Bernoulli, Johann I an Salzmann, Johann (1724.07.23)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 08:47 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Salzmann, Johann, 1672-1738
Ort Basel
Datum 1724.07.23
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 675, fol.107
Fussnote



Viro Excellentiss. atque Celeberrimo

Johanni Saltzmanno

Medico et Anatomico peritiss.

S. P. D.

Joh. Bernoully

Argumentum est summi erga me Amoris Tui, Vir Celeberr., quod mihi mittere dignatus fueris Dissertationem Michelottianam , litteris Tuis humanissimis comitatam. Jam olim testatum dedisti, quantum me ames, cum utrumque Filiorum meorum natu majorum apud vos aliquandiu agentium singularibus beneficiis Tibi obstringeres; alteri, qui aegrotabat, auxilium et opem ferendo, alterum vero, qui nunc Venetiis degit, in re Anatomica fideliter informando. At vero utroque hoc nomine me demeruisse non contentus occasionem arripis qua me porro demerendi cupiditatem Tuam declarare queas; verba queis eam in rem uteris spirant magnificam nimis de me opinionem; qua fateor multum abest quo minus me dignum existimem. Si eam in me cognoscerem ingenii vim, eamque judicii maturitatem ac soliditatem quam in Te veneror quamque publice depraedicat fama, possem mihi tribuere licentiam de Eruditorum Scriptis judicium ferendi. Sed cavebo ne de re quapiam nondum satis perspecta, et quae ulteriori Scrutinio opus habet, festinanter ac temere judicem. Rogaverat me Cl. Michelottus, ut secum communicarem sententiam meam de systemate helvetiano ; Roganti aliquot in illud notulas suppeditavi, nihil autem quod non esset geometrice certum, dedit etiam ipsi filius meus quae animadverterat. Michelottus ea suis admiscuit, quae quidem si Stylo scripsisset planiori et minus aspero, a Se invicem facile discernerentur, [si] uti sane dignoscuntur ex styli diversitate, qu[o] in libro habet quem [edi]dit aliquot ante annis de Separatione fluidorum,[1] nostra nempe suis permixt[a] curans, ut nunc fecit, sermonem nostrum in suum loquendi modum transmutare; [hanc] File icon keinbild.gif namque operam insumere, vetuisset rerum suggestarum multitudo.

Sed haec quae privatim Tibi dicta confido, in vulgus emanare nollem; est enim caetera Michelottus Vir bonus et eruditus meique amantissimus.

Quod superest Vale Vir Celeberrime et si qua in re commodis Tuis velificari potero, jube.

Dabam Basileae a. d. X Kal. Sextil. MDCCXXIV.


Fussnoten

  1. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz