Bernoulli, Johann I an Mencke, Johann Burckhard (1710.08.12)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Mencke, Johann Burkhard, 1674-1732
Ort Basel
Datum 1710.08.12
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 674:Bl.142v
Fussnote



File icon.gif Viro Clarissimo

Burchardo Menckenio

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Litteras Tuas Vir Clariss. d. 22 Aprilis datas nonnisi quarto post mense hoc est nuperrime accepi, cujus culpam rejicio in oscitantiam mercatoris ad quem fuerunt missae. Pretium pro Actis vestris ad annum 1696 cum omnibus praecedentibus simul missis, exolvi [inque] beato Tuo Patri, sequentia vero singulis bimestribus vel trimestribus prout occasio ferebat ad me misit, pretium vero, pro ea qua fuit erga me urbanitate, acceptare noluit, respiciens forte ad ea quod exemplaria non pauca pro Viris doctis coëmta ab ipso recta accersiverim: forte etiam ad ea, quod existimaverit nostra schediasmata nonnihil contribuere potuisse apud Mathematicos ad Actorum commendationem. Quod autem nunc pariter pro iis quae abs Te accepi, nihil petere velis, imo et quae in futurum edentur gratis transmittere offeras, civilitas sane est quam apud Te nondum demerui, demerere tamen conabor quocunque modo, Tuum est ejus mihi occasionem praebere; si observata mea non inutilia Actis vestris judicaveris, commoda occasione subinde quaedam transmittam. De Supplementorum Tomo IV nihil adhuc accepi, desunt etiam mihi menses duo ultimi superioris anni. Rogatu Bibliothecarii nostri mitto hanc schedulam, quae docebit, quid desideretur ad complendum exemplar ad Bibliothecam Academicam pertinens. Desunt ut vides anni 1703, 4, 5, 6, 7, 8, 9 et hic qui excurrit, item novem menses posterioris anni 1702; item Supplement. Tomus 2dus. Item sectiones 7 posteriores Tom. III. Item indices generales decennii secundi, et tandem Supplem. Tomi IV sectiones hactenus editae; Quae omnia, si lubet, huc mitte et simul indica, cui solvi debeat pretium; Illustr. Leibnitius scripsit mihi Miscellanea Berolinensia praelum jam evasisse, eorum exemplar mihi promittit,[1] quod avide expecto. Cl. Wolfio cui salutem quaeso meis verbis impertias non ita pridem respondi et mea annotata in ipsius Aërometriam communicavi,[2] spero litteras meas ad ipsum rite pervenisse: miror equidem Tecum quid in Moscovia sit facturus; sperat ne se apud nationem tam barbaram aequiores rerum Mathematicarum aestimatores inventurum. Quid agit Cl. Junius Prof. Mathes. qui ante aliquot annos mea informatione in algebraic[is] est usus, postea Lutetiam, nescio quo infortunio arresto fuit detentus longo tempore, tandem tamen mea interpositione ab eo iterum liberatus.[3] Adgnatus meus jam ab aliquo tempore Lutetiae commoratur, perscripsi ei verbis Tuis salutem. Quod superest Vale Vir Excell. et me amare perge.

Dabam Basileae a. d. XII. Aug. MDCCX.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz