Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1710.10.10)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Halle
Datum 1710.10.10
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.5*
Fussnote



File icon.gif Viro Excellentissimo

atque

Celeberrimo

Dn. Johanni Bernoulli

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Quas die 26 Aprilis ad me dare dignatus es, litteras[1] sub finem demum Julii accepi. Gratias habeo maximas, quod theorematis Leibnitiani de aestimatione Virium vivarum mecum communicare dignatus es. Neque vero amplius miraberis, me eidem in aestimandis viribus aquarum molendina agitantium locum concedere, modo advertas, sermonem mihi esse de molendinis retrogradis, quae Germani unterschlägtige[2] vocant, nequaquam vero de iis, quae a pondere aquae rotis incumbente moventur.[3] Nullum quippe est dubium, aquarum impetum et a massa et celeritate ipsarum pendere, quae posterior, ut a corporibus solidis, per lapsum acquiritur.

Non minus grata fuerunt, quae contra Aërometriam meam[4] proferre libuit. Quemadmodum autem negare non possum, ob defectum attentionis debitae quosdam errores irrepsisse, alibi quoque jam maxima ex parte correctos, antequam animadversiones viderim: ita tamen nec diffiteor, nonnulla objici, quae meis, si ea mitius interpretari volueris, non contrariantur. Nam 1. difficultatem in partium fluidi contiguitate separanda non a sola tenacitate, sed maximam partem et ipse a gravitate specifica fluidi peto, ut ex citato theoremate Archimedeo haud obscure colligitur. Per illam itaque utramque hanc resistentiae causam indigito. Etenim vel specifice graviora fluidis levioribus innatantia evincere File icon.gif mihi videntur, in quibusdam casibus tenacitatis quoque habendam esse rationem. 2. Contra Keilium disputans argumento tantum ad hominem usus sum, supponendo scilicet cum ipso, materiam omnem esse gravem: quod suppositum fontem erroris esse alibi notavi.[5] 3. Si in fastigio montis aliquid aëris ex vase egrediatur, inde colligi posse raritatem aëris superioris nullus dubito, utut inverti nequeat propositio: quod vero idem, forsan plerumque fieri debeat, experientia Guerickii[6] fretus asserui. 4. Machina ad excitandum ventum, quam describo, dudum ante Cl. Papinum[7] usi sunt molitores in quibusdam Germaniae locis. 5. Flexuras propemodum aut (si commode fieri queat) prorsus horizontales situi horizontali thermometri praetuli, quod is spatium nimis latum, saepissime non sine molestia, acquirat.[8]

Caeterum non displicebis arbitror methodus, quam excogitavi, hydrostatica partes membranaceas in corpore animali, e. gr. vesicam, ventriculum, pellem etc. accuratius resolvendi, quam ullo cultro anatomico sectio fieri potest. Vasi scilicet aqua pleno[9] vesicam e. gr. ita superinduco, u[t][10] exterior superficies illius superficiem lambat. Quamprimum [tu]bum aqua repleo, vesica hemisphaericam induit figura[m] et ejus substantia mire intumescit, aqua per poros ejus largiter profluente. Tum vero solis digitis in plures tunicas discerpitur vesica, quam quae ab Anatomicis vulgo numerantur, minimorumque vasorum ramificationes et insertiones quam distinctissime cernuntur.[11]

Inveni quoque tincturam tincturae ligni Nephritici[12] aemulam, quae lumini obversa cerevisiam, ab eo aversa vinum rubrum refert. Paratur, si tinctura ligni Brasiliensis[13] commisceatur cum tinctura ex floribus coerulis (quos Germani Rittersporn appellant) extracta. Edidi in usum collegiorum Elementa Matheseos universae;[14] quae misissem, nisi adhuc quaedam Tabulae aeneae defecissent. Mittam vero occasione alia. Interim Vale et Fave.

Dabam Halae Saxonum die 10 Octobris 1710.


