Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1706.10.20)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1706.10.20
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.293-294
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberr.me Amice honoratiss.me

Gratias habeo maximas pro catalogo Dissertationum mathematicarum ex Novis litterariis Germaniae[1] et Maris Balthici excerpto[2] tum etiam pro omnibus reliquis quibus me quotidie[3] magis magisque Tibi devincis; inter has dissertationes pleraeque haud dubie sunt curiosae et ideo doleo hujusmodi opuscula difficulter apud nos haberi, inter eas quas mihi recenses eam possideo quam Comes Bonde sub Praesidio Cl. Creilingii Tubingae habuit,[4] quam Praeses mihi Tubinga transmisit,[5] de reliquis nullam vidi nisi Hofmanni Ephemerides[6] excipias quas in Bibliopoliis obiter perlustravi]. Politissimus Vir Dn. Ulricus Iunius[7] me nuper convenit simulque subjunxit se usque ad finem hujus anni hic esse commoraturum, algebraica praeprimis excolendi gratia. Quantopere is eximia Tua in rem literariam merita et insignem tuam comitatem laudarit non est quod multis hic exponam. Quod de continuatione novorum Tuorum Helveticorum[8] cogites laetus a Te percipio; non deero cum Cl. nostro Paravicinio,[9] ut postulas, hac de re agere ipsumque rogare ut ea quae communicanda Tecum habebit, mature transmittat. En Tibi quatuor exemplaria Dissertatiunculae meae[10] quam nuperrime vacante tum sede Oratoriae nunc autem Cl. nostro Staehelino [11] redintegrata, publice ventilandam stiti, excusabis errores si scias praepropere admodum eam a me esse conscriptam, duo si placet exemplaria cum plurima mea salute et adjecta epistola nisi grave sit, trades Amiciss. Dn. Fratri.[12] Clarissimus Staehelinus unanimi Procerum suffragio ad eam quam dixi Cathedram heri fuit promotus. Restituo quoque Catalogum Tuum[13] in quo excerptum Cl. Paravicini invenies eorum quae habere gestit. Quantum ad praetium Dictionarii Critici Baelii[14] attinet illud summam octodecim thalerorum conficit at nescio an in Bibliopolio Richteriano adhuc prostet; mortuo enim Philippo Richtero[15] eam officinam amplius non visitare soleo. Plura non succurrunt, Vale et me ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum

Basileae 20 8bris 1706.


Fussnoten

  1. Lehmann, Peter Ambros (ed.), Nova literaria Germaniae, collecta Hamburgi (später Nova literaria Germaniae, aliorumque Europae regnorum, collecta Hamburgi), Hamburgi/Lipsiae [Leipzig]/Francofurti (B. Schiller, J. N. Gennagel, G. Liebezeit), 1703-1709.
  2. Melle, Jacob von/Leopold, Achilles Daniel/Starck, Caspar Heinrich (eds.), Nova literaria Maris Balthici et Septentrionis, Lubecae/Lipsiae [Lübeck/Leipzig] (Stock/Venator/Böckmann) 1698-1708.
  3. Im Manuskript steht "quotitie".
  4. Bonde, Gustaf/Creiling, Johann Conrad, Statera universalis hoc est dissertatio academica qua legem isodynamicam in natura observatam, ad phaenomena cuncta, etiam optica, aeque ac ad moralia, cumprimis jus naturae, aliaque in universum extendi, breviter ostenditur a Gustavo Bonde Comite in Biörnö, Libero Barone & Dynasta in Hesleby, Lindholm & Toftaholm &c. actumque dirigente Domino Jo. Conrado Creiling praeside. In illustri & publico conventu proposita & contra illustrissimos, excellentissimos atque generosissimos Dominos opponentes amica exercitatione defensa ad diem 23. Aprilis MDCCIII, Tubingae (J. Graez) 1703.
  5. Ein entsprechender Brief von Johann Conrad Creiling an Jacob Hermann ist anscheinend nicht erhalten.
  6. Hoffmann, Johann Heinrich (ed.), Ephemerides novae motuum coelestium seculi decimi octavi, prima & secunda ad annos aerae christianae 1701 & 1702 approbante a serenmo ac potentmo Rege Borussiae instituta, Societate Scientiarum Brandeburgica, ex tabulis Rudolphinis Kepleri, ad meridianum Uraniburgicum, qui per mediam fere Europam transit, diligenter supputatae ..., Berolini [Berlin] (J. Ch. Papen) 1702, und weitere Ausgaben.
  7. Zum Basler Aufenthalt von Ulrich Junius (1670-1726) siehe den vorangehenden Brief von 1706.10.06.
  8. Scheuchzer, Johann Jakob (ed.), Nova literaria Helvetica pro annis ..., Tiguri [Zürich] (D. Gessner, J. J. Scheuchzer, M. Schaufelberger/Chr. Hardmeyer) 1702-1715.
  9. Vincentius Paravicini (1648-1726).
  10. Hermann, Jacob, Specimen de requisitis ad veram eloquentiam (1706) (= Na. 010). Es handelt sich dabei um zwölf Thesen Hermanns anlässlich seiner vergeblichen Bewerbung um den Lehrstuhl der Eloquenz in Basel, der durch den Wechsel von Johann Jakob Battier (1664-1720) auf den Lehrstuhl für Institutionen und öffentliches Recht frei geworden war. Wie weiter unten erwähnt, wurde anstelle Hermanns Johann Heinrich Staehelin (1668-1721) auf den vakanten Lehrstuhl gewählt.
  11. Johann Heinrich Staehelin (1668-1721).
  12. Dieser zur Weiterleitung an Johannes Scheuchzer bestimmte Brief konnte bisher nicht nachgewiesen werden.
  13. Es handelt sich den Katalog der überschüssigen Bücher aus Scheuchzers Bibliothek, den Hermann an Paravicini weitergeleitet hat. Siehe den Brief von 1706.09.29.
  14. Bayle, Pierre, Dictionaire historique et critique ... Seconde édition revuë, corrigée et augmentée par l’auteur, 3 vols., Rotterdam (R. Leers) 1702.
  15. Johann Philipp Richter (?-1706) wirkte von 1683 bis 1706 als Buchdrucker und Buchhändler in Basel.


Zurück zur gesamten Korrespondenz