Verzaglia, Giuseppe an Bernoulli, Johann I (1707.08.17)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Verzaglia, Giuseppe, 1669-1728
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Bologna
Datum 1707.08.17
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 726:Bl.137-138
Fussnote



File icon.gif Praeclarissimo, ac Incomparabili Viro

Ioanni Bernoullio

S. P. D.

Ioseph Verzalia.

Egimus hactenus de meo ad Vos adventu Devotissime Ioannes; in quo faciliorem opinione mea reperi Parentem; et tamet si, interveniente calidissima aestate, quo tempore tam longum, ac difficile iter, suscipiendum minime existimavissem parumper intermisimus; eo tamen est deducta, ut fere penes me sit, de eo deliberare. In hoc rerum statu, quis sit animus, quodve consilium meum, Tu collige Amicissime Bernoulli; concessa iam mihi facultate illa, quam vehementer quidem semper optavi, sperare autem vix poteram, incredibili prorsus perfusus sum voluptate; sed fere, ut humana sunt omnia, quae nunquam ab omni, sollicitudinis et curae admissione sunt pura, in hac ipsa animi iucunditate, molestiam non levem experior; et quod vix credas, quae causa mirificam, mihi attulit laetitiam, eadem me, n[o]n mediocriter exercet, ac angit. Cum enim, eo tantum nomine, ea solum de causa, regiones has vestras, (quas nunquam forsan invisere animum induxissem) petam; ut Te complectar, et iucundissima ac eruditissima consuetudine Tua, (quantum quidem per occupationes Tuas licuerit), aliquot menses fruar; iniquo valde animo ab aliquibus intelligo, fieri facilime posse, ut mea, me spes frustretur; et quod vehementissime cupio, aegerrime, vel nullo prorsus pacto consequi liceat; Asserunt enim, tantam esse istic hyemis perniciam, tantam aëris inclementiam, ac frigoris vim, ut omne fere commercium inter cives abrumpat, Vosque toto Brumae tempore domum compellat, ac in perpetua claustra conijciat; egredique File icon.gif audentes plerumque pessime accipiat, ac in easdem latebras retrudat; Quae si ita sunt mi Bernoulli, et tam male vobis hyeme convenit cum patrio coelo; quam putas praeclare mecum ageretur? immo infeliciter prorsus; praecipue, si ad tot, tamque graves celi difficultates, illud quoque molestiae accederet, ut vel semper, vel plerumque; Tuo adspectu, ac sermone, quibus, nihil in vita mea optatius unquam fuit, carere cogerer; His vero addunt, ad magnitudinem frigoris, remedium, quemquam sibi comparare, nobis, quidem Italis vix ferendum, et quolibet incommodo gravius, hypocausta nempe, in quibus abditi totam pene hyemem conficitis; quae omnia tametsi ex parte vera esse, ex vestrae Urbis positione facile conijcio; vix tamen adducor ut credam, ea talia esse, qualia dicuntur. Quamobrem de his ad Te scribere constitui, Te vehementer rogans, ut ingenue mihi significes, quo modo res haec sese habeat, et an vere incommoda ea, quae isti mirantur pertimescenda mihi sint; quod si feceris, doceasque me, quam consilij viam inire debeam, pro vario Tuo consilio, aut negotium de meo adventu iterum reassumam, aut illud in proximum Ver, tanquam in tempus opportunius ac commodius reijciam; quibus addas vellem, num alij apud vos Jtali commorentur.

Caeterum, ut aliquid studiorum nostrorum contineat, ac complectatur Epistola, atque adeo, ut aliquid, summae utilitatis cum delectatione accipiam; examini Tuo subijcienda hic propono, theoremata quaedam facilia quidem, sed ob suam generalitatem non prorsus contemnenda, de vi centrifuga, velocitate ac tempore, corporum, quae in conoide quocunque concavo in gyrum aguntur, in quae iam ante aliquot menses incideram. Posito ergo, quod sit curva, in cuius conoyde rotetur corpus quodlibet; abscissa , ordinata et superpendicularis , quae in triangulo File icon.gif rectangulo, denotabit vim gravitatis absolutae, sicut , eius vim centrifugam, si illa notetur , haec vero , erit unde confluit aequatio canon generale pro viribus centrifugis, in corporibus sic rotatis; quo in canone, si pro , ac , in curvis particularibus eius valor substitutur, habebitur ratio illius vis, in tali curva; Cum autem posita velocitate ex D. Hermannio[1], sit habebitur et reducta aequatione , canon item generale pro velocitate in qualibet curva; cumque spatium a mobili percursum divisum per velocitatem denotet tempus; spatiumque circulare in data hypothesi sit , denotante relatione radij ad circumferentiam, si tempus notetur , habebitur pro canone generali temporum .

Quibus canonibus generalibus instructi ut vides, non modo quaenam sit horum trium vis scilicet centrifugae, velocitatis, ac temporis in qualibet curva statim ac dicto citius cognoscimus; sed contra eadem facilitate inveniri possunt curvae, in quarum conoydibus rotata corpora, datam legem servent, virium vel velocitatum aut temporum. Mi Bernoulli, hic tandem me excusatum habeas rogo; si expertus quanta cum utilitate inventa Tua perlegam; audeam a te petere aliquod ex his de quibus in superioribus epistolis te appellare; quod eo liberius te rogo, quod neutiquam necesse sit te propria manu relictis gravioribus occupationibus ea ad me scribere; sat superque mihi fuerit, si per discipulum aliquem Tuum conscribenda cures. Cave tamen credas nunc me a Te promissa exigere; et quod liberalitatis est, id velle fidei tribuere; id tantum scias quocunque tibi placuerit mecum agere modo, immortales semper gratias acturum. Vale, et valetudinem Tuam, de qua si aliquod mihi significaveris, tam gratum esse quam quod gratissimum, diligentissime recura, Dominumque Hermannum, meo nomine plurium salvere iube.

Dabam Bononiae XVI Kal. Septembris 1707.

File icon.gif

Ill.mo ac Celeberrimo Viro Medicinae,

et Mathematicarum Professori Eximio

Ioanni Bernoullio:

Basileam


Fussnoten

  1. Die Lesart "Hermannio" ist nicht sicher


Zurück zur gesamten Korrespondenz