Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1707.11.30)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1707.11.30
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 5, pp. 13-14
Fussnote



File icon.gif Clarissimo ac Doctissimo Viro

Johanni Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

A Febre Te liberatum summo cum gaudio intellexi, Deus Te porro servet et sospitet; appetitum Tibi dejectum non miror, ejusmodi enim relliquiae plerumque febrem excipiunt, expertus loquor; et melius inde ominantur Medici (ut nosti) quam ex nimio statim post morbum appetitu, qui in fermento stomachi dominantem acrimoniam arguit. Interim vires cum appetitu paulatim Tibi redituras spero et voveo. Quod de meo Tibi suggerendo consilio dicis in emendanda Rajana graminum methodo,[1] nescio an non velis coecum consulere, namque in botanicis rudem prorsus me agnosco et profiteor; id vero ne dictum putes, quasi opem meam si qua in re opitulari queam, ullo modo subducere vellem, cum praesertim de propenso meo File icon.gif inserviendi animo Te persuasum certumque videam. Gratum fuit audire Verzagliam Bononiensem Tibi familiariter esse notum, hic enim ubi intellexerit mentem Tuam de nostris adeundis focis, tanto alacrius ut spero se ad iter accinget, quanto pluribus primo difficultatibus (sane chymaericis) ab eo fuit deterritus, quas ipsi nescio qui malevoli et Patriae nostrae iniqui aestimatores obmoverunt quasi ad Barbaros vel Schytos contenderet.[2] Intra paucos dies dabitur occasio Thecam illam instrumentariam, qualem dicis Te ab Hermanno possidere pro 22 lib. Paris. petendi ab eodem illo Viro[3] qui illam transmisit, est enim et mihi familiarissimus jam a longis annis; quem prima occasione quod petii ad me curaturum plane non dubito. Interim Vale et me ama.

Dabam Basileae a. d. 30. 9bris 1707.

P. S. Si Verzagliam de proposito Tuo itinere certiorem faceres data quadam occasione, rem ipsi meo judicio non ingratam facturus esses.


Fussnoten

  1. Ray, John, Methodus plantarum emendata et aucta. ... Accedit Methodus graminum, juncorum et cyperorum specialis. ..., Londini [recte Amsterdam] 1703.
  2. Siehe Giuseppe Verzaglia an Johann I Bernoulli von 1707.08.17. Siehe auch Nagel, Fritz, Johann Bernoulli und Giuseppe Verzaglia. Monstrum Italicum aut Basiliense, in: Basler Zeitschrift für Geschichte und Altertumskunde, 91 (1991), pp. 83-105.
  3. Es handelt sich um Pierre Varignon (1654-1722), der mit Jacob Hermann und Johann I Bernoulli korrespondierte. Der Brief Bernoullis an Varignon mit der Bestellung der Instrumente ist anscheinend nicht erhalten. Dass der Ansprechpartner in dieser Angelegenheit Varignon war, geht jedoch aus dessen Brief an Johann I Bernoulli von 1708.03.18 hervor.


Zurück zur gesamten Korrespondenz