Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1709.09.15)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1709.09.15
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 36*
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime Excellentissime

Fautor Honoratissime.

Fasciculum Librorum Parisijs a Te accersitorum rite accepi, aliquod a vectura damnum accepere quod tamen nullius prorsus momenti est: maximas Tibi debeo gratias, non pro transmissione saltem sed et pro eorundem accersitione, si qua habes hisce in oris perficienda, jube, en autem eorundem solutionem quam praesto 13 Ludovicis argenteis (Louis blancs).


11¼ Louis blancs à 3 lb 12 ß. = 40 lb 10 ß.
pro vectura.
__
Sa. 13.


Credo quod hoc modo debitum meum solutum sit, nisi hoc foret id mihi communices rogo.

Gratias proin etiam habeo maximas et Tibi et D.o nepoti Tuo, ob transmissam curiosissimam suam dissertationem,[1] eo ipso haud inglorius est Laudatissimus Vir, quod Do.um suorum patruorum vestigia assiduus premat.

Quod observatio Trunci quam denuo instituere volebam invitum habuerit successum, jam sine dubio intellexisti a cognato meo,[2] et literis meis ab eodem ad Te latis commendatitijs,[3] qui tamen patrios ad Lares nondum redijt.

Quoad Tabulas Mariottanas et Cassinianas[4] prorsus in Tuam sententiam eo, praesertim autem Cassinus nimis ascendit in sua proportione, certe etenim File icon.gif si res ita foret nec homines, nec bestiae in tanta altitudine ad aliquot horas saltem degere possent, Ego autem ex observationibus factis calculum Cassini moderor, Mariotti augeo, ita ut mensurae utriusque aequatae quam proxime ad rei veritatem meo saltem judicio accedat; ad ulteriorem autem verificationem longe plura requiruntur Experimenta multities reiterata. His autem Vale et porro favere perge Celeberrimi Nominis Tui cultori indefesso Johanni Scheuchzero M. D.ri

Raptissime Tiguri d. 15 7br. 1709.


Fussnoten

  1. Bernoulli, Nicolaus I, Dissertatio Inauguralis Mathematico-Juridica de Usu Artis Conjectandi in Jure, quam Divina Juvante Gratia Auctoritate et Jussu Magnifici et Amplissimi JCtorum Ordinis in Academia Patria pro Gradu Doctoratus in Utroque Jure legitime consequendo ad Diem 14 Junii A.C. MDCCIX L.H.Q.S. publice defendet M. Nicolaus Bernoulli, Basiliensis, Basileae (J. C. von Mechel) 1709.
  2. Johann Jakob Scheuchzer (1690-1751).
  3. Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1709.09.08.
  4. Die Tafeln mit dem Vergleich der barometrischen Höhenbestimmungen von Mariotte und Cassini jun. finden sich im Anhang zum Aufsatz von Cassini, Jacques, Reflexions sur les regles de la condensation de l'air, in: Mém. Paris 1705 (1706), pp. 72-74. Zu diesen Tafeln von Mariotte und Cassini mit den Resultaten ihrer barometrischen Höhenmessungen siehe die Anmerkung im Brief von Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1708.01.08.


Zurück zur gesamten Korrespondenz