Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1710.09.06)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Padua
Datum 1710.09.06
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.387-388
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime, Amice Optime

Postremae tuae[1] rure mihi redeunti optime mihi traditae sunt, atque inclusas Cel. Vallisnerio et Scherardo destinatas[2] suo quamque loco reddi curavi. Mea opinione prudenter egisti quod Cl. Fratrem Tuum[3] Vallisnerio commendasti, nam insignis hic Vir gratia floret apud nonnullos nostrorum Reformatorum ad ut nullus dubitem quin ejus commendatio apud Excellentissimos Proceres multum ponderis habitura sit, nec ego deero quin eundem ubi e Patria sua ubi nunc degit et quo jam profectus erat cum Tuae litterae hic appellerent, redierit diligenter stimulem: hoc enim praecipuum est quod ego hoc in negotio possim, ob rationem Tibi nuperrime dictam[4] quod nulli ex praesentibus Reformatoribus notus sim. Interim Valde optarem ut prima re nostra Cathedra Philosophiae Tibi decernatur persuasus decori nostrae Universalis altiter felicius consuli non posse qua de re etiam cum Vallisnerio agam statim atque adventaverit quod intra 10 vel 15 dies futurum existimo. Ab eo accepi secundum tomum Diarii Eruditorum Italiae[5] ad Te mittendum quem hisce diebus cum fasciculo Triumfetti[6] jam Bergomum[7] ad Orellium[8] curavi. Plura non succurrunt hisce Vale, et ama Tui Studiosissimum I. Hermannum.

Patavii 6 7bris 1710.


Fussnoten

  1. Dieser Brief ist nicht erhalten.
  2. Die Beilagen für Antonio Vallisneri (1661-1730) und William Sherard (1659-1728) sind nicht identifiziert.
  3. Johannes Scheuchzer (1684-1738).
  4. Siehe Hermanns Brief von 1710.08.02.
  5. GLI, t. 2, Venezia 1710.
  6. Laut Brief von 1710.08.02 handelt sich um ein Herbar, das Lelio Trionfetti (1647-1722) an Hermann zur Weiterleitung an Scheuchzer gesandt hatte.
  7. Bergamo.
  8. Vielleicht handelt es sich um Daniel Orelli (1653-1726), Zürcher Kaufmann und Financier, 1687-1714 Direktor der Post. Siehe auch den Brief Hermanns an Johannes Scheuchzer von 1710.03.29. Die Familie Orelli gehörte mit den Holzhalb und den Pestalozzi zu den Zürcher protestantischen Kaufmannsfamlien, welche das Privileg erhalten hatten, in Bergamo Niederlassungen einzurichten, die sich besonders dem Seidenhandel widmeten. Siehe Blaser, Emil, Geschichte der Evangelischen Gemeinde von Bergamo, in: Santini, Luigi (ed.), La comunità evangelica di Bergamo, Vicende storiche. Torre Pellice 1960, pp. 137-158, und Facchin, Laura, Gli Orelli a Bergamo. Considerazioni e novità per la loro produzione artistica, biografia e bibliografia, in: Mollisi, G. (ed.) Svizzeri a Bergamo nella storia, nell’arte, nella cultura, nell’economia dal’500 ad oggi (Arte e Storia, Jhg. 10, Nr. 44), Lugano 2009.


Zurück zur gesamten Korrespondenz