Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1709.06.23)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1709.06.23
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 31*
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime Excellentissime

Fautor Honoratissime.

Gaudeo Libros Parisijs accersitos mox in via esse, morae eorundem autem non Tu sed forsitan ipse Varignonius causa est, et si vel maxime fores, nihil tamen obstaret quominus aequaliter semper Tibi obstrictus essem; doleo autem quod in Catalogo quem Epistolae Tuae[1] in fine adjungebas, non invenerim ultimum Commentariorum Academiae Regiae Tomum, sive Annum 1708[2] quem valdopere cuperem; Caeterum scire cuperem cujusnam valoris sint Librae illae Gallicae, cum notum sit, Argenti valorem Parisijs valdopere auctum esse, quod et pro Te et pro me inservire posset, Ludovicus etenim argenteus non 3 saltem Libras sed ultra quatuor Parisijs valet.

Dolui quidem me spe illa pro statione Patavij obtinenda excidisse,[3] sed nunc quam maxime laetor, postquam Ab Ill.mo Abbate Bignonio Epistolam accepi,[4] communis illa inter nos necessitas, non permittit ut sileam Epistolae dictae contenta, utut id vellet modestia, En sua verba et mecum laetare. "Maximopere Tibi in petitione Cathedrae Patavinae, quemadmodum jam Bernoullio nostro significavi, favebo. Quinetiam ita sum cupidus Tui, ut, quod penes me fuit, non semel de Te huc evocando coFile icon.gifgitarim, qui Tournefortio in Academia nostra succederes, dignamque Eruditione Tua singulari et sedem et mercedem acciperes, cogitationi vero meae et voluntati, una res obfuit, differentia Religionum."[5] Talibus Fautor mi amicissime opus mihi est occasionibus, ut Studium Naturale et speciatim Botanicum quodam cum successu prosequi possim, nam ubi omnia ex aere proprio alias domi meae angusto peragi debent, rite res procedere nequit, si et hoc in casu aliquid notae Tuae vires possint, quaeso tenta, move, et contra pondium vincere annitere, Tibi adscribo ea quae hactenus mihi apud Summum Virum fausta acciderunt, Tibi etiam adscribam reliqua, nec ulli nisi Tibi gratias debebo. Quoad opus Agrostographicum[6] 20 Subscriptores mihi promittit Ill.mus Bignonius in eadem Epistola: si reliquae urbes non minus illustres ad hujus sese componerent exemplum, subscriptorum Numerus foret completus brevi tempore.

Post octiduum circiter instituam Iter Botanico-curiosum in Alpes Rhaetiae, et circum vicinas altissimas, speciatim autem in Montem Stellam dictam,[7] in cujus vertice summo Truncum jacere apud populos circumjacentes fama est, huncque Diluvij effectibus ipsimet adscribunt.[8] Itineris mei observationes dicto Ill.mo Bignonio sacras faciam, quod ipsi significavi.

File icon.gif Negotium Turffarum optime procedit, post octiduum ut spero Tibi varias ejus species in cistula transmittam, ut easdem ipsemet ad Examen adhibere possis. Pridie Locum visitavi prope Rupertivillam[9] ubi meo sensu optimae effodiuntur, in profunditate 12 et 15 pedum magna avellanarum, conorum Abietis, pini, foliorum, aliarumque rerum, est copia, quod curiosissimum esse reputo.

His autem Vale Vir Celeb.me et Amare perge Celeberrimi Nominis Tui Cultorem devotum Johannem Scheuchzerum M. D.rem

Raptim ut vides Tiguri d. 23. Junij 1709.

P. S. Si quae nosti in Itinere meo alpino observanda, mone, et si Mathematica sint quaeso instrue.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Bernoulli Docteur

en Medicine et Professeur en

Mathematique Tres renommé

à

Basle.

Die 28 martj obijt Vict[or]ius Stancarius ex febre ectica.[10]


Fussnoten

  1. Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1709.06.12.
  2. Mém. Paris 1708 (1709).
  3. Johannes Scheuchzer hoffte, den verwaisten Lehrstuhl für Theoretische Medizin in secundo loco an der Universität Padua, den Alessandro Borromeo bis zu seinem Tod am 17. November 1708 innegehabt hatte, übernehmen zu können. Die Stelle wurde allerdings nicht wiederbesetzt.
  4. Jean-Paul Bignon an Johannes Scheuchzer von 1709.06.04 (ZB Zürich, Ms H 346, pp. 37-40).
  5. Die zitierte Stelle befindet sich auf pp. 37-38.
  6. Scheuchzer, Johannes, Agrostographia sive Graminum, juncorum, cyperorum, cyperoidum, iisque affinium historia, Tiguri [Zürich] (H. Bodmer) 1719.
  7. Das Steilerhorn (auch Piz Stail) nördlich von Splügen. Siehe die Anmerkung in Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1709.07.28.
  8. Die Erzählung des angeblich am Steilerhorn vorhandenen Holzes wird auch in Füssli, Johann Konrad, Staats- und Erdbeschreibung der schweizerischen Eidgenossenschaft, Schaffhausen (B. Hurter) 1770-1772, p. 330 erwähnt.
  9. Rapperswil im Kanton St. Gallen.
  10. Diese Notiz von anderer Hand, evtl. von der Giuseppe Verzaglias, findet sich auf der Adressseite.


Zurück zur gesamten Korrespondenz