Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1705.11.25)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1705.11.25
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.257-258
Fussnote



File icon.gif Vir Clarissime et Experientissime

Fautor et Amice pl. colende.

Quamvis a multo jam tempore duos libros Gaudentii viz. Roberti Miscellanea Italica[1] et Gregoriorum scripta[2] a Tua humanitate mutuo acceptos mecum retinuerim, hocque pacto si non verae amicitiae, urbanitatis saltem leges violasse videri possim; nihilo tamen minus, bonitate tua atque humanitate confisus et etiamnunc Te rogare audeo ut, si forte per octiduum eum Actorum Lipsiensium mensem ubi Specimen aliquod insigne a Cl. Ioh. Bernoullio[3] circa Reptorias ut vocat Curvas, extat, puto autem esse Augustum Aut huic vicinum,[4] mihi citra Tuum incommodum commodare posses, id ne facere detrectes; hancque mihi libertatem, non meae curiositati explendae, sed Cel. nostri Bernoulli sumo; qui vehementer eum Mensem actorum cui ingeniosissimum suum Inventum insertum extat, videre gestit, eum praeprimis in finem ut videret numquid menda quaedam ibi irrepsissent; spero nunc, post hanc mei petiti redditam rationem, me facilius importunitatis meae veniam impetraturum; de caetero post quindecim dies Tibi omnia quae Tua sunt non sine maximarum gratiarum actione intemerate exacte remittam. Dn. Bernoulli Professionem mathematicam cui a Proceribus nostris conspirantibus in unum suffragiis praefectus est, elegantissima oratione De Altioris Geometriae nova Analysi ejusque usu et necessitate ad studium physicum,[5] auspicatus est nupere. File icon.gif Cl. noster Iac. Battierius[6] ICtus[7] beato Iac. Bernoulli[8] parentavit nudius tertius, dictaque funebris oratio[9] eique adjuncta Epicedia lucem aspiciet publicam, quibus si Tua addendo celebris viri memoriam celebrare dignaberis universam Bernoullianam domum Tibi devincies. Vacat nunc graeca Professio quam Cl. noster Battierius Medicus excellentissimus Hellenista[10] et Dn. Lud. Frey S. S. M. C. Lingu. orientalium peritissimus[11] Ille speciminis loco edidit Emendationum in Diogenem Laërtium continuationem[12] hic vero a se conscriptam defendet dissertationem De Conjungendo studio Linguarum orientalium cum studio graeco;[13] haec sunt, Vir Clarissime quae Tecum communicanda habui nova. Vale et, quod facis, me ama.

Tuum deditissimum I. Hermannum

Basileae 25 9bris 1705.


Fussnoten

  1. Roberti, Gaudenzio (ed.), Miscellanea italica physico-mathematica, Bononiae [Bologna] (Typographia Pisariana) 1692. Scheuchzer hat in seinem Brief von 1704.01.12 angekündigt, dass er Hermann das Werk von Roberti überlassen werde. Hermann war besonders in dem darin pp. 1-150 abgedruckten Beitrag von Guglielmini, Domenico, Aquarum fluentium mensura nova methodo inquisita ... interessiert.
  2. Scheuchzer hat mit seinem Brief von 1704.02.10 die beiden Schriften Gregory, David, Exercitatio geometrica de dimensione figurarum sive specimen methodi generalis dimetiendi quasuis figuras, Edinburgi (J. Kniblus/J. Solingensis/J. Colmarius) 1684, und Gregory, James, Exercitationes geometricae, Londini (W. Godbid) 1668, an Hermann gesandt.
  3. Johann I Bernoulli (1667-1748).
  4. Johann I Bernoullis Motus reptorius ejusque insignis usus pro Lineis Curvis (= Op. LXXIV) ist in der Tat im August 1705 in den AE, pp. 347-360, erschienen.
  5. Bernoulli, Johann I, Oratio Inauguralis (= Ms 339). Das Manuskript der am 17. November 1705 gehaltenen Antrittsrede trägt als Titel (wohl von der Hand Nicolaus I Bernoullis) die etwas abweichende Aufschrift "de Fato novae analyseos et profundioris Geom."
  6. Johann Jakob Battier (1664-1720).
  7. ICtus= Juris consultus. Battier war seit 1695 Stadtkonsulent und seit 1696 Professor der Eloquenz in Basel.
  8. Jacob Bernoulli (1654-1705).
  9. Es handelt sich um die Leichenrede auf Jacob Bernoulli von Battier, Johann Jacob, Vita celeberr. mathematici Jacobi Bernoullii in Acad. Basil. Mathem. Profess. Meritiss. oratione parentali exposita die XXIII. Novemb. a. M D CCV ..., Basileae (J. C. von Mechel) 1705.
  10. Samuel Battier (1667-1744), Dr. med., wurde am 15. Oktober 1705 Professor des Griechischen, kündigte daneben jedoch auch "collegia physico-medica" an.
  11. Johann Ludwig Frey (1682-1759) wurde in Basel erst 1706/07 Dozent für Katechetik und orientalische Sprachen.
  12. Battier, Samuel, Observationum et emendationum in Diogenis Laërtii libros de vitis philosophorum continuatio cum notis quibusdam in Julii Pollucis onomasticon ... à Samuele Battierio, Ph. & M. D. cum Profess. Gr. Ling. cujus Vicar. munere aliquandiu fungebatur, vacaret, ad d. XX. Novembr. L. H. Q. S. proposita. Respondente ... Samuele Grynaeo, Ph. St., Basileae (J. J. Battier) 1705.
  13. Frey, Johann Ludwig, Dissertatio philologica de coniungendo studio linguarum orientis cum studio Graeco quam jussu sapientissimi philosophorum ordinis acante Cathedra Linguae Graecae ad d. 27 Nov. anno MDCCV publice examinandam offert M. Joh. Ludovicus Frey S.M.C. respondente florentissimi ingenij juvene Jeremia Raillardo Basil., Basileae (J. Brandmüller) 1705.


Zurück zur gesamten Korrespondenz