Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1709.04.27)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Halle
Datum 1709.04.27
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.3*
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime,

Fautor plurimum colende.

Tuae erga me humanitatis recordatus, quin testandae reverentiae ergo Elementa Aërometriae[1] nuperrime a me edita ex nundinis Lipsiensibus ad Te mitterem fieri non potuit. Equidem ea unice in gratiam tyronum conscripsi, Matheseos ad Philosophiam experimentalem applicationem noscere desiderantium, atque ob absentiam meam tot errores irrepserunt, ut foetum vix agnoscat parens; haec tamen nec impedire potueFile icon.gifrunt, nec debuerunt, quin officio meo defungerer, nulla scilicet occasione praetermissa, qua animi mei in Te affectum testari valeam. Proxime sub praesidio meo studiosus quidam[2] ad Batavos hinc abiturus de hieme praeterlapsa disputabit: quam dissertationem Physico-Mathematicam[3] data occasione Tuae quoque censurae submittam. Utut vero religioni mihi ducam ullum Tibi, Vir Amplissime, negotium facessere; ardor tamen in Scientiis altioribus proficiendi continuo vel ab invito extorquet, ut, si commode fieri possit, Tuam aliquando mentem de veris legum motus fundamentis mihi aperire non dedigneris. Parentius[4] in disquisitionibus Physicis et Mathematicis,[5] in quibus Viris summis saepissime insultat et in eorum merita injurius existit, File icon.gifmagnifica promittit; sed quantum mihi videtur, ab Hugenianis parum different, quae daturus est. Vale, Vir celeberrime, atque fave

Amplissimi Nominis Tui

Cultori perpetuo

Christiano Wolfio.

Dabam Halae. d. 27 April. 1709.

File icon.gifA Monsieur

Monsieur Bernoulli,

Professeur des Mathematiques

tres celebre

à

Bâle.

par Ami.


Fussnoten

  1. Wolff, Christian, Aerometriae elementa, in quibus aliquot Aëris vires ac proprietates juxta methodum Geometrarum demonstrantur, Lipsiae (F. Lankisch Erben) 1709.
  2. Es handelt sich um Georg Remus (1688-1756) aus Danzig, den späteren Feldarzt Peters d. Gr.
  3. Wolff, Christian, Consideratio Physico - Mathematica Hiemis proxime praeterlapsae, hoc est, An. MDCCIX. Quam sub Ipsius Praesidio in Academia Halensi ad diem XIII. Iunii ejusdem Anni horis antemeriedianis in Auditorio Majori defendit Georgius Remus, Gedanensi, Halae Magdeburgicae (Chr. A. Zeitler), 1709. Die Dissertation beruht auf Wolffs meteorologischem Tagebuch.
  4. Im Manuskript steht "Parentium".
  5. Parent, Antoine, Recherches de mathematique et de physique. Tome 1. Premiere Partie. Qui contient des Extraits des Journaux de France, et des Päis étrangers, avec des Remarques sur ces Extraits, Paris (F. Delaulne et J. Jombert) 1705.


Zurück zur gesamten Korrespondenz