Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johannes (1709.03.16)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Padua
Datum 1709.03.16
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 347, pp.177-180
Fussnote Siegelspuren. Auf der Adress-Seite p.180 Anmerkung "Respondi d. 23 Martij 1709 eo die quo hanc Epist. accepi"



File icon.gif Vir Celeberrime Amice Optime

Ut ad gratissimas Tuas 23mi Februarii ante hoc octiduum mihi redditas[1] respondeam, rogo ut de conatibus nostris in noto Tibi Negotio nihil dubites, et brevi spero nos occasionem habituros esse cum fructu atque vigore Excell.mis Reformatoribus[2] Te proponendi, quandoquidem Celeberr. Ramazzinus[3] defuncti in Borommei[4] locum suffectus, vacantem reddet Cathedram, vacantem reddet dico,[5] quia ut revera vacet ejusdem statio, Senatus confirmatione adhuc opus est, quam tamen nondum consequutus est, sed brevi tamen obtinebit. Quod statim atque acciderit omni cum ardore commoda Tua promovere studebimus apud Amplissimos hujus Lycaei Moderatores; faxit Deus ut successus Conatibus nostris atque desideriis respondeat; talem tanto facilius responsurum mihi polliceor quanto oportuniorem nobis praebuisti occasionem Excellentiss.mos Proceres ita de insignibus Tuis meritis convincendi iis ipsis verbis quae mihi de Illustrissimo Abbate Bignonio[6] refers,[7] ut non appareat nos aliquo Amicitiae motivo ductos Te commendare. Iccirco cum eximiam Tuam eruditionem in re medica Reformatoribus exposituri sumus simul rogabimus ut Lutetiae[8] per Excell. Reipublicae hujus Oratorem inquiri curent quid de Te sentiat Illustrissimus Abbas Bignonius vel Ingeniosiss. Fontenellius[9] aliive Academici,[10] persuasi eximium Tuum Patronum Bignionium aliosve egregios Viros de Te rogatos non nisi ea responsuros esse quae in decus tuum cedere queant et emolumentum: subjungemus insuper ut de pondere commendationis Bignonianae eo tutius judicare possint nostri Proceres, Te de facie eximio illi Praesuli ignotum non nisi meritis Tuis innotuisse. Uno verbo, nihili eorum obliviscemur quae ad rem nostram facere File icon.gif poterunt, de hoc etiam Cel. noster Fardella[11] qui millena Te et Cl. Fratrem[12] impertit salute, persuasum Te cupit. Revera multum est et Tibi apprime gloriosum quod de Te scribit Illustris Bigni[o]nius humanissimus simul et intelligentissimus Eruditorum Protector, de quo animitus Tibi gratulor, valde laetus nominis Tui famam non solius Helvetiae vel Germaniae confinibus terminari sed in Gallia quoque atque adeo ea in Regione profundas egisse radices ubi in aestimandis ingeniis exterorum non nimis praecipites esse solent.[13] De Vocatione Clariss. Fratris tui ad Profess. Botanicae in florentissima Academia Lugduno-Batava[14] nihil adhuc rescivi, nullus tamen dubito quin voti compos reddatur, ejus enim merita nimis nota sunt u[bique] locorum ubi studia florent quam ut de successu dubitare liceat; interim tamen talis promotio mihi non poterit esse non gravis cum hac ratione Amicum aestimatissimum magis ut ita dicam e conspectu perdam ab eo quippe tanto locorum intervallo removendus; ut facile animadvertere poteris nunc loquor principio ductus quod me propius tangit, sed ab altera parte summa laetitia afficior quod ejus adeo conspicua merita in rempublicam litterariam ex condigno coronanda videam. Interim tamen meas congratulationes differa[m] usque dum de consummato negotio certior factus fuero.

