Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1707.10.05)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1707.10.05
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr 3, pp. 7-10
Fussnote Adresse und Siegel



File icon.gif Clarissimo et Doctissimo Viro

Johanni Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Ne sequius de meo in Te affectu cogites, reponam aliquid ad postremas Tuas litteras[1] reliqua dilaturus ad proximum Tuum quem sperare nos jubes adventum ad autumni finem prorogatum, ecce autem vindemiarum tempus ingruens omni ex parte, leguntur uvae, exprimitur mustum, reconditur doliis magna et insperata copia quam altero tanto superare jactant eam quam suppeditarunt superioris anni vindemiae, adeo ut vix suppetant vasa quae tot Bacchi munera capiant; et quod laetitiam publicam auget, non quantitate tantum sed et qualitate excellens habebimus vinum, si oenophilis credendum nostris;[2] File icon.gif Tu modo veni ut nostrae felicitatis particeps fias, omnia rident apud nos, nam et Ceres largam nobis dedit messem, unde nemo erit qui conqueri possit, sine Cerere et Baccho suam frigere Venerem; aut qui propter annonae Caritatem cogatur uti felibus frictis noctu lucentibus loco candelarum; aut denique qui punctula litteris i imponenda omittat ut atramento parcat; sed satis indulsimus jocis, ad seria redeo:

Scopus qui Tibi est in itinere Basiliensi magnam publico utilitatem et Tibi gloriam non levem pariet, adeoque quotquot sunt Botanices et Physices amatores, aeternum Tibi devincti manebunt si quod intendis feliciter executioni dederis, macte animo ergo Vir Doctissime et laudabile hoc opus audacter aggredere. Quae Zuingerus noster ad Nob.ssimam Hortensiam scripsit de Lunicolis,[3] facile suspicor ea ex FonFile icon.giftenellio expiscatum fuisse:[4] sed si legisset Hugenii Cosmotheoron ejusque rationes probe expendisset, profecto Lunae nullos adjudicasset incolas, non magis quam reliquorum planetarum satellitibus;[5] argumenta enim Hugeniana (multum sane probabilia) admittunt tantum in planetis primariis animantia, non in secundariis qualis est Luna: sed de hac re fusius coram. Nunc Vir Clarissime Vale et amantissimum Fratrem[6] meis verbis salvere jube.

Dabam Basileae a. d. V. Octob. MDCCVII.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Jean Scheu-

chzer tres Celebre Docteur

en Medecine etc.

à Zürich


Fussnoten

  1. Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1707.09.18.
  2. Zur ausserordentlichen Ernte im Herbst 1707 siehe Müller, Christian Adolf, Ernte und Weinlese in Riehen zur Zeit der Landvögte, in: z'Rieche (1971).
  3. Dieser Brief von Theodor Zwinger III (1658-1724) an Hortensia von Salis (1659-1715) ist anscheinend nicht erhalten.
  4. Fontenelle, Bernard le Bovier de, Entretiens sur la pluralité des mondes, Paris (Veuve C. Blageart) 1686, pp. 86-158, Second soir (Que la Lune est une Terre habitée).
  5. Huygens, Christiaan, Kosmotheoros, sive de terris coelestibus, earumque ornatu, conjecturae ..., Hagae Comitum [Den Haag] (A. Moetjens) 1698. In diesem Werk geht Huygens detailliert auf ausserirdisches Leben ein. Seiner Meinung nach ist Leben, wie es auf der Erde existiert, auf dem irdischen Mond und analog auf den Planetenmonden wegen des dort herrschenden Atmosphären- und Wassermangels sehr unwahrscheinlich (p. 114 ff.), auf der Sonne und den Fixsternen aufgrund der grossen Hitze sogar ausgeschlossen (p. 127 ff.). In seinem Brief an Johannes Buxtorf von 1705 zitiert Johann I Bernoulli ausdrücklich Huygens Aussage aus dessen Kosmotheoros auf p. 5, wonach es sich bei Keplers Annahme von Mondbewohnern in seinem Somnium um eine literarische Fiktion handelt.
  6. Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733).


Zurück zur gesamten Korrespondenz