Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1709.10.09)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Halle
Datum 1709.10.09
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.4*
Fussnote



File icon.gif Viro Clarissimo Atque Cele-

berrimo

Johanni Bernoulli

S. P. D. Christianus Wolfius.

Longe mihi gratissimae fuerunt, Vir celeberrime, quas mecum communicare dignatus es, dissertationes.[1] Itaque et Tibi, et Agnato tuo pro iis gratias habeo maximas. Aliis destitutus data occasione commoda geminum mitto dissertationis exemplar,[2] quae haud ita pridem sub praesidio meo publice ventilata. Alterum agnato[3] tuo reddere ipsique meo nomine salutis plurimum nunciare ne graveris est quod rogo. Epistolam addo de opere quodam MSC. Kepleri,[4] cujus Autor ab haeredibus Hevelianis ingentem MSC. viri summi farraginem 100 imperialibus coëmit ab Hevelio magno in pretio habitam, ut ex operibus ejus satis constat.[5] Catalogum eorundem alio tempore Tecum communicaturus, cum ob iter possessoris eundem hactenus nancisci non licuerit. Vidi Hipparchum Kepleri:[6] sed opus adhuc rude atque indigestum et lima alterius eujusdam Kepleri indigere videtur. Spes igitur, File icon.gif quae de ipso edendo viget, exigua admodum. Equidem de veritate theorematis Leibnitiani in aestimandis viribus motricibus nullus dubito, inprimis cum nuperrime in vires molendina agentium aquarum inquirens theoremata, quae inveneram, cum illo consentire deprehenderim: gratissima tamen foret demonstratio, quam adinvenisti, Geometrica, si quando eam cum veris, quae commemoras, legum motus fundamentis citra incommodum tuum mihi perscribere posses. Pro comperto enim habeo, quod non minorem mihi, quam Cl. Voldero[7] lucem in argumento difficili nec (quantum mihi videtur) in publicum adhuc satis explorato sit affusura. In aestimandis viribus calefaciendi solaribus (ceu ex dissertatione p. 36 apparet)[8] ab Hallejo[9] dissentio: neque enim minus densitatis, quam ictus obliquitatis rationem habendam esse arbitror, quemadmodum et in metiendis viribus ventorum in alas molendini impingentium ad utrumque respiciendum esse reperi, cum de eo meditarer. Te mecum sentire non dubito. Quod superest, Vale, Vir celeberrime, et fave.

Dabam Halae Saxonum d. 9 Oct. 1709.


Fussnoten

  1. Offensichtlich hat sich Johann I Bernoulli für die ihm mit Brief von 1709.04.27 zugesandten Aereometriae Elementa von Wolff mit der Übersendung einiger Abhandlungen bedankt. Es ist nicht bekannt, ob ein Begleitschreiben mitgesandt wurde.
  2. Wolff, Christian, Consideratio Physico - Mathematica Hiemis proxime praeterlapsae, hoc est, An. MDCCIX. Quam sub Ipsius Praesidio in Academia Halensi ad diem XIII. Iunii ejusdem Anni horis antemeriedianis in Auditorio Majori defendit Georgius Remus, Gedanensi, Halae Magdeburgicae (Chr. A. Zeitler) 1709.
  3. Im Manuskript steht irrtümlich "agnatuo"
  4. Offensichtlich handelte es sich um Hansch, Michael Gottlieb, De opere Kepleriano anecdoto, cui Hipparchi nomen est, ad omnes Astronomiae consultos, ceterosque, qui siderum scientia delectantur, epistola, Lipsiae (Lanckes Erben) 1709.
  5. Siehe dazu Döring, Detlef, Michael Gottlieb Hansch (1683-1749), Ulrich Junius (1670-1726) und der Versuch einer Edition der Werke und Briefe Johannes Keplers, in: Beiträge zur Astronomiegeschichte, Bd.2 (W. R. Dick/J. Hamel eds.), Thun u. Frankfurt a. M. 1999, pp. 80-121.
  6. Johannes Kepler hatte während langer Jahre an einem Buch mit dem Titel Hipparchus gearbeitet, ohne dass es je zu einer Publikation kam. Die Manuskriptteile sind publiziert in Kepler, Johannes, Gesammelte Werke, Vol. 20,1: Manuscripta astronomica (I). Apologia, De motu Terrae, Hipparchus etc. hrsg. von V. Bialas, München 1988. Wolff hat das Manuskript offenbar beim damaligen Besitzer Michael Gottlieb Hansch in Leipzig einsehen können.
  7. Burchard de Volder (1643-1709).
  8. Wolff, Christian, Consideratio Physico - Mathematica Hiemis proxime praeterlapsae, hoc est, An. MDCCIX. Quam sub Ipsius Praesidio in Academia Halensi ad diem XIII. Iunii ejusdem Anni horis antemeriedianis in Auditorio Majori defendit Georgius Remus, Gedanensi, Halae Magdeburgicae (Chr. A. Zeitler) 1709, p. 36.
  9. Halley, Edmund, Discursus de proportionali calore Solis in omnibus latitudinibus, cum methodo eum colligendi, lectus coram Societate Regia ab E. Halley. Translatus ex Transact. Anglic. A. 1693, p. 878ss, in: AE Suplementum II, 1696, pp. 328-333.


Zurück zur gesamten Korrespondenz