Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johann Jakob (1706.03.17)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1706.03.17
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms. H 318, pp.3-6
Fussnote Untere Hälfte von p.5/6 abgerissen



File icon.gif Viro Clarissimo et Eruditissimo

Joh. Jacobo Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Inexpectatae quidem, fateor, fuerunt Tuae litterae,[1] sed non ideo minus gratae, nedum a peregrino vel ignoto profectae; jam diu enim apud Belgas adhuc commoranti[2] nomen Joh. Jacobi Scheuchzeri mihi innotuit, lectis praesertim quibusdam ex Eruditis scriptis quae in lucem emisisti. Quod vero de me tam honorifice sentias et praedices, id Tuae humanitati imputo, conscius ego infirmitatis meae hoc unum in votis habeo, ut possim aliquando mereri praeconia Tua, quae interim Tibi magis merenti reddita volo. Doctissimo Tuo Fratri, cui meis verbis plurimam salutem dicito, nihil benevolentiae exhibere potui quod laude aliqua dignum sit, doleo quod ob tumorem pedis quo tum laborabam non potuerim interesse ejus promotioni; quam novam Fratris dignitatem etiam Tibi ex animo gratulor.[3] Pro narrationibus Tuis rerum naturalium Helveticarum[4] quas mihi dono misisti, summas ago gratias: tanto File icon.gif magis mihi placent specimina Tua, quod in eodem studii genere etiam ego aliquantillam operam collocavi, neque sine omni successu:[5] Inveni in illis multa et utilia et curiosa, quantum nempe licuit animadvertere fugitiva perlustratione; sed attentius perlegam ubi vacaverit. Ecce mitto hic (non quidem redhostimenti loco, esset enim remuneratio nimis tenuis) Parentationem in memoriam fratris mei.[6] Opto ut successum habeat rumor sparsus de vocatione Tua ad Professionem Matheseos et Botanices in acad. Groningana, ita enim magno foenore resarciretur levis jactura qua ea academia me abeunte passa fuit. Si unquam consilium capias eo eundi, suadeo ut munias praecordia muro aheneo contra innumerorum malevolorum et ignorantium fratrum rixas et artes occultas quibus Te perdere molientur, hoc tamen solamen habebis, quod multos etiam Viros egregios et Eruditos inter ipsos magistratus reperies qui contra iniquorum machinationes partes Tuas potenter tuebuntur;[7] credas mihi utrumque experto. Si quid interim a tenuitate mea fieri File icon.gif posse putes in Tui commendationem (quamvis aliena commendatione opus non sit, ubi propria adsunt merita) persuasum habeas me data occasione commodis Tuis quovis modo obstetricaturum. Vale.

Dabam Basileae a. d. XVII. Martij MDCCVI


Fussnoten

  1. Johann Jakob Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1706.03.06.
  2. Johann I Bernoulli war von 1695 bis 1705 Professor der Mathematik in Groningen.
  3. Zu Johannes Scheuchzers Aufenthalt in Basel und Promotion siehe den Brief von 1706.03.06.
  4. Scheuchzer, Johann Jakob, Seltsamer Naturgeschichten des Schweizer-Lands wochentliche Erzehlung (Beschreibung der Natur-Geschichten des Schweizerlands, Teil 1), Zürich (J. J. Scheuchzer) 1706.
  5. Es handelt sich vielleicht um die von Johann Bernoulli nicht in seine Opera omnia aufgenommene Disputatio meteorologica de grandine et tonitru ..., Groningae (Catharina Zandt) 1698, (= Op. 212).
  6. Battier, Johann Jakob, Vita celeberr. mathematici Jacobi Bernoullii in Acad. Basil. mathem. Profess. meritiss. oratione parentali exposita die XXIII. Novemb. A. MDCCV a J. Jacobo Battierio J. U. D. Eloq. Profess. P. accedunt variorum epicedia, Basileae (J. C. von Mechel) 1705.
  7. Johann Bernoulli wurde während seines Groninger Aufenthalts in einen theologischen Streit verwickelt. Siehe dazu den Brief von 1710.11.19.


Zurück zur gesamten Korrespondenz