Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1704.06.04)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1704.06.04
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.203-204
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime et Experientissime, Fautor et Amice honoratissime.

Diu est ex quo literis Te non compellarim, propter innumera quibus distraheris negotia quibus impedimenta objicere nolui. Verum ex Koenigiano Bibliopolio traditum mihi Tuo Nomine Exemplar Geographiae Woodwardianae[1] moras non potuit non amputare. Quandoquidem ergo pristino Tuo erga me agendi modo ulterius Tibi insistere placuit; bene scilicet de me merendo. Ita et hunc, ut alias, cum gratiarum actione hujus Epistolae Initium facere teneor: facerem id maxima cum alacritate si modo merita, meritis reponere possem: rogo tamen quam humillime ut occasionem promptissimum Tibi inserviendi et gratum animum testandi mihi praebere et suppeditare velis, quod sane maximam mihi allaturum esset voluptatem si mihi unquam contingeret esse adeo felici.

Forsan nescivisti, Cl. Vir, me jam a sat longo tempore accepisse a Tua manu exemplar Woodwardianae Geographiae accuratissime ex anglico sermone in latinum Tua opera translatae;[2] superfluum itaque fuit et secundum exemplar mihi tradi curare pro quo tamen non minus quam pro primo gratias ago summas. Hoc specimen Woodwardi multa nos sperare jubet curiosissima in majore suo opere quod edere intendit: Angli apprime curiosi sunt in explicando diluvio etc. et circa hanc rem Whistonus[3] singularem admodum fovet opinionem, et quomodo excitari potuerit; quod omne Cometae alicui prope terram transeunti ascribit:[4] at quia ejus liber Anglice est scriptus, quem tamen habeo, nondum continuo filo eum legere vacavit ut rationes hujus explicationis exacte capere potuerim: praecipua tamen ex Whistoniano scripto ut et ex Bentleji concionibus de stultitia Atheisimi[5] et Doctoris Nichols Dialogis cum Deistis[6] excerpsit et File icon.gif germanice edidit Detlevus Cluverus in sua Geologia Hamburgi edita.[7] Hisce Vale Vir Excellentissime et me Amare perge. Vale Tuum totum Hermannum

Basileae 4 Iunii 1704.

Ignoscas mihi, Vir Clariss. quod Gregoriana scripta a Te mutuo accepta[8] adeo diu retineam, absentes enim Figuras ex Lectione Libri[9] supplere et describere conabor, ut completum habeas librum; quod quamprimum ego perfecero, cum gratiarum actione Auctorem remittam.[10]


Fussnoten

  1. Woodward, John, Specimen geographiae physicae quo agitur de terra, et corporibus terrestribus speciatim mineralibus: nec non mari, fluminibus, et fontibus. Accedit Diluvii universalis effectuumque ejus in terra descriptio, Tiguri [Zürich] (D. Gessner) 1704.
  2. Woodwards Specimen geographiae physicae von 1704 war die durch J. J. Scheuchzer veranlasste lateinische Übersetzung von Woodward, John, An essay towards a natural history of the earth and terrestrial bodies, especially minerals: As also of the sea, rivers, and springs. With an account of the universal deluge and of the effects that it had upon the earth ..., London (R. Wilkin) 1695. Ein Brief Scheuchzer an Hermann bezüglich der früheren Übersendung eines Exemplars von Woodwards Specimen geographiae physicae ist nicht bekannt.
  3. William Whiston (1667-1752), anglikanischer Priester und Mathematiker, war Stellvertreter und Nachfolger Newtons auf dessen Lehrstuhl in Cambridge. Er war Anhänger des Arianismus und versuchte gleichzeitig Religion und Wissenschaft zu versöhnen.
  4. Whiston, William, A new theory of the earth, from its original, to the consummation of all things. Wherein the creation of the world in six days, the universal deluge, and the general conflagration, as laid down in the Holy Scriptures, are shewn to be perfectly agreeable to reason and philosophy ..., London (R. Roberts for B. Tooke) 1696. Die Theorie, dass ein erdnaher Komet die Sintflut verursacht habe, wird von Whiston in op. cit., Book II, Hypotheses, "The cause of the deluge demonstrated", dargelegt.
  5. Bentley, Richard, The folly and unreasonableness of atheism demonstrated from the advantage and pleasure of a religious life, the faculties of human souls, the structure of animate bodies, & the origin and frame of the world: in eight sermons ..., London (H. Mortlock) 1693.
  6. Nichols, Charles, The hue and cry after the priests ..., London (L. Chapman) 1651.
  7. Clüver, Detlev, Geologia sive philosophemata de genesi ac structura globi terreni. Oder: Natürliche Wissenschafft, von Erschaffung und Bereitung der Erd-Kugel, wie nemlich nach Mosis und der ältesten Philosophen Bericht aus dem Chao durch Mechanische Gesetze der Bewegungen, die Erde sey herfür gebracht worden. ..., Hamburg (G. Liebezeit) 1700. In der Vorrede behauptet Clüver, dass Whitson, Bentley und Nichols, die er ausführlich zitiere, eigentlich nur Newtons Ideen zur biblischen Genesis wiedergäben.
  8. Siehe Brief Hermanns von 1704.02.06.
  9. Gemeint ist hier offenbar Gregory, David, Exercitatio geometrica de dimensione figurarum sive specimen methodi generalis dimetiendi quasuis figuras, Edinburgi (J. Kniblus/J. Solingensis/J. Colmarius) 1684, wobei in Hermanns Exemplar die Tafeln mit den geometrischen Figuren fehlten.
  10. Scheuchzer bestätigt den Empfang des um die Figuren ergänzten Exemplars von Gregorys Exercitatio in seinem Brief von 1704.06.07.


Zurück zur gesamten Korrespondenz