Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1712.03.16)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Halle
Datum 1712.03.16
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.6*
Fussnote Siegel. Keine Adresse. Da der Brief 1712 03 27 von Joh. I B. beantwortet wird, kann die Lesart des Datums dieses Briefes nicht "26. Mart.1712" sein.



File icon.gif Viro Excellentissimo atque Amplissimo

Dn. Johanni Bernoullio,

Mathematum Professori Basileensi celeberrimo

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Ignosces, Vir celeberrime, quod litteris hisce meditationes tuas profundas turbare ausim. Cum tandem Dn. Hermannus, communis noster amicus, ad Professionem Mathematum Francofurtensem fuerit vocatus[1] et vocatio Regis ad me pervenerit, ut eam tuto ad ipsum deferri curarem; alia certe occasio securior mihi visa non fuit, quam si veredario publico eandem traderem, ita tamen ut sub involucro mitteretur ad mercatorem quendam Venetum Dn. Hermanno non ignotum, cum jam aliquas a me litteras per ipsum acceperit. Enimvero quoniam tamen subinde accidit, ut litterae quaedam meae Patavium datae interciderint; ideo commodissimum mihi visum est, si copiam Vocationis Regiae et Tibi facerem Teque rogarem, ut, his meis acceptis, File icon.gif Dn. Hermannum de eo certiorem faceres[2] simulque ipsi auctor esses, ut quantocyus ad nos veniret: quod ne in malam partem interpreteris, etiam atque etiam rogo.

Varia impedimenta sese obtulerunt quo minus hactenus Elementa mea Matheseos universae typis describi potuerint.[3] Credo tamen typothetas per aestatem laborem hunc absoluturos esse, ut futuris, si Deus voluerit, nundinis Michaëlis Lipsiensibus fidem meam liberare mihi detur.

Vale et fave.

Dabam Halae Saxonum d. 26 Mart. 1712[4]


Fussnoten

  1. Die Berufung Jacob Hermanns auf den Lehrstuhl für Mathematik an der Universität Frankfurt an der Oder war von Leibniz angeregt und organisiert worden. Hermann folgte dem Ruf von der Universität Padua auf die protestantische preussische Universität gerne und gab dafür sogar sein Projekt auf, seine Phoronomia (1716) (= Na. 022) in Italien drucken zu lassen (Siehe Hermanns Brief an Leibniz von 1711.02.06).
  2. Johann Bernoulli leitete eine Abschrift des Berufungsschreibens unmittelbar nach dem Empfang von Wolffs Brief mit seinem Brief von 1712.03.27 an Hermann in Padua weiter.
  3. Der erste Band von Wolff, Christian, Elementa matheseos universae. Tomus I. Qui commentationem de methodo mathematica, arithmeticam, geometriam, trigonometriam, analysin tam finitorum, quam infinitorum, staticam et mechanicam, hydrostaticam, aerometriam, hydraulicam complectitur, Halae Magdeburgicae (J. G. Renger) 1713 erschien in der Tat erst ein Jahr später.
  4. Hier liegt ein Verschreiber im Datum vor. Es muss wahrscheinlich "16. Mart. 1712" heissen, da Johann Bernoulli bereits 1712.03.27 auf diesen Brief Wolffs antwortet.


Zurück zur gesamten Korrespondenz