Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1707.01.05)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1707.01.05
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.309-312
Fussnote Siegelspuren



File icon.gif Vir Celeberrime, Fautor et Amice honoratissime

Fasciculum Tuum quem ad me curasti heri sub vesperam optime accepi, quibus inclusa erant praeter exemplaria quae mihi deerant ex novis tuis literariis Helvetiae[1] tum novissimorum complura quae omnia cum Titulis Novorum Tuorum curiosorum[2] suis quibusque[3] possessoribus aut tradam ipse aut tradi curabo per ancillas, Dn. autem Paravicinus noster[4] et Dn. Bauhinus[5] sua jam habent quibus heri ea transmisi. Quod in ipsis anni primordiis novus honor Tibi in receptione ad Borussicam Societatem quam diu jam promeritus es, contigit laetus intellexi, Tibique eapropter animitus gratulor;[6] an et quid hujusmodi mihi expectandum sit tempus docebit de iis enim non cogito; si spes mihi poterit esse aliqua hujusmodi honoris obtinendi ea respiciet Academiam regiam Parisiensem ad quam mihi ut spero aliquando accessus patebit; Ipsa enim societas cui Clariss. Varignon[7] a me rogatus, gratias meo nomine egit, quod praeter Illustriss. Bianchinum[8] et me etiam Regi voluerint commendare ut alterutrum ex nobis nominaret qui defuncto nostro Bernoullio[9] in munere Academici extranei succederet: Cl. Varignonio Tum a Praeside Illustriss. Abbate Bignonio tum ab Academia responsum fuit,[10] id quod dilatum sit non auferri Celeberrimusque Fontenellius[11] eodem pariter modo ad me scripsit.[12] Caeterum honori ducerem maximo ut, quemadmodum fuimus hactenus Amici, laborum aliqua in Academia Illustri Tibi adjungerer socius. Quinque sunt elapsi Menses ex quo nullas Patavio literas accepi, et nescio quandonam tandem negotium meum sit finiendum aut ego literas vocatorias, ut ajunt, sim accepturus, mense enim Martio elapsi modo anni Illustriss. secretarius Gaddaldini[13] Excellentiss. Reformatorum nomine ad Dn. Fardella[14] literas dederat quibus meam ad Patavinam Matheseos Professionem electionem notam faceret, easque Dn. Fardella ad me misit,[15] ut amicis ostendere, ait ille, possim, quanti me faciunt Excellentiss.mi Proceres quod de me tali Cathedrae praeficiendo cogitarint [e]t videtur eos iterum hujus benevolae erga me voluntatis poenituisse cum de complendo et conficiendo negotio non amplius cogitent. Verum voluntas eorum mihi ex proximis File icon.gif Fardellianis literis[16] plenius innotescet, quas proin avidissime expecto.

Baylii Lexicon[17] cum adjuncto Vestro Ludovico aureo[18] aliisque aut cras aut perendie ad vos proficiscetur ex hac urbe, vectura Mülleriana,[19] occasionem citius invenire non potui. Dominus Harscherus perendie quoque ut puto a nobis discedet Marburgum versus iter facturus ubi Professionem Eloquentiae et Historiarum exornabit.[20] Nullus dubito quin Acta Parisinae societatis[21] vos multum delectent, multa enim in iis Curiosa tam ad Historiam Naturalem quam ad Medecinam, Physicam et Mathesin pertinentia habentur, multa dico, non tamen omnia, nam in iisdem jejuna quoque sunt non nulla specimina quae sane omittti facile potuissent. Haec ipsa acta mihi subinde occasionem subministrant de variis meditandi circa res mathematicas et physicas. Sic Occasione schediasmatis[22] Hireani de Curvatura radii visivi[23] ansam habui mea propria meditata Circa idem argumentum in Actis[24] publicandi, ipsumque theorema pro multiplicatione angulorum eidem meo schediasmati[25] subnexum, natum est quod ex Actis anni 1703 aut potius ex historia ejusdem anni[26] didicerim quendam Dn. de Lagny simile quid praestitisse[27] quod tamen ibi nondum comparuerat. Et nunc demum idem Dn. de Lagny methodum suam pag. 254 anni 1705[28] inseruit quae toto coelo a mea differt quam exposui Mens. Iun. 1706 in Act. Lips.[29] Et in novissimo hoc suo specimine Dn. de Lagny existimat formulam suam Tangentium nullo modo ex sinubus elici posse; sed ego contrarium ipsi demonstrabo, probabo enim inventionem Tangentium et secantiu[m] non nisi corollaria esse generalis propositionis quae docet quo pacto sinus alicujus anguli multipli utcunque alterius dati inveniri queat. Chrystallorum generationem aut formationem difficilem admodum File icon.gif explicatu existimo, et omnia quae de intimo corporum contextu proferuntur pro certis nullo modo venditari possunt, videntur equidem minime particulae exagonae chrystallum componentes, sed quomodo formatae fuerint an a Deo primum immediate ita creatae, an vero alio modo formatae nos omnino latere videtur aut id saltem profundissime ignoro. Proxime exscribam Hugenii Cogitata circa chrystallorum generationem aut formationem ex tractatu suo de Lumine[30] et Tibi eo Libro destituto transmittam.

