Bernoulli, Johann I an Buxtorf, Johannes (1705.00.00)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Buxtorf, Johannes, 1663-1732
Ort [s.l.]
Datum 1705.00.00
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 673:Bl.163
Fussnote Der Brief muss in Basel verfasst sein, also nach 1705, da die beigebundene Anfrage Buxtorfs an Joh. B. als Adresse nur "Pour Monsieur le Docteur & Professeur Bernoulli Chez Luy" vermerkt. Der Brief trägt die alte Nummer "65".



D.o Prof. Buxtorffio

Mira sunt fateor Vir Rev. et Cl. quae de Keplero ex Theologo Tuo Celeb. refers commenta sed dubitans, annon forte animi gratia a tanto Astronomo illa essent prodita; consului quid de Keplerianis istis figmentis sentirent Astronomiae peritiores (ipsius enim Kepleri Selenographiam quae in ipsius somnio Astronomico[1] extat, inter eius scripta quae mihi sunt, non inveni). Hac de re Hugenii Viri dum viveret in Astronomicis summi, et forsan pietate nulli sui temporis Theologo secundi verba in Cosmotheoro pag. 5 sunt notatu dignissima. "Tantum fabulas quasdam", inquit, "de Lunae populis nonnulli contexuerunt, animi causa, Lucianis haud multo verisimiliores. Nam et Keplerianas his annumero, quibus ille in Somnio Astronomico ludere voluit. etc."[2] Vides nunc Vir Cl. qua fide Theologus ille bono Keplero affricet insulsa ejusmodi figmenta tanquam serio prolata, quae tamen tantum ex animo jocandi promanarunt, ut vel ipse Titulus Somnii astronomici satis testatur. An Theologus ille ita cum Astronomo Copernizante agere voluerit, ut eum imperitorum risui et contemtui exponeret, mea non interest inquirere. Id acriori Tuo judicio relinquo. Interim vale Vir Rev. et Cl. et fave

T. T. J. B.


Fussnoten

  1. Kepler, Johannes, Somnium, seu opus posthumum de astronomia lunari, divulgatum a m. Ludovico Kepplero filio, Sagani Silesiorum absolutum Francofurti [Sagan/Frankfurt] 1634.
  2. Huygens, Christiaan, Kosmotheoros, sive De Terris Coelestibus, earumque ornatu, conjecturae, Hagae-Comitum [Den Haag] (Adrianus Moetjens) 1699.


Zurück zur gesamten Korrespondenz