Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1707.11.05)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Padua
Datum 1707.11.05
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.351-352
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime

Amice honoratiss.me

Et de felici pariter ex Neocomensi itinere[1] reditu ex animo gratulor, et de exoptato Borussiae Regis negotii successu tanto magis gaudeo quanto magis Neocomensis ac Vallangensis comitatum Reformatae Religioni potius quam Catholicae addicto Principi subjici Helvetiis interest.[2] Iucundum mihi quoque accidit percipere novam post biennium Academiam Neocomi[3] erectum iri ad quam ut Tibi accessus ac Cl. Fratri[4] cum lautissimo stipendio patet maximopere exopto simul et spero Excell.mum Comitem a Metternich[5] insignem tuum Patronum non parum ad esse collaturum. Quaenam nova apud vos habeantur curiosus percipiam. Nunc fere totum tempus in auscultandis Professoribus nostris tero, hac enim ratione invitandi sunt ad par officii genus in inaugurali[6] mea oratione[7] mihi praebendum. Quemadmodum diversae magnitudinis stellae in coelo dantur ita Patavina haec Universitas Professoribus est exornata omnis generis tam sapientibus quam hisce oppositis, inter quos lucus est qui neque Cl. Gulielminum[8] pro genuino Medecinae neque me pro Matheseos Professorem nescio qua phrenesi laborans, agnoscere velit, et qui me eapropter Guilielmi Angliae Regis[9] naturalem filium dicat. Hoc mane alium in Cathedra ineptientem audivi qui Animam in sinistro Cordis ventriculo collocaret, omnemque sapientiam per arterias fluere assereret. Sed Cl. Viri Ramazzini[10] et Vallisnieri[11] egregias plane habuerunt praelectiones, insignes hic Viri una cum Cl. meo Hospite[12] te plur. valere jubent, ipseque Vallisnerius ad te literas dabit statim atque cistulam quam cum meis libris propediem expecto a me acceperit. File icon.gif Quod Newtonum[13] brevi expectes laetus intelligo, nescio autem an Moyvreana et Cheyneana[14] ei conjuncta sint quod pariter ex te resciscam. En inclusam ad Dn. Fratrem[15] epistolam quam ut ei insinuari cures rogo. Vale et me ama porro Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum

Patavii die 5. 9mbris 1707.


Fussnoten

  1. Johann Jakob Scheuchzer hatte nach der Rückkehr von seiner Reise nach Neuenburg in einem nicht erhaltenen Brief über die dortigen politischen Verhältnisse berichtet. Siehe auch den Brief Hermanns an Johannes Scheuchzer von 1707.11.05, also vom gleichen Tag.
  2. Nach dem Tod der letzten Fürstin von Neuenburg, Marie de Nemours, am 15. Juni 1707 setzte im Fürstentum der Kampf um die Nachfolge ein. Aus Furcht vor dem allzu starken Einfluss des katholischen französischen Herrscherhauses wählten die Neuenburger Richter am 2. November 1707 den protestantischen König von Preussen Friedrich I. zum Fürsten von Neuenburg. Siehe Bartolini, Lionel, Neuenburg, in: e-HLS.
  3. Das Versprechen der preussischen Herrschaft, zu jener Zeit in Neuenburg eine Akademie einzurichten, erfüllte sich nicht. Eine solche Institution wurde in Neuenburg erst nach 1838 gegründet.
  4. Johannes Scheuchzer (1684-1738).
  5. Ernst Graf Metternich (1657-1727) war preussischer Gesandter in der Eidgenossenschaft. Er schloss am 31. Oktober 1707 die "Articles généraux pour l'état de Neuchâtel" ab, mit denen Preussen dem Volk von Neuenburg alle Rechte und Privilegien bestätigte (s. Preuss, Johann David Erdmann, Friedrich der Grosse. Eine Lebensgeschichte, vol. 3, Berlin 1833, pp. 458-459.)
  6. Im Manuskript steht "ingugurali".
  7. Hermann, Jacob, De matheseos praestantia (1707) (= Na. 104). Hermann hielt diese seine Antrittsrede in Padua am 27. November 1707.
  8. Domenico Guglielmini (1655-1710).
  9. William III, König von England (1650-1702).
  10. Bernardino Ramazzini (1633-1714).
  11. Antonio Vallisneri (1661-1730).
  12. Hermann wohnte in der ersten Zeit in Padua laut Brief von 1707.09.28 als Gast bei Michelangelo Fardella.
  13. Möglicherweise handelt es sich um Newton, Isaac, Arithmetica universalis, sive De compositione et resolutione arithmetica liber. Cui accessit Halleiana aequationum radices arithmetice inveniendi methodus. In usum juventutis Academicae, Londini (B. Tooke) 1707.
  14. Gemeint sind wohl Moivre, Abraham de, Animadversiones in D. Georgii Cheynaei Tractatum de fluxionum methodo inversa ..., Londini (E. Midwinter) 1704, und Cheyne, George, Rudimentorum methodi fluxionum inversae specimina: quae responsionem continent ad animadversiones Ab. de Moivre in Librum G. Chaeynei ..., Londini (B. Motte) 1705.
  15. Johannes Scheuchzer (1684-1738).


Zurück zur gesamten Korrespondenz