Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1709.09.11)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1709.09.11
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 22, pp. 65-68
Fussnote Adresse, Siegel abgeschnitten. Die im Brief als Beilage erwähnte Frachrechnung von der Hand Eglingers ist heute irrtümlich dem Brief von Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1709.06.26 beigebunden (ZB Zürich, Ms H 321a, Nr. 19, p. 57).



File icon.gif Clarissimo ac Doctissimo Viro

Johanni Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Ecce hic tandem libros Tuos Vir Clariss. qui nuper post varia pericula apud nos appulerunt, et quidem per ambages, id quod pretium vecturae auxit uti ex schedula hic adjecta[1] cognosces quam Dn. Eglingerus ad me misit cui proin juxta illius tenorem solvi 4 libras et 4 asses, quod circiter 1¾ Ludov. argent. efficit, quinque enim Librae nostrates aequivalent ut forte nosti duobus Ludovicis argenteis: In fasciculo hoc qui pependit 31½ lb, continebatur pro me exemplar unum Comment. Paris. an. 1708; et praeterea libellus aliquis, qui ambo libri praeterpropter pendent 2½ lb, poteris igitur a pretio vecturae partem huic ponderi proportionatam subtrahere, et quod reliquum est cum ipso pretio librorum (quod jam in praecedentibus meis indicavi) pro commoditate Tua, nam nihil est quod urget, mihi transmittere. Gaudeo interim hos libros tam feliciter evasisse periculum quod ipsis imminebat a militibus imperialibus, qui tum temporis Alsatiam infestabant et omnia quae poterant diripiebant. Aliqui libri aliquid damni acceperunt per mutuam attritionem, sed haud multum id est, quod succussibus continuis per iter factis imputandum.

File icon.gif In Commentariis in hoc fasciculo contentis reperies ea quae Tu et Cl. Frater cum Academia communicastis.[2] Non dubito neque miror Tabulas Mariotti ac Cassini pro dimensione altitudinum montium ope Barometri rei veritatem non attingere; sum enim in opione non posse constantes Tabulas pro hoc opere construi; fateor si aër a solo suo pondere comprimeretur, densitates fore ut pondera incumbentia easque adeo satis accurate determinari posse per altitudinem mercurii in barometro, atque hinc etiam ipsas altitudines montium; demonstari quippe potest decrescentibus densitatibus aëris seu altitudinibus mercurii in barometro in ratione geometrica, altitudines ipsas supra horizontem vice versa crescere in ratione arithmetica; ast quia aër nontantum comprimitur a suo pondere sed etiam a frigore, hoc vero sit variabile tam pro ratione tempestatis anni quam pro ratione altitudinis locorum (nam non dubito minorem esse calorem in cacumine montis quam in radice); ex hac incerta et nulli legi astricta variabilitate, nihil certi pro densitate aëris et hinc deducenda altitudine loci concludere licet: curiosae tamen erunt observationes quas circa barometrum fecisti vel adhuc facturus es in Monte Stella,[3] ut et circa truncum in illius vertice situm, circa respirationem, et circa alia; quas aliquando videre gratissimum erit. Interim vale et fave.

Dabam Basileae a. d. 11. 7bris 1709.

P. S. Ubi acceperis fasciculum quaeso ejus me certiorem reddas: adjeci libris Tuis exemplaria duo (unum Tibi alterum Fratri Tuo Cl. quem plurimum salvere jubeo destinatum) dissertationis Mathematico-Iuridicae de Usu artis conjectandi in Iure[4] File icon.gif a Cognato meo nuper habitae, in qua ostendit utiliter mathesin nostram etiam ad Jurisprudentiam porrigi. Dn. Verzaglia qui etiamnum meis laribus fruitur Tibi gratias agit (juxta officiosissimam salutationem) pro invitatione humanissima ad iter alpinum, putat se commodius et tranquillius tempus terere posse in musaeo suo, in quo veritates abstractas venatur, Tibi relinquendo curiositates ex alpibus petendas.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Jean Scheüchzer

tres Celebre Docteur en Medecine

à

Züric

avec un paquet de Livres marqué I. S.


Fussnoten

  1. Die hier erwähnte Beilage ist irrtümlicherweise dem an Johannes Scheuchzer gerichteten Brief von 1709.06.26 beigebunden (ZB Zürich, Ms H 321a, Nr. 19, p. 57). Ihr Text lautet: "Hern Vetter doctor und Professor Bernoulli beliebe für das packli, so von Paris kommen, pr. fracht, factur etc. hießig current gelt vier pfund, vier schilling Eglinger Dr. NB. die fracht ist wegen der tewern zeit, umb ein namhafftes erhöhet, und hat die fuhr einen umbweg, uber die freyen berg genommen, umb nicht in der teütschen händ zu kommen. Ich habe vermeint den conto mit sampt dem päckli zu schickken. Es ist mir aber ererst vorgestern eingehändigt worden. Zu Danck bezahlt"
  2. Der Beitrag findet sich in Maraldi, Giacomo Filippo, Observation de l'eclipse de lune faite à Zurich par Messieurs Scheuchfer [sic], et comparée à la même eclipse faite à Rome, in: Mém. Paris 1707 (1708), pp. 555-558.
  3. Das Steilerhorn (auch Piz Stail) nördlich von Splügen. Siehe die Anmerkung in Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1709.07.28.
  4. Bernoulli, Nicolaus I, Dissertatio Inauguralis Mathematico-Juridica de Usu Artis Conjectandi in Jure, quam Divina Juvante Gratia Auctoritate et Jussu Magnifici et Amplissimi JCtorum Ordinis in Academia Patria pro Gradu Doctoratus in Utroque Jure legitime consequendo ad Diem 14 Junii A.C. MDCCIX L.H.Q.S. publice defendet M. Nicolaus Bernoulli, Basiliensis, Basileae (J. C. von Mechel) 1709.


Zurück zur gesamten Korrespondenz