Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1709.07.03)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1709.07.03
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 20, pp. 61-62
Fussnote Am Briefkopf steht die Anmerkung: "Respondi d. 26. Julij 1709 ..."



File icon.gif Viro Clarissimo

Johanni Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Cum ex hesternis Tuis[1] intelligam, Te die Sabbathi demum profecturum, paucula haec adhuc ad Te exarare volui, partim ut iter felix et ex voto successurum iterum voveam Tibi, partim ut quod attinet ultimum commentariorum Tomum cum reliquis libris mox adventurum quem hic ligari jubes, Tibi dicam id commode fieri non posse; cum enim tam varius sit mos Gallicus compingendi, facillime abludere posset ligatura ob ea qua compacti sunt reliqui Tui Tomi, nisi unum ex illis velis huc transmittere, ut ad ejus exemplum etiam ille ligetur; neque tamen sic spondere audeo, ligaturam Basiliensem tam exactam tamque nitidam fore ac est Parisina, multum enim deest quominus Bibliopegi nostrates Gallorum nitorem imitari valeant, ita ut forte Vestrates aeque bene si non melius rem conficerent; Tuum ergo est videre quid sit expeditius, faciam quod imperaveris: Caeterum non putem, Dn. Eglingerum (cui etiam aliquid officii praestiti) petiturum sumtus vecturae horum librorum. Sicubi ex monte aliquo videris Solem orientem, indica mihi quaeso diem et momentum temporis quo observationem instituisti; et tunc ostendam modum eruendi ex illa altitudinem montis. Vale et fave.

Dabam Basileae a. d. 3. Iulj 1709.

Respondi d. 28. Julij 1709. Eique reditum meum nunciavi cum altitudinibus ☿ij[2] in locis editissimis, ubi fui.

Quaerelas de Baviero movi. Petij ut Libros parisienses mittat quantocyus.[3]


Fussnoten

  1. Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1709.06.30.
  2. ☿ij= mercurij.
  3. Diese Notiz von der Hand Johannes Scheuchzers findet sich am Briefkopf.


Zurück zur gesamten Korrespondenz