Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1709.09.18)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1709.09.18
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 23, pp. 69-70
Fussnote Auf p. 70 Anmerkung: "Respondj 29. 7bris 1709 ..."



File icon.gif Viro Clarissimo ac Doctissimo

Johanni Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Accepi heri quam festinanter nimis misisti pecuniam pro Libris Lutetia pro Te accersitis;[1] video autem Te nihil detraxisse pro parte vecturae quam debuissem pro libris meis in Fasciculo Tuo contentis, quod urbanitati Tuae ascribo. Cum novissimas ad Te darem nondum mihi fuerunt redditae Tuae quas paulo post exhibuerunt Juvenes Lectissimi Gosweilerus et Scheuchzerus Tuus cognatus;[2] Deprehendi, fateor, egregiam indolem in binis istis Adolescentibus, et ad Studia praesertim nostra aptissimam, quam ut excoli curent Parentes ipsorum nullis nec sumtibus nec operae parcere deberent. Offerebam ipsis mea officia in perlustrandis (quae paucae sunt) Basiliensium raritatibus, sed Cl. Iselius noster hac in parte me jam occupaverat, ac quicquid notatu dignum hic judicabat illis monstravit. Ego id tantum agere potui, ut quantillum in opticis eorum curiositati subjicerem, ac si diutius commorari hic potuissent, quaedam alia quod ad palatum fuisset ostendissem. Invitus audivi iter Tuum ad Truncum in monte denuo fuisse interruptum coelo minus prospere favente; dormiat ergo Truncus per hiemem proximam, donec ver appetat cum Pace tam diu optata, quam hunc non procul putamus ex quo heri ingentem Gallorum cladem ex Flandria accepimus.[3]

Vale Vir Cl. et me quod facis ama.

Dabam Basileae a. d. 18. 7bris MDCCIX

File icon.gif [4]Respondi d. 29. 7bris 1709. Gratias egi pro benevola receptione binorum juvenum.

Petij solutionem difficultatis in Reynaldo occurrentis.


Fussnoten

  1. Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1709.09.15.
  2. Johann Jakob Scheuchzer (1690-1751).
  3. Am 11. September 1709 fand die besonders blutige Schlacht von Malplaquet statt, in der auch zahlreiche Schweizer Söldner gegeneinander kämpften.
  4. Diese Notiz stammt von der Hand Johnnes Scheuchzers.


Zurück zur gesamten Korrespondenz