Bernoulli, Johann I an Wolff, Christian (1712.03.27)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Ort | Basel |
Datum | 1712.03.27 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.3 |
Fussnote | Am Ende autographer Zusatz "Additamentum Schedisiasmatis &" |
Viro Celeberrimo et Doctissimo
Christiano Wolfio
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Ad litteras Tuas[1] Vir Clarissime quas hodie mane accepi, promtissime sed paucis respondeo, ut scil. significem me quod abs me petiisti crastina die executurum per litteras ad Cl. Hermannum nostrum exarandas quibus adjiciam apographum Vocationis Regiae ad me m[is]sum, quo ille ad amplectendam Professionem Francofurtanam perquam honorifice sane invitatur cum oblato salario honestiss[imo.] Monebo serio ut sine mora obtemperet, quanquam non putem multa admonitione opus fore, sicuti enim jam ante intellexi, et ex hodiernis adhuc litteris quas Parens ejus ab ipso accepit,[2] pronam habet voluntatem, neque reluctabitur Pater. Gaudeo tantam felicitatem contigisse Populari meo, quem summe diligo: invidere[r] eum Vobis si eum possidere in Patria tam felici mihi esse liceret; sed cum his in locis parum adhuc pro eo sperandum sit, iniquus essem si meis tantum commodis velificaturus dissuaderem rem aliquam quae si mihi obtingeret, nescio an non ambabus ulnis essem amplexurus: sed eo sum animo ut amicorum Hermanni praesertim utilitatem meis desideriis praeferam.
Ante aliquot dies scripsi Cl. Menkenio, a quo inter alia sciscitabar, num Tua Elementa latina Mathes. Universae lucem aspexerint;[3] nunc gratum est intellegere, ea hac aestate imminente praelum evasura esse, atque exemplar mihi quoque destinari: quo qui[dem] me magnopere obstringes, sed hoc simul rogare ausim, ut in[d]ices si nihil redhostamenti loco rependere possim quanto pretio [ta]ntam benevolentiae notam redimam. Vale Vir Cl. et me amare perge.
Dabam Basileae a. d. XXVII Martii 1712.
P. S. Litteris nuperis ad Cl. Menkenium[4] adjeci schediasma aliquod Actis inserendum de sectione angulari,[5] nescio autem qui factum fuerit, ut omiserim quaedam non omittenda; quare Te rogatum volo ut post ultima verba dicti schediasmatis subnecti cures sequentia quae hic in altera pagina appono.
Additamentum Schediasmati etc.
Fussnoten
- ↑ Christian Wolff an Johann Bernoulli von 1712.03.16.
- ↑ Die Korrespondenz Hermanns mit seinem Vater German ist nicht erhalten.
- ↑ Im Brief von Johann I Bernoulli an Johann Burkhard Mencke von 1712.03.23 ist von Wolffs Elementa matheseos universae nicht ausdrücklich die Rede. Hingegen hatte sich Johann I Bernoulli in seinem Brief an Mencke von 1711.10.03 beklagt, dass Wolff bei ihm falsche Hoffnungen hinsichtlich des baldigen Erscheinens seiner Elementa geweckt habe.
- ↑ Johann I Bernoulli an Mencke von 1712.03.23.
- ↑ Bernoulli, Johann I, Op. LXXXIX, Angulorum arcuumque Sectio indefinita per Formulam universalem expressa sine serierum auxilio: & hinc deducta aequationum angularium promta formatio. Continuatio Schediasmatis de Angulorum arcuumque sectione indefinita, in: AE Junii 1712, pp. 274-277 und AE Julii 1712, pp. 329-330.
Zurück zur gesamten Korrespondenz