Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1707.09.07)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1707.09.07
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 2, pp. 5-6
Fussnote



File icon.gif Clarissimo ac Doctissimo Viro

Johanni Scheuchzero M. D.

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Tametsi per octiduum assequi studuerim litterarum Tuarum[1] novissimarum sensum; experior tamen me Davum esse non Oedipum; quid enim? incertus sum num Te visuri hic simus nec ne: dicis modo meam ut vocas erga Te benevolentiam a Laribus meis Te excludere, item Te iis quae obtuli frui non posse, ut et Tibi animum non esse vel me vel itineris Favariensis socios fatigare. Addis vero in fine in votis esse Tibi de Tuo iridis phaenomeno plenius a me edoceri vel nunc vel postquam meos Tibi salutare lares licitum fuerit.[2] Quomodo haec cohaereant ipse dispicias. Hoc unicum addam, si oblatis conditionibus frui refugias, fac Tibi alias et veni modo, habebis me facilem et commodum; spero equidem inter nos haud aegre pactum iri ea de re. Nunc File icon.gif demum intelligo probe Iridis vestrae phaenomenon;[3] et ideo largior oculum spectatoris constitutum in nube rorida in qua iris generatur, versari quoque in ipsa parte colorata; interim etiam hoc notes velim, Iridem jam non esse tantum circumferentiam circuli sed integram superficiem conicam, cujus vertex est in ipso oculo, axis vero recta linea ducta ex centro Solis per oculum faciens cum latere coni angulum 42 gr. si rationes opticas desideras vide sis quae Cartesius habet de Iride in libro suo de meteoris;[4] Explicat enim totum hoc negotium eleganter et ingeniose, ita ut solo hoc specimine plus fere laudis apud me meruerit quam reliqua ipsius tota philosophia. Quid Litterae Zuingeri[5] Nostri ad Nobilem Hortensiam de Salis contineant de Lunae incolis quod tam curiosum sit ut in aurem dici mereatur ne per somnium quidem divinare possim: ideoque gratum erit, si quid illud sit uberius et clarius aperueris. Vale vir Doctissime et me amare perge.

Dabam Basileae a. d. VII. Sept. 1707.

Cl. Frater[6] a me officiosissime resalutatur.


Fussnoten

  1. Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1707.08.28.
  2. Johann I Bernoulli zitiert hier die ersten und letzten Sätze aus Johannes Scheuchzers Brief von 1707.08.28.
  3. Siehe den Kommentar im Brief von Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1707.08.21.
  4. Descartes, René, Discours de la méthode pour bien conduire sa raison, et chercher la verité dans les sciences. Plus la Dioptrique, les Météores, et la Géométrie. ..., Leyde (J. Maire) 1637. Johann Bernoulli bezieht sich auf den im Anhang Les meteores auf pp. 250-271 befindlichen Discours Huitiesme De l'arc-en-ciel.
  5. Theodor Zwinger III (1658-1724) an Hortensia von Salis (1659-1715). Siehe Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1707.08.21.
  6. Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733).


Zurück zur gesamten Korrespondenz