Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1708.07.15)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Padua
Datum 1708.07.15
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.357-358
Fussnote Siegelspuren



File icon.gif Vir Celeberrim[e][1]

Amice honoratissim[e]

Quotiescunque literarum Tuarum particeps fio, res mihi semper accidit pergrata; talem proin effectum edidit ultima Tua die 30 superioris Mensis ad me elata.[2] Si verum est quod dicis, gratis accipiam quae pariter gratis tenuisti Moyvraeana et Cheyneana opuscula[3] sed non sine prolixa gratiarum actione ut et reliqua quae de Tuis Meditationibus iisdem adjunxisti,[4] et quanquam fasciculus hanc Urbem jam ingressus est eodem tamen nondum sum [p]otitus[5] ob certas quasdas rationes quas alia occasione Tecum communicabo, interim ego non desinam tentare ut is Postarum Magistri Manibus extricetur mihique quantocyus reddatur. Quae de nescio cujus Religionis proselitis mones utique vera sunt, hujus modi enim homines verspertilionum instar Crepera in luce hinc inde vagantur et quo tendant nesciunt. Adeo profundo silentio haec inter nos sepulta jacent ut specialiora iis quae nuper ad Te perscripsi[6] nondum rescire potuerim. Interim si accuratiorem eorum notitiam nactus fuero Tibi omnia fideliter impertiar. Vale mihique favere non desine Celeberrimi Nominis Tui deditissimo I. Hermanno.

Patavii die 15 Iulii 1708.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Jean Jaques

Scheuchzer tres Celebre Medecin

à Zurich


Fussnoten

  1. Hier und in der folgenden Zeile Textverlust durch Papierschaden.
  2. Dieser Brief von Johann Jakob Scheuchzer an Hermann von 1707.06.30 ist nicht erhalten.
  3. Gemeint sind Moivre, Abraham de, Animadversiones in D. Georgii Cheynaei Tractatum de fluxionum methodo inversa ..., Londini (E. Midwinter) 1704, und Cheyne, George, Rudimentorum methodi fluxionum inversae specimina: quae responsionem continent ad animadversiones Ab. de Moivre in Librum G. Chaeynei ..., Londini (B. Motte) 1705.
  4. Es ist nicht bekannt, um welche Beilagen zum nicht erhaltenen Brief Scheuchzers es sich gehandelt hat.
  5. Textverlust durch Papierschaden.
  6. Siehe den Brief Hermanns von 1707.11.05.


Zurück zur gesamten Korrespondenz