Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1725.04.02)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Marburg |
Datum | 1725.04.02 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.31* |
Fussnote | Letzte Seite leer |
Viro Celeberrimo atque Amplissimo
Joanni Bernoulli
S. P. D.
Christianus Wolfius.
Ut videas, quomodo mihi cordi sint, quae Filium tuum[1] tangunt, Vir Celeberrime, ecce Tibi literas[2] illustrissimi Dn. Legati![3] Cum scripserim, commodum videri, si ad literas filii tui ipsimet respondeat; responsum ignoro: puto tamen fore tale, ut in eo acquiescere possit. Cl. Bülffingerus dubio procul significavit, quod jam abitum meditetur: idem heri significavit Cel. Hermannus,[4] qui jam dimissionem a Rege Borussiae[5] impetravit, antequam Russorum Monarcha[6] e vivis excederet. Scripseram ad eum nonnulla de tuis querelis: sed respondet ipse,[7] sibi tecum nullam simultatem publice fuisse, rem fuisse cum filio,[8] testibus Actis Eruditorum, adversus quem se modeste defenderit.[9] Quodsi inscio exciderint quaedam verba, quae Tibi, Vir celeberrime, displicuerunt, et sibi jam ea displicere nulloque animo aegre faciendi, multo minus injuriandi fuisse prolata. Se enim ingentia in rem mathematicam merita tua etiamnum suspicere et maximi aestimare semperque aestimasse: optasse tantum, ut Cl. filius tuus natu major[10] talia non publicasset, quae responsionem ab invito extorserint. Consultissimum igitur mihi videtur, ut controversia cum Filio Tuo tandem quiescat, ne exteri inde arripiant ansam triumphandi de Germanis. Video enim et Gallos a morte Leibnitii magis praebere indicia animi erga Germanos alieni, putoque post fata tua non defuturos, qui plura praebituri. Scripseram nuper[11] Gravesandium in Operum Keillianorum editione[12] omisisse scripta eristica: unicum tamen in iis comparet, quod Te tangit, nempe schediasma de problemate inverso virium centralium,[13] quo stricturae in Solutionem tuam Commentariis Academiae Regiae Scientiarum insertam[14] continentur. Aequitatis erat, ut vel adjiceret responsionem tuam, vel saltem indicaret, ubi a Te iisdem sit satisfactum. In altero schediasmate de viribus centralibus[15] legitur accusatio, qua Leibnitius plagii reus sistitur in publicando calculo differentiali:[16] quod occasionem dare poterat distincte ad Commercium literarium[17] respondendi, ne videretur quaesita, sed oblata. Enimvero cum Cl. Bülffingerus propediem abiturus sit, non video, quemnam huic labori sufficere liceat. Immo praestat non renovare litem. Utilior mihi videretur labor, qui impenderetur, historiae conscribendae, sed tali, unde non modo pateret, quibus luminibus aliquis saltem uti potuerit, si non usus fuerit, verum etiam qualibus artificiis heuristicis. Monmortium huic labori non suffecisse persuasissimus sum,[18] propterea quod metaphysicae de anima principiis non fuerit satis imbutus. Habet enim et ipsa suas leges, quas in operationibus suis violare nequit, atque per eas determinatur actus eorum, quae per facultates fieri possunt. Hac sane via demum demonstrari poterit ingeniorum praestantia, de qua inutiliter nunc controvertitur, et palam futurum est, quinam de eadem ex vano glorientur. Vale, Vir Praestantissime, et fave.
Dabam Marburgi d. 2 April. 1725.
Fussnoten
- ↑ Daniel Bernoulli.
- ↑ Dieser Brief ist nicht erhalten.
- ↑ Alexander Golovkin.
- ↑ Ein Brief Hermanns an Wolff mit dieser Information ist nicht erhalten.
- ↑ Friedrich Wilhelm I., König von Preussen.
- ↑ Peter der Grosse.
- ↑ Der Briefwechsel von Jacob Hermann mit Christian Wolff ist nicht erhalten.
- ↑ Nicolaus II Bernoulli.
- ↑ Hermann, Jacob, Solutio propria duorum problematum geometricorum (1723) (= Na. 037).
- ↑ Nicolaus II Bernoulli.
- ↑ Ein Brief Wolffs an 'sGravesande ist nicht erhalten.
- ↑ Keill, John ['sGravesande, G.J. (ed.)], Introductiones ad veram physicam et veran astronomiam. Quibus accedunt Trigonometria. De viribus centralibus. De Legibus attractionis, Lugduni Batavorum (J. et H. Verbeer) 1725.
- ↑ Keill, John, Johannis Keilii, M. D. & in Academia Oxoniensi Astronomiae Professoris Saviliani, Observationes in ea, quae edidit celeberrimus Geometra Joannes Bernoulli, In Commentariis Physico-Mathematicis Parisiensibus Anno 1710 de inverso Problemate virium Centripetarum. Et ejusdem Problematis solutio nova, in: Keill, John ['sGravesande, G.J. (ed.)], Introductiones ad veram physicam et veran astronomiam. Quibus accedunt Trigonometria. De viribus centralibus. De Legibus attractionis, Lugduni Batavorum (J. et H. Verbeer) 1725, pp. 598-620.
- ↑ Bernoulli, Johann I Op. LXXXVI, Extrait de la Réponse de M. Bernoulli à M. Herman, datée de Basle le 7. Octobre 1710, in: Mém. Paris 1710 (1712), pp. 521-533.
- ↑ Keill, John, Johannis Keillii ex aede christi oxoniensis, a. m. epistola ad Clarissimum Virum Edmundum Hallejum, Geometriae Professorem Savilianum, de legibus virium centripetarum, in: Keill, John ['sGravesande, G.J. (ed.)], Introductiones ad veram physicam et veran astronomiam. Quibus accedunt Trigonometria. De viribus centralibus. De Legibus attractionis, Lugduni Batavorum (J. et H. Verbeer) 1725, pp. 585-597.
- ↑ op. cit., p. 594.
- ↑ Collins, John, Commercium epistolicum D. Johannis Collins, et aliorum de analysi promota: jussu Societatis regiae in lucem editum, Londini (Pearson) 1712.
- ↑ Laut einer Notiz in Hist. Paris (1719) 1721, p. 92 arbeitete Montmort an einer "Histoire de la Géometrie". Diese Arbeit führte jedoch zu keiner Publikation. Siehe auch den Brief von Georg Bernhard Bilfinger an Johann Bernoulli von 1723.10.15.
Zurück zur gesamten Korrespondenz