Gratias tandem ago maximas pro transmissis mihi novis Tuis literariis helveticis et Titulis novorum naturalium,[31] et conabor suo tempore grati animi indicia edere, de quo ne dubites est quod enixe roget Celeberrimi Nominis Tui Cultor perpetuus Jacobus Hermannus.

Basileae Raptissi.me Die 5.to Ianuarii 1707.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Jean Jaques

Scheuchzer celebre Medecin et des

societez Royales de Londres et de Berlin

et de l'Imperiale

à Zurich


Fussnoten

  1. Scheuchzer, Johann Jakob (ed.), Nova literaria Helvetica pro annis 1705 et 1706 ..., Tiguri [Zürich] (M. Schaufelberger/Chr. Hardmeyer) [1707].
  2. Es handelt sich um die Titelblätter für einen Jahrgang von Johann Jakob Scheuchzers wöchentlich erscheinenden Seltsamer Naturgeschichten des Schweizer-Lands wochentliche Erzehlung (Beschreibung der Natur-Geschichten des Schweizerlands, Teil 1), Zürich (J. J. Scheuchzer) 1706. Diese Titelblätter konnten von den Abonnenten der Sammlung den Heften eines Jahrgangs vorangestellt werden, falls sie diese zu einem Band binden liessen.
  3. Im Manuskript steht "quibusqe".
  4. Vincentius Paravicini (1648-1726).
  5. Vielleicht Johann Jacob Bauhin (1641-?).
  6. Johann Jakob Scheuchzer wurde am 6. Dezember 1706 zum Auswärtigen Mitglied der Königlich Preussischen Akademie der Wissenschaften gewählt.
  7. Pierre Varignon (1654-1722).
  8. Francesco Bianchini (1662-1729).
  9. Jacob I Bernoulli (1654-1705) war von 1699 bis zu seinem Tod im Jahre 1705 einer der acht "membres associés" der Pariser Akademie der Wissenschaften.
  10. Abbé Bignon (1662-1743).
  11. Bernard le Bovier de Fontenelle (1657-1757).
  12. Dieser Brief Fontenelles an Hermann ist nicht erhalten.
  13. Agostino Gadaldini (?-?).
  14. Dieser Brief von Agostino Gadaldini an Michelangelo Fardella konnte bisher nicht nachgewiesen werden.
  15. Die Briefe Fardellas an Hermann sind anscheinend nicht erhalten.
  16. Siehe oben.
  17. Bayle, Pierre, Dictionaire historique et critique ... Seconde édition revuë, corrigée et augmentée par l’auteur, 3 vols., Rotterdam (R. Leers) 1702.
  18. 1 Louis d'or, französische Goldmünze.
  19. Hermann hat diesen Versand mittels der Speditionsfirma von Melchior Müller (1657-1713) bereits in seinem Brief von 1706.12.30 angekündigt.
  20. Nikolaus Harscher (1683-1742) trat am 27. Januar 1707 die Professur für Geschichte und Eloquenz in Marburg als Nachfolger von Jacob Christoph Iselin an.
  21. Mém. Paris.
  22. Im Manuskript steht "shediasmatis".
  23. La Hire, Philippe de, Examen de la ligne courbe, formée par un rayon de lumière qui traverse l'atmosphère, in: Mém. Paris 1702 (1704) pp. 52-60 und Suite de l'examen de la ligne courbe, que décrivent les rayons de lumière en traversant l'atmosphère, ibid., pp. 182-187.
  24. Die Publikation erfolgte in: AE Junii 1706.
  25. Im Manuskript steht "shediasmati". Gemeint ist Hermann, Jacob, Disquisitio Dioptrica de Curvatura Radiorum visivorum atmosphaeram trajicientium, cui accedit indefinita Sectio angularis ope Tangentium et Secantium. ...(= Na. 009).
  26. Hier meint Hermann offenbar die Hist. Paris.
  27. Thomas Fantet de Lagny (1660-1734).
  28. Lagny, Thomas Fantet de, Supplement de trigonometrie, contenant deux theoremes generaux sur les tangentes & les secantes des angles multiples, in: Mém. Paris 1705 (1706), pp. 254-263. (Digitalisat bei Gallica).
  29. Hermann, Jacob, op. cit. (= Na. 009).
  30. [Huygens, Christiaan], Traité de la lumière, où sont expliquées les causes de ce qui luy arrive dans la réflexion, et dans la réfraction. Et particulièrement dans l’étrange réfraction du cristal d’Islande. Par C. H. D. Z. [Christiaan Huygens D. Zulichem] Avec un discours de la cause de la pesanteur, Leide (P. van der Aa) 1690.
  31. Siehe oben Anmerkung 2.


Zurück zur gesamten Korrespondenz