Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1725.04.02)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 08:51 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Marburg
Datum 1725.04.02
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.31*
Fussnote Letzte Seite leer



File icon.gif Viro Celeberrimo atque Amplissimo

Joanni Bernoulli

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Ut videas, quomodo mihi cordi sint, quae Filium tuum tangunt, Vir Celeberrime, ecce Tibi literas[1] illustrissimi Dn. Legati! Cum scripserim, commodum videri, si ad literas filii tui ipsimet respondeat; responsum ignoro: puto tamen fore tale, ut in eo acquiescere possit. Cl. Bülffingerus dubio procul significavit, quod jam abitum meditetur: idem heri significavit Cel. Hermannus, qui jam dimissionem a Rege Borussiae impetravit, antequam Russorum Monarcha e vivis excederet. Scripseram ad eum nonnulla de tuis querelis: sed respondet ipse, sibi tecum nullam simultatem publice fuisse, rem fuisse cum filio, testibus Actis Eruditorum, adversus quem se modeste defenderit.[2] Quodsi inscio exciderint quaedam verba, quae Tibi, Vir celeberrime, displicuerunt, et sibi jam ea displicere nulloque animo aegre faciendi, multo minus injuriandi fuisse prolata. Se enim ingentia in File icon.gif rem mathematicam merita tua etiamnum suspicere et maximi aestimare semperque aestimasse: optasse tantum, ut Cl. filius tuus natu major talia non publicasset, quae responsionem ab invito extorserint. Consultissimum igitur mihi videtur, ut controversia cum Filio Tuo tandem quiescat, ne exteri inde arripiant ansam triumphandi de Germanis. Video enim et Gallos a morte Leibnitii magis praebere indicia animi erga Germanos alieni, putoque post fata tua non defuturos, qui plura praebituri. Scripseram nuper[3] Gravesandium in Operum Keillianorum editione[4] omisisse scripta eristica: unicum tamen in iis comparet, quod Te tangit, nempe schediasma de problemate inverso virium centralium,[5] quo stricturae in Solutionem tuam[6] Commentariis Academiae Regiae Scientiarum insertam continentur. Aequitatis erat, ut vel adjiceret responsionem tuam, vel saltem indicaret, ubi a Te iisdem sit satisfactum. In altero schediasmate de viribus centralibus[7] legitur accusatio, qua Leibnitius plagii reus sistitur in publicando calculo differentiali: quod occasionem dare poterat distincte ad Commercium literarium[8] respondendi, ne videretur quaesita, sed oblata. Enimvero cum Cl. Bülffingerus propeFile icon.gifdiem abiturus sit, non video, quemnam huic labori sufficere liceat. Immo praestat non renovare litem. Utilior mihi videretur labor, qui impenderetur, historiae conscribendae, sed tali, unde non modo pateret, quibus luminibus aliquis saltem uti potuerit, si non usus fuerit, verum etiam qualibus artificiis heuristicis. Monmortium huic labori non suffecisse persuasissimus sum, propterea quod metaphysicae de anima principiis non fuerit satis imbutus. Habet enim et ipsa suas leges, quas in operationibus suis violare nequit, atque per eas determinatur actus eorum, quae per facultates fieri possunt. Hac sane via demum demonstrari poterit ingeniorum praestantia, de qua inutiliter nunc controvertitur, et palam futurum est, quinam de eadem ex vano glorientur. Vale, Vir Praestantissime, et fave.

Dabam Marburgi d. 2 April. 1725.


Fussnoten

  1. Dieser Brief ist nicht erhalten.
  2. Hermann, Jacob Na. 037, Solutio propria duorum Problematum Geometricorum in Actis Erudit. 1719 Mens. Aug. a se propositorum: AE Aprilis 1723, pp. 171-183
  3. Dieser Brief ist nicht erhalten (oder die Meldung ist falsch).
  4. Keill, John, Introductiones ad Veram Physicam et Veram Astronomiam. Quibus accedunt Trigonometria. De Viribus Centralibus. De Leges Attractionis., Lugduni Batavorum 1725
  5. Keill, John, Johannis Keilii, M. D. & in Academia Oxoniensi Astronomiae Professoris Saviliani, Observationes in ea, quae edidit celeberrimus Geometra Joannes Bernoulli, In Commentariis Physico-Mathematicis Parisiensibus Anno 1710. de inverso Problemate virium Centripetarum. Et ejusdem Problematis solutio nova: John Keill, Introductiones ad Veram Physicam et Veram Astronomiam, Lugduni Batavorum 1725, pp. 598-620
  6. Bernoulli, Johann I Op. LXXXVI, Extrait de la Réponse de M. Bernoulli à M. Herman, datée de Basle le 7. Octobre 1710: Mém. Paris 1710 (1712), pp. 521-533
  7. Keill, John, Johannis Keillii ex aede christi oxoniensis, a. m. epistola ad Clarissimum Virum Edmundum Hallejum, Geometriae Professorem Savilianum, de legibus virium centripetarum, in: John Keill, Introductiones ad Veram Physicam et Veram Astronomiam, Lugduni Batavorum 1725 p. 594
  8. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz