Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1709.06.30)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1709.06.30
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 32*
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime Excellentissime.

Hactenus Iter meum aggredi non potui ob absentiam Servi mei, qui absens est, et ut in Thermis Fabarijs[1] vidisti Scandendi peritissimus est, eum autem intra triduum, aut quod excurrit expecto, sin minus alium sumam, et proximo die Sabbathi hinc discedam. Gaudeo ultimum Commentariorum Tomum reliquis Libris adhuc additum fuisse, quemdum incompactum dicis, rogo ut eundem Basileae compingi cures more Gallico, ut cum reliquis Tomis, quos omnes habeo quoad ligaturam conveniat, heic etenim non reperiuntur bibliopegae, qui bene peragere opus dictum possint, sicque ij Libri omnes post reditum meum ex Alpibus Tiguri esse poterunt, tunc etenim cum vecturae et ligaturae sumptus rescivero Argentum Tibi maxima cum gratiarum actione transmittam juxta valorem illum quem mihi significasti, pro qua re me vel maxime obstrictum novi.

Equidem Spero ut dicis Ill.mi Bignonij favorem quo me totum complectitur aliquando inexpectatam utilitatem mihi comparaturum: Si tandem alia nulla foret, quam ut apud Academiam Regiam sublevationem quandam sumptuum Itineribus Alpinis insumendorum aliquando comparare posset, siquidem talia propriis sumptibus peragere quodammodo difficile est: maximopere autem cuperem ut suo auxilio Tiguro evocari possem, nam huncce aërem ad nauseam usque jamdudum hausi.

File icon.gif Itineris mei observata non solum Tibi communicabo in compendium quasi redacta, sed cum mens mea sit omnia explanata Ill.mo Bignonio consecrandi, opusculum elaboratum Tibi mittam apertum,[2] pro temporis tui ratione commode legendum, et si petere auderem tantum favorem, corrigendum, quo peracto ad eundem opus dictum curare poteris.

Ignotus autem mihi est modus perpendicularem montium altitudinem per occasus aut ortus Solis observationem ope exacti horologij determinandi, quem si mihi communicares, obstrictissimus ut semper sum forem. Hanc autem praevideo difficultatem, nempe horizontis occultationem, montes etenim innumeri[3] altissimi eos quos conscendere constitui circumstantes obstant, excepto forsitan uno vel altero, scil. Galanda prope Thermas Fabarias,[4] et Gamor, Abbatiscellanorum[5].

Bononia per Triumfettum[6] mortem Stancarij et Patavio per Hermannum nostrum rescivi,[7] doleo Viri Ingeniosissimi praeproperum fatum, attamen jam dum Bononiae fueram ad Hecticam dispositus erat.

Turffas, quas Tibi mittam quotidie imo quavis hora expecto simul ac advenerint cistae includam ut ad Te navi forsitan transvehantur. Frater meus praeterito Martis die cum aliquot studiosis hinc Valesiam petiturus discessit His autem Vale et Ama Excell.mi Celeberrimi Nominis Tui Cultorem devotum Johannem Scheuchzerum D.

Raptim Tiguri d. 30. Junij 1709.

P. S. Nobiliss.mum Versaliam meo nomine Saluta.


Fussnoten

  1. Das alte Bad bei Pfäfers.
  2. Es handelt sich wohl um die zusammenfassende Beschreibung der Alpenreise von 1709, die in ZB Zürich, Ms H 150 c, pp. 32-38 aufbewahrt ist. Eine ähnliche Schrift wurde laut Steiger wohl auch bei der Pariser Akademie der Wissenschaften eingereicht und ist möglicherweise im Archiv der Akademie aufbewahrt. Sie wird in Hist. Paris, 1712 (1731), pp. 52-53 zitiert. Siehe Steiger Verzeichnis, Handschriften Nr. 56 und 57.
  3. Im Manuskript steht "inumeri".
  4. Das Tamina-Tal, wo sich das alte Bad Pfäfers befindet, wird im Osten vom Bergmassiv Calanda begrenzt.
  5. Der Kamor ist ein Berg zwischen dem St. Galler Rheintal und Appenzell.
  6. Dieser Brief von Giovanni Battista Trionfetti an Johannes Scheuchzer ist anscheinend nicht erhalten. Trionfetti war ein italienischer Arzt und Botaniker.
  7. Jacob Hermann an Johannes Scheuchzer von 1709.05.04.


Zurück zur gesamten Korrespondenz