Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1709.01.05)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Padua
Datum 1709.01.05
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.371-372
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime, Fautor et Amice honoratiss.e

Nuperrimas Tuas versus finem anni ad me datas[1] rite accepi nunc antequam ad eas respondeam felicia Tibi quomodo ingressi sumus anni auspicia apprecor cum longa serie subsequentium inconcussa cum valetudine transigendorum. Gaudeo nos brevi nonum tomulum Novorum litterariorum Helvetiae[2] visuros esse aliasque praeclaras Tuas lucubrationes. Hac ipsa hora aliarum occasionum defectu, fascem rerum naturalium ad Te mittendum quem Cl. Vallisnerius[3] mihi evadi curavit Bergomum[4] curo, a Cel. hoc Amico certior factus multa in eo contineri quae usui esse possint in concinnando quod meditaris opere Botanico. Sic Cl. Fratrem[5] video ad executionem venisse ejus quod dudum jam mente agitaverat Bernoullium[6] Basileae adeundi, calculumque differentialem ab eo addiscendi,[7] ubi veterem offendet[8] Amicum Italum Dn. Verzagliam.[9] Nil praeterea occurrit novi quod tua notitia dignum judicari possit, Rex Daniae[10] praeteritis hisce diebus limina nostra salutavit et abhinc Venetias profectus est. Quod reliquum est Vale et Ama Celeberr.i Nominis Tui Addictissimum I. Hermannum.

Patavii die 5 Ianuarii 1709.


Fussnoten

  1. Dieser Brief von Scheuchzer an Hermann von Ende 1708 ist nicht erhalten.
  2. Scheuchzer, Johann Jakob (ed.), Nova literaria Helvetica pro annis 1707 et 1708 ..., Tiguri [Zürich] (M. Schaufelberger/Chr. Hardmeyer) [1709].
  3. Antonio Vallisneri (1661-1730).
  4. Bergamo.
  5. Johannes Scheuchzer (1684-1738).
  6. Johann I Bernoulli (1667-1748).
  7. Johannes Scheuchzer hat diesen Plan zu einer mathematischen Weiterbildung bei Johann I Bernoulli in Basel allerdings wieder aufgegeben. Siehe den Brief von Johann I Bernoulli an ihn von 1709.01.23.
  8. Im Manuskript steht "affendet".
  9. Zum Aufenthalt Giuseppe Verzaglias (1669-1728) in Basel siehe Nagel, Fritz, Johann Bernoulli und Giuseppe Verzaglia. Monstrum Italicum aut Basiliense, in: Basler Zeitschrift für Geschichte und Altertumskunde, 91 (1991), pp. 83-105. (Digitalisat bei retro.seals.ch).
  10. Friedrich IV., König von Dänemark (1671-1730).


Zurück zur gesamten Korrespondenz