Fussnoten

  1. Johann Bernoulli an Christian Wolff von 1710.04.26.
  2. Bei einem unterschlächtigen Wasserrad wird das Wasser durch eine Führung unter das Rad gelenkt, welche verhindert, dass das Wasser seitlich oder unterhalb der Schaufeln abfliesst. Ein unterschlächtiges Wasserrad nutzt dadurch hauptsächlich einen Anteil der kinetischen Energie des Wassers.
  3. Die oberschlächtigen Wasserräder werden durch das Gewicht des auf die Schaufeln fallenden Wassers angetrieben. Sie nutzen hauptsächlich die potentielle Energie des Wassers.
  4. Wolff, Christian, Aerometriae elementa, in quibus aliquot Aëris vires ac proprietates juxta methodum Geometrarum demonstrantur, Lipsiae (F. Lankisch Erben) 1709.
  5. Wo Wolff diese korrigierende Anmerkung gemacht hat, ist nicht bekannt.
  6. Guericke, Otto, Experimenta nova (ut vocantur) Magdeburgica de vacuo spatio, primum a R. P. Gaspare Schotto ... nunc vero ab ipso auctore perfectius edita, variisque aliis experimentis aucta. Quibus accesserunt simul certa quaedam de aeris pondere circa terram, de virtutibus mondanis, et systemate mundi planetario, sicut et de stellis fixis, ac spatio illo immenso, quod tam intra quam extra eas funditur. ..., Amstelodami (J. Janssonius a Waesberge) 1672.
  7. Papin, Denis, Dion. Papinii rotatilis suctor et Pressor Hassiacus, in Serenissima Aula Cassellana demonstratus & detectus, in: AE Junii 1689, pp. 317-322.
  8. Es fällt auf, dass Wolff hier insgesamt nur sehr ausweichend auf Johann Bernoullis konkrete Einwände gegen einige der Aussagen in der Aerometria in dessen Brief von 1710.04.26 eingeht.
  9. Figur 1.
  10. Leichter Textverlust durch Papierschaden am rechten Rand des Blattes.
  11. Eine gedruckte Beschreibung dieser Methode zur Spaltung von Häuten findet sich sowohl in Wolff, Christian, Elementa matheseos universae. Tomus I. Qui commentationem de methodo mathematica, arithmeticam, geometriam, trigonometriam, analysin tam finitorum, quam infinitorum, staticam et mechanicam, hydrostaticam, aerometriam, hydraulicam complectitur, Halae Magdeburgicae (J. G. Renger) 1713, pp. 710 (Elementa hydrostaticae § 52) als auch unter dem Stichwort "Sipho anatomicus" in Wolff, Christian, Mathematisches Lexicon, darinnen die in allen Theilen der Mathematick üblichen Kunst-Wörter erkläret, und zur Historie der mathematischen Wissenschafften dienliche Nachrichten ertheilet, auch die Schrifften, wo iede Materie ausgeführet zu finden, angeführet werden ..., Leipzig (J. F. Gleditschs Sohn) 1716, Spalte 1285-1287.
  12. Lignum nephreticum = Holz der Ölmoringie.
  13. Es handelt sich um das lösliche Rotholz, auch Brasil- oder Fernambukholz, Lignum Fernambuci oder auch Lignum rubrum, Lignum brasiliense genannt. Gewonnen wird dieses Holz aus Caesalpinia crista oder echinata. Der zunächst gelbe Farbstoff dieses Holzes heißt Brasilin und wird an der Luft durch Oxidation zum roten Brasilein umgewandelt.
  14. Wolff, Christian, Elementa matheseos universae. Tomus I. Qui commentationem de methodo mathematica, arithmeticam, geometriam, trigonometriam, analysin tam finitorum, quam infinitorum, staticam et mechanicam, hydrostaticam, aerometriam, hydraulicam complectitur, Halae Magdeburgicae (J. G. Renger) 1713. Im folgenden Brief von 1712.03.16 teilt Wolff Johann I Bernoulli mit, dass sich der Satz des ersten Bandes der Elementa verzögert hat.


Zurück zur gesamten Korrespondenz