Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1709.10.23)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1709.10.23
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 25, pp. 73-74
Fussnote



File icon.gif Clarissimo ac Pererudito Viro

Johanni Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Quod tam felici mihi licuerit esse ut difficultatem Tuam super Reynaldi[1] aliquo loco sustulerim,[2] habeo certe de quo mihi gratuler; nisi enim Tuopte Te ingenio exinde extricasses, ad quod ego filum tantum ostendi, vix est, ut multum ex mea explicatione promittere mihi ausus fuissem. Haud equidem dubito algorithmum algebraicum satis Tibi notum, sed praxin et exercitium nonnihil deesse existimo, quod ubi temporis tractu familiariter versaveris, facilitas in operationibus calculorum sponte se praebebit: Sicubi tamen mea indigneris opera, illa Tibi uti hactenus ita porro non deero.

Quod Tuus Tibi retulit Cognatus Ornatiss. Scheuchzerus[3] de Tubo optico 6 vel 8 ped. pro me conficiendo; fateor me talem magnopere desiderare; sed ita quidem ut primo sciam an pro coelo aeque ac pro Terra valeat, nempe ut Satellites et maculas planetarum, Saturni ansulam vel annulum, Veneris phases, et ejusmodi phaenomena distincte conspicua reddat: Prius etiam scire gestio quanti constare debeat talis tubus, quod si enim nimium esset pretium, non male actum foret si vitra ipsa pro tubo Parisiis accerserem; quandoquidem autem Schmutzium vestrum in elaborandis lentibus exactissimum, et in pretio petendo honestissimum dicas; pergratum erit intelligere conditiones, quibus Vir iste egregius desiderio meo se satisfacturum offerat.

Vale et fave.

Dabam Basileae a. d. XXIII. 8bris 1709.


Fussnoten

  1. Reyneau, Charles René, Analyse démontrée, ou La méthode de résoudre les problêmes des mathématiques, et d’apprendre facilement ces sciences; Expliquée et demontrée dans le premier volume, et appliquée, dans le second, à découvrir les proprietés des figures de la geometrie simple et composée; à resoudre les problèmes de ces sciences et les problêmes des sciences physico-mathematiques, en employant le calcul ordinaire de l’algebre, le calcul differentiel et le calcul integral. Ces derniers calculs y sont aussi expliqués et démontrés. ..., 2 voll., Paris (J. Quillau) 1708.
  2. Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1710.02.12.
  3. Scheuchzer, Johann Jakob (1690-1751).


Zurück zur gesamten Korrespondenz