Decem circiter jam septimanae elapsae sunt ex quo nullas ex Patr[ia] litteras accepi, quid Bernoullius[15] communis Amicus noster agat, et quomodo valeat scire aveo, utinam proxime literae secundam ejus valetudinem nuntient; de ea enim me sollicitum tenent ea quae in ultimis suis ad me scripserat epistolis quibus parum stabilem esse refert salutis statum.[16] Quod ad me attinet optime valeo ad omnia officia tam et Tibi tam aliis Amicis praestanda paratissimus, jube et videbis File icon.gif Quadragesimale jejunium non usque adeo vires meas fregisse, quin Amici singularis, inter quos Tu primas tenes partes, mandata exegui possim modo virium a natura et fortuna concessarum modulum non excedant. De Gloxino[17] nihil amplius audivi ex quo Patrios lares reliqui, neque de Harchero[18] mihi itidem Amicissimo, semel hic litteras[19] ad me dederat quae interciderunt aut saltem ad manus meas non pervenerunt. Egregium hunc Virum nunc occupare credo Professionem Medicam in Academia Marburgensi,[20] de hoc tamen nihil adhuc certi rescire potui. Hisce Vale mi Scheuchzere et Cel. Fratrem tuum a me quaeso saluta, cui prosperum eventum circa Vocationem Leidensem cordicitus apprecor.

Celeberrimi Nominis [Tui][21] Cultor perpetuus Hermannus

Raptim Patavii die 16. Martii 1709.

File icon.gif[22] A Monsieur

Monsieur Jean Scheuchzer Celebre

Medecin et de la Societé Imperiale,

à Zurich


Fussnoten

  1. Dieser Brief Johannes Scheuchzers von 1709.02.23 ist anscheinend nicht erhalten.
  2. Zur Funktion der Riformatori bei der Berufung von Professoren an die Universität von Padua siehe die Anmerkung im Brief von Nicolaus I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1718.04.23. 1709 bekleideten Federico Marcello , Marino Zorzi und Girolamo Venier (1640-1714) dieses Amt.
  3. Bernardino Ramazzini (1633-1714).
  4. Alessandro Borromeo (1625-1708).
  5. Alessandro Borromeo starb am 17. November 1708. Er war von 1698 bis zu seinem Tode Professor der theoretischen Medizin "in secundo loco" gewesen und wurde kurz vor seinem Tod zum Professor der theoretischen Medizin "in primo loco" berufen, konnte jedoch den Lehrstuhl nicht antreten, da der Senat mit der Bestätigung zögerte. Dazu und zur Besetzung der vakanten Stellen siehe den Brief von 1708.08.25.
  6. Jean-Paul Bignon (1662-1743).
  7. Zu Bignons unterstützenden Worte siehe den Brief von 1708.11.17.
  8. Paris.
  9. Bernard le Bovier de Fontenelle (1657-1757).
  10. Weitere Mitglieder der Pariser Akademie der Wissenschaften, mit denen Johannes Scheuchzer in Kontakt stand, waren Pierre Varignon und Johann I Bernoulli. Briefe Varignons aus dem Zeitraum 1712-1715 befinden sich in ZB Zürich, Ms H 348, pp. 227-236. Siehe auch Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1709.03.10. Johannes Scheuchzer wandte sich in seiner Korrespondenz mit Johann I Bernoulli mehrmals mit der Bitte um Unterstützung bei Bewerbungen an diesen.
  11. Michelangelo Fardella (1650-1718).
  12. Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733).
  13. Siehe dazu den Brief von Johann Jakob Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1709.01.26.
  14. Diese Berufung von Johann Jakob Scheuchzer nach Leiden kam nicht zustande.
  15. Johann I Bernoulli (1667-1748).
  16. Dieser Brief von Johann I Bernoulli an Jacob Hermann ist anscheinend nicht erhalten.
  17. Matthias Gloxin (1684-1738).
  18. Nikolaus Harscher (1683-1742).
  19. Der damals verloren gegangene Brief von Nikolaus Harscher an Jacob Hermann ist auch später nicht beim Adressaten angekommen.
  20. Das Komma wurde ergänzt. Nikolaus Harscher wirkte von 1707 bis 1711 als Professor der Geschichte und Eloquenz in Marburg.
  21. Textverlust durch abgerissenes Siegel.
  22. Auf der Adressseite findet sich der folgende Antwortvermerk von der Hand Scheuchzers: "Respondi d. 23. Martij 1709 eo die quo hanc Epist. accepi."


Zurück zur gesamten Korrespondenz