Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1707.08.28)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1707.08.28
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 2*
Fussnote



File icon.gif Vir Excellentissime; Fautor Aestumatissime.

Nescio an nimia Tua erga me benevolentia a felicissimis Laribus Tuis excludere immeritum velis, an ad eosdem invitare, tanta obtulisti, quibus frui non nisi ingratus possem, quapropter prosperitatis momentum ad ulteriorem moram merito refero; nec Te Vir Excell.me nec Honoratissimos in Thermis Favariis[1] socios fatigare, animus est, cum alias ea quae pauculae meae possunt vires Tum Tibi, tum Illis debeam; quapropter contra quaevis incommoda sancte protestor: Si quae grata palato Tuo delicatissimo locutus sum; si quae grata, quorum tamen non memini prorsus, feci, non haec tanti fuerunt momenti, quam tentarem si vel maxime vires sufficerent; En totum me, de quo disponas ad lubitum, jubeo.

Quod Phaenomenon communicatum Iridis attinet,[2] id denuo confirmo; enarrabo idem plenius si patientia Tua ponderosioribus pressa negotiis concedet. Prolabitur Aqua ex petra plus quam ducentos pedes alta, et in subjacentes petrarum moles ingentes ingenti cum fragore praecipitatur, magna aquae continuo labentis pars a violenta ad cautes allisione resolvitur in vapores copiosissimos continuam quasi nubem roridam referentes; sin File icon.gif procul a nube stationem elegeris pro situ Solis semper variantem, Iridis arcum verticalem videbis per integram nubem vaporosam exporrectum; Sin autem in ipsos vapores descendendi voluptas sit, En in ipsis aquae in vapores resolutae guttulis constituto Tibi repraesentabitur Iridis circulus integer cuius partem ipsi spectatoris curiosi oculi constituunt; ast probe notandum hunc circulum non esse verticaliter erectum, prout Iridum consuetus modus est, sed vel horizontalem, vel ad Horizontem inclinatum; nec etiam hic circulus sex septemve pedes diametro excedet latitudine autem quatuor; ipsa colorata fascia, aut peripheria autem tres pollices plus minus adaequat. En Phaenomeni totius, prout idem guttulis aqueis probe madefactus observavi, breviam descriptionem; nullum corporis punctum, per consequens etiam nec oculi sunt, quae singula copiosissimis, minutissimisve Aquae globulis non circundentur, cum etiam, tam remotiores ab oculis, quam proximae aquae resolutae particulae refractionem radiorum Solarium patiantur, quid mirum si tale quid jucundissimo File icon.gif observatoris spectaculo eveniat, nec etiam tali in casu madefactum fuisse piget. Opticas, vilissimasque e principiis infimis saltem desumptas ratiunculas meas in medium proferre, ut verum, fatear non audeo, ne nauseam moveam; hoc tamen in votis est ut a Viro Excell.mo hac de re plenius edocear, vel nunc, vel postquam Tuos mihi salutare Lares licitum fuerit; His Vale Vir Excell.me et favere ne dedigneris Excell.mi Nominis Tui Cultori perpetuo Iohanni Scheuchzero D.ri.

Tiguri d. 28. Aug. 1707.

P. S. Frater meus[3] Sua Tibi dedicat officia.


Fussnoten

  1. Altes Bad Pfäfers.
  2. Siehe Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1707.08.21 und die Antwort Johann I Bernoullis von 1707.08.24.
  3. Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733).


Zurück zur gesamten Korrespondenz