Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johannes (1709.02.09)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Padua
Datum 1709.02.09
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 347, pp.175-176
Fussnote Leichter Textverlust durch Tintenfrass



File icon.gif Vir Clarissime, Amice suavissime

Omni caret dubio quin supremo Domino Exercituum Deo Opt. Maximo gratiae sint agendae pro tam insigni successu Armorum Confaederatorum quo superciliosa Gallorum arrogantia deprimi nonnihil, et quod rei caput est, Omnia eum in statum redigi queant ut tandem pax firma Universaeque Europae salutaris eveniat,[1] quod simul etiam Reipublicae literariae non poterit non esse auspicatissimum. Interim tamen id non impedit quo minus et Tibi pro tam exoptatis novis quibus me exhilarari voluisti grates debeantur ingentes. Quod Cel. noster Fardella[2] Tibi nondum responderit mirari non debes cum idem optimi quique ejus amici subinde experiantur, verum si hoc in officii genere est nonnihil negligens tanto ardentior quoque est in amore erga eos quibus bene cupit e quorum numero cum Tu quoque sis non est quod dubites quin omnia possibilia adhibeat et deinceps adhibiturus sit media ut tandem in hoc lycaeo fulgeas remque literariam his in oris Tua Promotione augere queat; non deero tamen ut ipsi aliquando epistolam ad Te extundam. Circa Festum Paschatis forsan Venetias se conferet, negotium Tuum tanto majore cum vigore ursurus. Hac Quadragesima Nobiles Veneti decedente Duce Aloisio Moccenigo,[3] in eligendo suo Principe occupati erunt, pro nunc autem durante tempore Bachanaliorum,[4] illius Mors occulta adhuc tenetur hoc est nondum solenniter ea manifestata fuit quanquam ea lippis jam atque tonsoribus[5] innotuerit. Lites inter Imperatorem Romanum[6] et Papam[7] compositas esse pro certo habetur[8] tametsi ejus pacificationis capita et articuli nondum nota sint. Novum honorem receptionis Tuae in Societatem Leopoldinam[9] ex animo gratulor faxit Deus ut quantocius etiam Socius hujus Universitatis Patavinae reddaris. Si frigus ea proFile icon.gifportione apud vos au[xer]it qua Italicum aerem infestavit, omnino debuit fuisse intensissimum cum unanimi hic suffragio assererent omnes a triginta retro annis similem aeris frigidi rigorem his in regionibus non obtinuisse; neque dubito quin plura mala apud vos grassentur cum etiam hic et Venetiis plures solito hac aeris intemperie absumantur et vivere desinant, cumprimis vero Vicentiae morbi epidemici grassari dicuntur.[10] Pro Voto tuo occasione auspiciorum hujus Anni pro me nuncupato gratias ago maximas et votum repono Deum precatus ut Te vicissim omnimoda benedictione et prosperitate cumulatissimum in Nestoreos annos[11] incolumem servet Tibique vires tum Animi tum corporis largiatur ut pergere possis insigni eruditione Tua rem literariam augere. Curiosae sunt Observationes tuae quas mecum communicare voluisti. Tempus monet ut receptui canam quapropter plura non addo, ne si quod me semper profitear, qualem me ipso facto quavis [d]ata occasione exhibere conor Celeberr.mi Nominis Tui Cultorem perpetuum I. Hermannum

Patavii die 9. Februarii 1709.

Celeberrimo Fratrem Tuum[12] plurima me salute, haud gravatim impertiaris est quod etiam atque etiam rogem. Cel. Fardella Te vicissim qua officiosissime salutatum cupit.[13]


Fussnoten

  1. Hermann bezieht sich auf die Folgen der Schlacht bei Oudenaarde, siehe seinen Brief von 1708.07.15.
  2. Michelangelo Fardella (1650-1718).
  3. Alvise II. Mocenigo (1628-1709), Doge von Venedig.
  4. Gemeint ist der Karneval von Venedig.
  5. Die Redewendung "Lippis [notum] et tonsoribus" ("eine bereits bei Blöden und Bartscherern bekannte Sache") aus Horaz, Sat. 1, 7, besagt, dass etwas Triviales allgemein bekannt ist. Das Gerücht, man habe den Tod des Dogen Alvise II. Mocenigo (1628-1709) während des Karnevals verheimlicht, erwies sich jedoch als falsch. Der Doge verstarb erst am 6. Mai 1709.
  6. Joseph I. (1678-1711), Kaiser des Römisch-Deutschen Reichs.
  7. Clemens XI. (1649-1721), Papst.
  8. Gemeint ist hier der Comacchiokrieg zwischen Joseph I. (1678-1711) und Clemens XI. (1649-1721), der am 15. Januar 1709 mit der Kapitulation des Papstes endete. Siehe dazu Noorden, Carl von, Europäische Geschichte im achtzehnten Jahrhundert. Erste Abtheilung. Der spanische Erbfolgekrieg, Bd. 3, Düsseldorf 1882, pp. 326-362.
  9. Johannes Scheuchzer war kurz zuvor zum Mitglied der Kaiserlichen Akademie der Naturforscher Leopoldina ernannt worden, wo er den Beinamen "Philippus II" trug. Dazu siehe auch Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1709.01.23.
  10. Extrem niedrige Temperaturenn führten im "Jahrtausendwinter" 1708/1709 in ganz Kontinentaleuropa zu einer Vernichtung des Wintergetreides und setzten eine unheilvolle Kette von Ernteausfällen, Teuerung, Hungersnot und Krankheitsanfälligkeit der durch Mangelernährung geschwächten Bevölkerung in Gang. Allein in Frankreich rechnet man mit 1.5 Mio. Toten infolge des "Grand Hiver". In Italien verbreitete sich gegen Ende Januar 1709 eine heftige Grippe. Siehe Schnettger, Matthias, Der Spanische Erbfolgekrieg 1701-1713/14, München 2014, p. 89, Schweich, Heinrich, Die Influenza. Ein historischer und ätiologischer Versuch ..., Berlin (Th. Chr. F. Enslin) 1836, pp. 70-72, und Noorden, Carl von, Europäische Geschichte im achtzehnten Jahrhundert. Erste Abtheilung. Der spanische Erbfolgekrieg, Bd. 3, Düsseldorf 1882, pp. 453-456. Gemäss einer Temperaturrekonstruktion für die Tschechische Republik, Deutschland und die Schweiz ab 1500 war der Winter 1708/1709 der drittkälteste seit 1500, siehe Dobrovolný, Petr/Moberg, Anders et al. (eds.), Monthly, seasonal and annual temperature reconstructions for central Europe derived from documentary evidence and instrumental records since AD1500, in: Climatic Change, 101:1-2 (July 2010), pp. 69–107.
  11. Der Ausdruck "anni nestorei" ("hohes Alter") nimmt Beug auf König Nestor, welcher der griechischen Sage zufolge dreihundert Jahre alt wurde.
  12. Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733).
  13. Dieses P. S. wurde im Manuskript aus Platzgründen in die Grussformel eingeschoben.


Zurück zur gesamten Korrespondenz