriale von Johann Heinrich Bodmer, das Scheuchzer erneut mit dem Brief von 1712.04.10 geschickt hatte. Siehe dazu auch den Brief von 1712.01.17.
  4. Pierre Varignon an Johann I Bernoulli von 1712.04.28.
  5. Beim "Crystal d'Islande" handelt es sich um ein Calcit-Mineral, den sog. Doppelspat. Dieser weist eine hohe Doppelbrechung auf, d.h. Licht, das nicht parallel zur optischen Achse des Kristalls einfällt, wird in zwei Lichtbündel aufgespalten, den sog. ordentlichen bzw. ausserordentlichen Strahl. Diese Strahlen besitzen unterschiedliche Polarisationsebenen und daher andere Brechungsindizes. Daraus ergibt sich, dass bei einem Blick unter einem bestimmten Winkel ein durch den Kristall hindurch beobachtetes Objekt dem Betrachter doppelt erscheint. (Fritz Nagel)
  6. Es handelt sich um den Brief Johann I Bernoullis an Pierre Varignon von 1712.07.03.
  7. Gemeint ist der St. Galler Fürstabt Leodegar Bürgisser (1640-1717).
  8. Nicolaus I Bernoulli (1687-1759).
  9. Holland.


Zurück zur gesamten Korrespondenz