Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1711.01.04)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1711.01.04
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 51*
Fussnote



File icon.gif Viro Acutissimo

D.o Iohanni Bernoullio

S. P. D.

Iohannes Scheuchzerus.

Occasione auspicati ante tres dies Anni novi ad Nestoreos usque Annos fausta tibi grataque opto ac foveo animitus omnia imo

Θεὸς εὔφρων εἴη

λοιπαῖς εὐχαῖς

propitius sit Deus

reliquis votis

quae vel alij fundunt, vel ipse tibi, vel quae notissima Tua per orbem postulant merita. Estne Optime Vir ut mox Tibi de vocatione in Academiam Lugduno-Batavam gratuler,[1] Scripsit etenim ad nos nuperrime Amicus,[2] Ill.res ejusdem Academiae curatores nullum alium nisi te appetere, maximoque Tui desiderio flagrare: conducat D. O.[3] omnia ad suam praeprimis gloriam, tuumque bene esse.

Hactenus cum Mathesi in gratiam redire prorsus nequivi, cruciat me jam duas septimanas febris continua, fere hectica, quae ingenium meum valde debilitat.

File icon.gif Fratris praelectio[4] publice heic habita cum Epistola Fratris debebat jam ante 4 septimanas ad manus Tuas pervenisse,[5] Inquirit frater quorsum fasciculus, cui dicta praelectio involuta erat, devenerit, spero ut hoc ordinario ad manus Tuas ventura sit, Videbis inde desiderium Fratris ejusque hanc ob rem apertam sane mentem. En rationem cur abs te quaesiverim quomodo placeat idem hoc scriptum? et an sub praelo sudet. Plura non addo, styli ruditas meum Tibi quodammodo Statum adumbrabit, quare ut eidem ignoscas rogo. His autem Vale et mihi ut facis porro fave.

Dabam Tiguri d. 4. Ian. 1711.


Fussnoten

  1. Nach dem Tod von Burchard de Volder war Johann I Bernoulli angeboten worden, dessen Lehrstuhl für Mathematik in Leiden zu übernehmen (vgl. Gerhard Noodt an Johann I Bernoulli von 1709.05.21). Bernoulli lehnte diese Berufung jedoch ab.
  2. Dieser Brief konnte bisher nicht nachgewiesen werden, vermutlich ist er nicht erhalten.
  3. D. O.= Dominus Optimus.
  4. Scheuchzer, Johann Jakob, Praelectio de matheseos usu in theologia ..., Tiguri [Zürich] (Chr. Hardmeyer) 1711.
  5. Zur verloren gegangenen Praelectio siehe Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1710.12.31.


Zurück zur gesamten Korrespondenz